De DileBione Dei .
185
a charitate Dei, qua diligimur, nos ipsum diligentes separare nonpoterit, Rom. 8 . 39 *
e. Ut diligamur ab Angelit & sanftis hominibus propter communemtum ipsis affeftum, & sacra Deum diligendi studia.
f. ut tandem in coelum ajsimamur ,cui omnis omnium virtu-tum, adeoque etiam dilectionis Dei, partium & graduum perfeftto reser-vata est, ubt justus sine omni peccato,prorsus toto corde, toti anima, tota mentedthget Deum, quod est primum, summum^ prtceptum. August, de perscct.justor.ad rat. 17.
Hac de Charitate Dei.
Epilogus.
Amor ubi eß, ibi laber non esi, nam molle, omne durum, amanti est. A-more omnes perficiuntur functiones humanae, & quae ab amoreprocedunt, sive pro Ecclesia, sive pro Republica, sive pro oecono-mia, quam accuratissime geruntur.
Diligamus singuli Deum, & pro regno Coelorum, res Christiani-smi nostri, accurate geramus. Anni servitutis Jacobi proRachele,pauculi ipsi videbantur dies, prae amoris, quo Rachelem amavit,magnitudine. Diligamus nos Deum pra omnibus &fupra omnia , qui no-bis se diligentibus, non Rachelem aliquam, sed Coelum (fraternam Coeliglo-riam promisit. Non servimus ipsi pro uxorcula, quamvis etiam feliciaconnubia Deum diligentibus coelesti fato dantur; sed pro Regno coelo-rum, pro glorioso ipsius alpectu, & aeternarum Coeli delftiarum frui-tione. Ne, quaese), frigeat noster in Deum amor. .ssigre nobis est,pre-munt adversa, seducunt prospera, labores oneri sunt ? Deum & coelumre spiciamus. Prompto animo, si necesse sit, propter Dei amorem, Pa-triam cum Abrahamo deseramus, sbefauros JEgypti , cum Mose con-temnamus: ne vereamur cum Sociis, in ardentem projici fornacem : nerecusemus corpora nostra, si se>rs ita fera t,persecutoribus dilanianda trade-re : intueamur mercedem promissam, qua coelum est, & ipse Deus, Clypeus &magna merces noflra, Gen. ip.i. certi in omnibus , Deum diligentibusomnia in bonum cooperatura. Rom.8.28. O Dc»i ter Sanfte , Tu ipfttui amorem cordibus nostris implanta , ut Te cum Davide ex Psalm. 18.v.2,2. alloqui possimus: Ex intimis visceribus diligam Te, Jehova firmi-tas mea, fthova petra mea & propugnaculum meum,& Uberator meus,Deusfortis meus , rupes mea,ai quem me recipiam, clypeus meus, & cornu salutismea, editus locus meus. Tu amore tuo, 6 Deus noster, nos praeveni,ut noster, quo Te diligamus, subsequatur. Perge nos amare fortisiimo
A a ^ illo