Genesis cum catholica expositione ecclesiastica, id est ex universis probatis theologis (quos Dominus diversis suis Ecclesiis dedit) excerpta, a quodam Verbi Dei ministro, diu multumque in theologia versato. Sive, Bibliotheca expositionum Geneseos. Id est expositio ex probatis theologis (quotquot in Genesin aliquid scripserunt) collecta, et in unum corpus singulari artificio conflata : quae instar bibliothecae multis expositorum libris refertae esse possit. In hac postrema editione singulorum authorum sententiae per sectiones distinguuntur notatis e regione ad marginem eorumden nominibus, quod idem in reliquis operibus praestituri sumus.