ex Arabica lingua ante 400 annos in Latinam translata, nuncque demum ad gloriam Domini Iesu, & ad Christianae fidei confirmationem, doctorum ac piorum aliquot virorum, nostraeque a deo religionis orthodoxae antistitum studio & authoritate, velut è tenebris in lucem protracta atque edita : quo volumine perlecto, pius & studiosus lector fatebitur, librum nullum potuisse vel opportunè vel tempestivè magis edi hoc rerum Christianarum & Turcicarum statu. Adiectae quoque sunt Annotationes, Confutationes, Sarracenorum ac rerum Turcicarum à 1400 annis ad nostra usq, tempora memorabilium historiae, ex probatissimis autoribus tum Arabibus, tum Latinis & Graecis, quorum catalogum versa in singulis tomis pagina prima reperies. Item, Philippi Melanchthonis, viri doctissimi praemonitio ad lectorem, cum primis pia & erudita. Theodori Bibliandri, sacrarum literarum in Ecclesia Tigurina professoris, viri doctissimi pro Alcorani editione Apologia, multa eruditione & pietate referta, lectuque dignissima: quippe in qua multis ac validiss. argumentis & vitilitigatorum calumniis respondetur, & quam non solum utilis, se & necessaria hoc praesertim seculo sit Alcorani editio, demonstratur.
Bibliander, Theodor
[Basel] : [Johannes Oporin und Nikolaus Brylinger], [1543]