Buch 
T. Lucretii Cari De Rerum Natura Libri Sex / Cum Notis Thomæ Creech, Collegii Omnium Animarum Socii
JPEG-Download
 

LIBER QUARTUS. 333

Ut quod alis Cibus est , aliis suat acre venenum.

Est utique, ut Serpens hominis contacta salivisDisperit, ac sese mandendo conficit ipsa.

Praeterea, nobis Veratrum est acre venenum,

At Capris adipes, & Coturnicibus auget, 64s

Ut, quibus id fiat rebus, cognoscere postis,

Principio meminiile decet, quae diximus ante,

Semina multimodis in rebus mista teneri.

Porro omnes, ausecunque cibum capiunt Animantes,

Ut sunt dillimiles extrinsecus & generatim 6so

Extima membrorum circumcaesura coercet,

Proinde ac Seminibus distant variantque figura.

Semina cum porro distent, differre necesse 'stIntervalla, Viasque, Foramina quae perhibemus,

Omnibus in membris , & in ore, ipsoque palato. 6ssEsse minora igitur quaedam, majoraque debent,

Elfe triquetra aliis , aliis quadrata necesse 'st:

Multa rotunda, modis multis multangula quaedam.

Namque Figurarum ut ratio, motusque reposcunt,

Proinde Foraminibus debent differre figurae: 660

Et variare viae, proinde ac textura coercet.

Ergo ubi quod suave 'st aliis , aliis fit amarum :

Illis, queis suave 'st, laeviffima corpora debentContrectabiliter caulas intrare palati.

At contra, quibus est eadem res intus acerba: 6<5s

Aspera nimirum penetrant, hamataque fauceis.

Nunc facile ex his est rebus cognoscere quteque.

Quippe, ubi quoi Febris, bili superante, coorta 'st,

Aut alia ratione aliqua 'st vis excita morbi;

Perturbatur ibi totum jam Corpus, & omnes 670

Commutantur ibi positurae Principiorum:

Fit,

650. Et gencratim.) Variatimlegen-dum esse multis contendit Faber. NamVariantque figura , v. Ü52. & Variarevite, v. 661. vocemistam confirmant.Denique non agitur nunc de differen-tiis secundum unumquodque gennt jAni-malinm; quatenus, viz. Species äSpecie differt; Nam in Specie huma-na quot sunt singularia seu individua,tot sunt varii Gustatus , Ergo , &c. Etprofecto aliquid dixisset Faber, nisi

Poeta instituisset hisce versibus docere,quam ob causam una eademque res al-! teri Generi Animalium salubris , alteri' foret noxia; Generatim igitur legen-dum.

6)1. Circumcaesura.') Alii, Circumtextura : Sed , Circumcaesura utitur Ar-nobius , & Lucretius ipse, iib. iil.

Extima membrorum circumcisura ta-men se.

P S