i .t&+* :-'*:.U.tf -'. ;":• * A "E * ‘'•'iV*''• *'■ v . . 7 f > ^_ a 1)Iü SS DISSERTATIO INAUGURALIS MEDICA ACTIONE VENTRICULI ET EJUS MORBIS, Q_U AM DEO T. 0. M. CLEMENTER ADJUVANTE EX DECRETO ET AUCTORITATE GRATIOSI MEDICORUM ORDINIS IN ILLUSTRI ACADEMIA PATRIA PRO SUMMIS IN ARTE APOLLINEA HONORIBUS ET PRIVILEGIIS rite ac legitime capessendis PUBLICO ERUDI TO R UM E XAMINI MODESTE submittit JOH. HENR. BURC ARDUS, Phil. Doct. Ad diem iZ. Novemlr. M D CC XLIX. H. L. a S. A A, '•■•A A / .Nv B A S 1 L E /E, Typis Viduae Johannis Christ. VIRO FLUR . REVERENDO LITERATISSIMO EA C UNDISSIM 0 - DOMINO DOMINO THEODORO BURCARDO PROTO-DIACONO PETRINO LONGE MERITISSIMO AVUNCULO SUO HONORATISSIMO . SUSCEPTORI QUONDAM EX SACRO FONTE OMNI PIETATE COLENDO SUSPICI UNDO V Diflertationem hanc In auguralem qualemcunque cum omnigenae & verae Felicitatis Voto D. D. C. Eius ex Sorore Nepos, AUCTOR. ■** ) ? ( H« esss MU esr. Ki®S luiwmiMiVit WjSMI §. I. Uotidiana edocemur experientia, corpus humanum aere, cibo , & potu debito modo assumptis, nutriri, vigere, atque conservari; cum autem eadem haec, quae quotidie ingerimus alimenta & potulenta, tam diversae, imd contrariae & saepe nocivae efficaciae atque indolis sint, non fatis summam Divini Artificis admirari possumus sapientiam , qui machinam ita construxit. ut varia diversi generis, ratione structurae ac functionis, viscera & humores in subsidium veniant, artificiosiffimaque connexione unum alterius, plane mirabili modo . excipiat quasi officium atque adjuvet. A z §. II. Tali •42 ) 4 C lb S. II. Tali vero mechanismo fit, ut alimentorum partes corpori congruat, atque nutritioni aptas in nostram vertantur naturam, heterogenem autem, inutiles, & quae hominem facile laedere pos, sent, arceantur atque sub varia excretionis specie £ corpore «liminentur. §. III. Cibis enim in ore detentis, masticationis ope , aere, saliva, aliarumque glandularum humore intime mistis & subactis, ficque idoneis redditis ad aliam subeundam mutationem, praesto est Ventriculus, qui eos una cum potu, deglutitionis ope recipiens, actione propria tunicae muscularis , vario fibrarum carnearum (inferius explicandarum) strato context*, ulterius coquit, ac tandem in massam fluidam chylosam solvit, multum interim hanc operationem adjuvante ipso calore & agitatione perpetua partium vicinarum Ventriculi, nec non liquore gastrico, caeterisque humoribus jugiter affluentibus. §. IV. Materies haec deinde sic praeparata, sensimque per janitorem pylorum in duodenum expressa novam iterum experitur heic & in reliquis intestinis mutationem , etenim bilis utraque, & succus pancreaticus per suos ductus, singulari mechanismo oblique se se inserentes, hic effusus, nec non reliquarum glandularum intestinalium liquida chylo miscentur , qui magis magisque elaboratus, atque humoribus corporis nostri adaptatus, motu intestinorum peristaltico oscula vasorum lacteorum, quibus jejunum prae casteris refertum conspicitur, intrat, aliquamdiu retinens ac coquens, est viscus abdominis cavum, oblongum , incurvatum, extremitate, quae terminatur in latere sinistro, gaudens ampla, crassa, in latere autem dextro arctata, ita ut ipsius Ventriculi figura non incongrue ab Anatomicis comparetur cum utriculo lusorio, eoque magis, si aCre aliove fluido modice distentus fuerit; interim capacitatis est fatis magnae; quod vero concernit ipsius situm, recentiores Anatomicorum tradunt oblique positum inter hepar & lienem, partim in hypochondrio sinistro, partim epigastrio ; & quidem major Ventriculi extremitas, quae est in hypochondrio sinistro , immediate ponitur sub diaphragmate, minor vero oblique incurvatur ab anterioribus ad posteriora, versus orificium superius. Porro Ventriculi curvatura binos efformat arcus : majorem, qui totam comprehendit convexam longitudinem inferiorem , quae cum vicinis fundum audit; minorem vero , huic directe oppositum ; partes intermediae vocantur superficies, vel latera ; anterius, & posterius. $. VIII, ■42 ) 7 ( Sf- §.vin. Partibus externis Ventriculi adnumerari quoque debent duo orificia; sinistrum atque dextrum; illud inter extremitatem crassam & arcum minorem , incumbit fere mediae parti ultimarum vertebrarum dorsi , & venit nomine orificii superioris, sive cardias, cujus continuata pars sursumque directa vocatur oesophagus , sive gula ; hoc , scilicet dextrum, simulque inferius & magis antrorfum spectans nomine pylori, duos circiter transversos digitos distans a corpore vertebrarum, immediate sub parvo lobo hepatis jungitur cum duodeno. §. IX. Internam quod attinet structuram & compositionem, Ventriculus variis constat tunicis; quarum prima & quidem externa, communis, totum Ventriculum ambiens, est membranacea & producitur ä peritonaeo , quod manifeste conspicitur conjunctione orificii superioris cum diaphragmate; tunica haec subjacentem sibique fortiter adhaerentem habet telam cellulosam, quae sese insinuando fibris muscularibus, ad tertiam usque pertingit; quoniam vero haec tela potest considerari tanquam pars tunicae membranaceae, non opus erit, ut ei proprium adsignemus numerum. Secunda, quae est musculosa, variis componitur fibrarum stratis, quae commode ab Anatomicis reducuntur ad duas praecipue portiones, externam scilicet, & internam; illius fibrae, quae dicuntur longitudinales , ab ipso oesophago per omnem Ventriculi ambitum ad pylorum usque secundum ipsius longitudinem feruntur; internae vero, fortiores externis, circulares dictae ( quamvis segmenta potius circulorum sint, quae per intervalla conjunguntur (a) ) ä superioribus versus inferiora oblisa) Winslovv Exposit. Anatom Tom. III p 31a §.$8,Haller.Vol.I. Prselect, Academic. Boerhaav. §. gi. not. 3. pag, 334. « ■ 4 $ } 8 ( 54 - ©bliqu£ Ventriculum ambiunt; praeterea alius fibrarum fasciculus in portionem externam propagatus cernitur, qui ponitur fecundum longitudinem arcus minoris; deinde inter portionem externam & internam , circa orificium superius bina fibrarum strata & valde oblique posita implicantur huic orificio, seque invicem decussantes, ad latera disperguntur. Tertia, quas nervosa vel vasculosa dicitur, constat textura intricatissima, reticulari , firmior & quasi fundamentum villose , innumeram sustinet ac fulcit vasorum capillarium nervorumque distributionem in parte convexa , concava autem , quas valde laxa & quasi spongiosa cernitur, plurima corpuscula graniformia , praesertim circa extremitatem pylori, & ä latere arcus minoris involvuntur , quae glandulae esse existimantur , unde alii glandulosam vocarunt hanc tunicam. Quarta denique Ventriculi tunica, villosa, omnium tenerrima & innumeris pertusa foraminulis, quae forte maximam partem respondent corpusculis graniformibus, stillat succum in cavum Ventriculi, qui vocatur liquor gastricus ; haec tunica cum incumbente nervosa majorem casteria habet extensionem , qua mediante variae producuntur rugae in cavo Ventriculi} quae maximam partem oblique > quanquam saepius quodammodo deflectentes, eminent; sunt etiam longitudinales , priores decussantes; pylorum versus omnes evadunt longitudinales ibique terminantur; orificium autem superius, ubi maiorem craflitiem nactae rugis oesophagi occurrunt, cingunt coronae in speciem. Notandum insuper est, in superficie interna minoris extremitatis Ventriculi, ea regione, quä jungitur duodeno, oram prominentem circularem , quae efformatur a binis tunicis interioribus, nervosa scilicet & villosa, partim etiam fasciculo circulari fibrarum carnearum , in medio circuitus relinquere aperturam, quae vocatur pylorus, estque orificium 1 Ventri- “H ) 9 ( i& Ventriculi inferius, cujus figura similis apparet annulo obliqua versus centrum cavitatis complanato. §. X. Nunc in contemplationem veniunt vasorum distributiones, quarum magna copia gaudet Ventriculus; & primo quidem arteriarum , quae originem ducunt a coeliaca, mediante inpri- mis arceris hepaticae, splenicae & coronaris, quanquam etiam pylorica & mesenterica superior , &c. cum hisce communicent, prscipus autem Ventriculi arteris sunt: coronaria stomachica, qus procedit fecundum longitudinem arcus Ventriculi minoris, & gastrics dus, major sive sinistra, & minor dextra, qus am- bs simul efficiunt canalem unum continuum sive gastricam communem , qus majorem occupat arcum, quemadmodum etiam coronaria stomachica continuatur cum pylorica.Omnes hs arteris, innumeris suis ramificationibus atque anastomosibus totam Ventriculi substantiam perreptantes, bina formant retia , quorum crassius interjacet tunicam externam, & muscularem, ibique sustinetur tela cellulosa, alterum vero tenerrimum incumbit tu- nics, qus vocatur nervosa. Injectionibus adhuc tertium, quod omnium longe subtilissimum, detegitur inter corpuscula grani- formia & papillas tunics villoss, qus vascula ob stupendam ipsorum exilitatem transitum sanguini rubro non concedere videntur. (b) Arteriarum Ventriculi comites sunt vens, gastrics dicts, qus easdem fere cum arteriis ramificationes & anastomoses efficiunt; communem ducunt originem a vena portarum ^ fpeciatim vero a mesenterica majori, splenica & quoque hsmorr- hoidali interna , prster alias nonnullas, qus ex liene oriuntur, B & ver- Cb) Winslew pag. ;i6. H. 7 ;. -tj ) io c rr- & versus majorem Ventriculi extremitatem exporrectae, nomine vasorum brevium venire solent. §• XI. Ob singularem plane quem habet consensum Ventriculus cum omnibus ferb corporis partibus, maximam merentur attentionem nervi prospicientes huic visceri, qui admodum insignes oriuntur ex pari octavo & intercostali; illud originem habet ex parte posteriori medullae oblongate & anteriori eminentiarum pyramidalium, pluribus ä se invicem distinctis filamentis, quae mox coacta in fasciculum, cui in itinere alius spinalis medullae nervus, accessorius nempe Willisii jungitur, per foramen lacerum offis sphenoidei, induta pia & dura matre, ante finem sinus lateralis communi trunco egrediuntur, post egressum vero b cranio, spinalis iterum ä vago discedens ad posteriora reflectitur , & perforans musculum sterno - mastoideum terminatur tandem in musculo trapezio sive cucullari. Par vagum primo ramulos largitur musculis offis hyoidis, linguae ac Lucium , qui ibidem cum extremitatibus nervi tertii rami quinti paris, nec minus noni paris concurrunt, deinde truncus vagi , arcte agglutinatus in uno latere primo ganglio nervi intercostalis , in altero verö pari nono, ramulum emittit, qui fertur per plura filamenta ad pharyngem; paulo inferius idem truncus efficit speciem ganglii, & dimittit ramum, qui ante arteriam carotidem internam decurrens abit ad musculos laryngis, offis hyoidei , glandulamque thyroideam, ibique cum extremitatibus nervi recurrentis habet communicationem; truncus deinde secundum longitudinem musculorum colli inter arteriam carotidem, & venam jugularem internam, sociatus serö nervo intercostali ad ultimam usque vertebram colli descendit, ramulosque impendit parti- •43) " c rr- partibus vicinis, oesophago, nec minus arteriae carotidi & venae jugulari; alium insuper emittit ramum, qui junctus filamento fecundi ganglii nervi intercostalis una cum eo abit ad plexum pulmonalem ; ambo deinde trunci ante originem arteriarum subclaviarum, easque decussantes ingrediuntur pectus , & pone pulmones pertingunt ad ipsum oesophagum, ubi quilibet notabilem dimittit ramum, qui utrinque a latere arteriae asperae secundum ipsius longitudinem iterum ascendunt, & musculis laryngis , pharyngis, glandulaeque thyroideae ramulos impertiri solent, qui nervi nuncupantur recurrentes. Iidem trunci juxta arteriam asperam ulterius descendunt, & mutuis ramificatio- nibus suis atque communicationibus, quas habent cum ramulis nervi intercostalis, efficiunt plexus : unum, cardiacum, qui formatur supra pulmones & ante bronchia, cujus ramuli quam- plurimi partim ad pericardium , partim vero ad vasa cordis abeunt; alterum, pulmonalem, cujus ramuli distribuuntur per pulmones. Infra hos plexus ambo hi trunci, & quidem dexter magis magisque retrorsum, sinister vero contrario modo se habens descendere pergunt, suosque ramulos circa oesophagum mutuo jungentes, binos tandem producunt insignes nervos, qui cum oesophago transeuntes diaphragma distribuuntur in plures ramulos super Ventriculum, & vocantur stomachici, qui iidem concurrentes & uniti, praecipue circa orificium Ventriculi superius, atque secundum longitudinem arcus minoris ad pylorum usque, tertium efformant plexum , quem coronarium stomachicum vocant, ex quo duo minores rami oriuntur, qui versus truncum arteriae hepaticae uniti, ipsamque paulum comitantes iterum ä se invicem secedunt, tendentes ad utrumque ganglion semilunare nervi intercostalis, quorum ramuli inter L 2 se& ■*?)«*( H- se & stomachicos juncti alios adhuc efficiunt plexus, qui sunt: hepaticus, splenicus, mesenterici atque renales. §. XII. Cognita Ventriculi structura, haud difficile erit, ipsius quamvis multiplicem intelligere Actionem, etenim si consideramus Ventriculum , quatenus est vas clausum, calidum & hu- midum, facile apparebit, alimenta ipsi commissa atque eo inclusa, calore humido ita affici , ut tandem penitus liquescant, & sponte sua pro diversa alimentorum indole fermentescere vel putrescere inciperent, miroque modo vel in acescentem, vel alcalescentem, rancidam vel glutinosam denique transmutarentur massam. Insignem vero caloris in vase clauso efficaciam inter alia comprobant experimenta , quae beneficio machinae Papinianae corpora etiam durissima, ut v. gr. ossa, ipsumque ebur nobis exhibent emollita ; ita ut primo intuitu non tam absurda veterum videatur opinio, quam quidem multi crediderunt: Ventriculum nempe solo calore cibos concoquere. §. XIII. Contrarium vero hujus sententiae demonstrant humores diversae naturae, magnäque copia hic loci secreti atque allati; fi enim attendimus ad superficiem tunicae villosae amplissimam* vasorumque quantitatem , facile inde concluditur: Ventriculum abundare liquore gastrico. Confirmant hoc zootoinia & experimenta in animalibus brutis instituta, v gr. si aperiatur canis vivi Ventriculus, reperietur tota interna superficies lubrica, & fi deinde abstergatur, sub manibus mador ex innumerabilibus porulis renascetur. (c) Accedit & hoc experimentum , nempe quod (c) "Wepfer. de Cicut. aquat. c. "VIII. p. &o. -tt ) r; ( ?r-' quod a morte etiam adeo facile depluat, ut ad octavam diem mucum Ventriculi abstersum repullulare viderit modo allegatus "Wepferus. (d) §. XIV. Magna equidem liquoris gastrici concoquendi cibos efficacia egregie adjuvatur liquore salivali , qui sat magna copia secretus in ore , cibis potibusque permixtus in Ventriculum descendit. Observationes enim docent, una die uncias circiter duodecim secerni. Haec autem secretio pro sexu , aetate, temperamento , consuetudine, tempore &c. variis, notabilem admittit differentiam. Insignem vero liquoris salivalis virtutem in solvendis cibis probat analysis chemica, nec minus ipsa experientia, simulae debita copia salivae deficit, non solum laeditur atque turbatur paulatim manducatio, deglutitio, concoctio ,sed & mira exinde tandem producuntur mala , exempli gr. bilis atra, tabes, d.T^7 C Side calore interno ejusque effectu in cibos jam supra (§. XII.) dictum est, ita quoque erit effectus caloris admittendus ratione partium vicinarum , quarum respectu ipse Ventriculus quasi in perpetuo balneo vaporis existit. §- XX. Instituti ratio nunc exigit, ut progrediamur ad Morbos praecipuos , qui Ventriculum infestare solent, quorum brevem & generalem tantum explicationem tradere animus est. Multos vero magnosque in horum censum venire unanimi medicorum consensu comprobatum est, perspecta enim visceris hujus structura & functione, facile quisque huic sententiae subscribere inducitur. Ratione autem structurae, cum viscus sit membranaceo- musculosum , & variis compositum tunicis, mira quoque & innumera serö omnis generis vasorum , arteriosorum, venosorum® nec minus nervosorum congerie conflatum , utique patet, omnes haice partes Ventriculum constituentes, & in unam conspirantes actionem diversimode laedi poste; quippe Ventriculus cum perpetuo motu peristaltico agitetur, mire in hac actione offendi potest, ut varia inde sequantur mala , v. gr. nausea, vomitus, cardialgia; respectu vero vasorum, stagnationes, tumores, inflammationes , scirrhi, &c. ratione denique functionis laesae, omnis generis cruditates, aliaque id genus mala quamplurima. §. XXI. Quum Igitur ex his Ventriculi morbis, ipsius inflammatio in numerum eorum cadat, qui magis funesti este solent, eadem- que mirum in modum actionem ejus,. tanquam partis, quae exquisitissimae est sensationis, & insuper cum toto serö corpore in- C signem -r;) 8 c §> signem alit consensum , perturbare possit, imo hominem plerum« que perire sinat, merito ab hac ordimur & talem describimus : quod sit affectus gravis, partes Ventriculi membranaceo-muscu- losas affligens, cum tumore, dolore (i), ac febri acuta continua stipatus, simulque universum systema nervosum in consensum rapiens, eaque de causa malum judicatur periculi plenum, inter inflammationis hujus symptomata sive signa pathognomo- nica recenseri debent: dolor ardens, fixus in ipso stomachi loco, cum summa atque perpetua circa praecordia anxietate & corporis jactationibus, porro febris cum siti magna ; praeterea lingularis adest cum summo dolore vomendi conatus, vel vomitus ipse, maxime cum aliquid Ventriculo ingeratur, accedunt etiam subinde singultus, qui pessimae sunt notae, uti jam notavit Hip- pocr. (k) tVl ifxtTu At x.ax.ov: d vomitu singultus , malum. Maxime autem si accedat delirium , crebraque animi defectio, & praeter haec extremae membrorum partes inalgescant, cum sudore frigido, & facie Hippocratica, quae symptomata mortis appropinquantis signum praebent, idem indicantibus his verbis (1) : oi ifyeuTig, fvv fx-tv esu 'zsv^ttoo yivofitvoi, 3-avct, tov a-fifjoaha- «■»: sudores frigidi , cum acuta quidem febre evenientes , mortem significant. Et alio loco ( m) : 7rgo ci irem , X.M ol 7 svoiToi £yp.Qaiv%tn fjJlhKov , jj yivopivis : circa puris generatio - nes ■> dolores , & sehr es magis accidunt , quam pure facio. In curatione omni molimine eo est adnitendum, ut quamprimum abscessus maturetur atque emolliatur, puris deinde cocti exitus promoveatur, tandemque ulcus depuratum consolidetur. §. XXXV. \ Scirrhus, ut plurimum inflammationis soboles, quemad- Ldmodum caeteras corporis partes glandulosas, ita quoque in Ventriculum , ob structuram glandulosam, ut observationes docent, saevitiam suam exercere valet, plerumque fatalem post se trahens exitum. Est autem scirrhus tumor durus, indolens, glandulae , cujus origo debetur coagulationi, inspissationi vel exsiccationi succi glandulosi. Licet vero scirrhi Ventriculum occupantis praesentia haud aeque facile ac in externis corporis partibus cognoscatur , cum haec phoenomena modo recensita in sensus non cadant, attamen ex visceris laeta atque turbata functione , aliisque simul concurrentibus signis sive effectibus ad hujus mali praesentiam concludere licebit. Ad hunc morbum opp riso) Aphorism, 47. Sect. II, -ts) c rr oppugnandum, fi scirrhus recens, benignus & quaedam resolutionis spes supersit, conducere poterunt emollientia , & resolventia , ea.ye quae scirrhi materiam attenuare atque incidere valent, si vero malignus fieri inceperit, tunc trullia medela paratur, & sola tunc- anodyna, & motum sedantia conveniunt (p). §. XXXVI. Plurima adhuc & infinita fere observantur mala, sive incommoda Ventriculi, ratione diversorum humorum -eque ac ingestorum. Utraque enim dum diversimode corrumpuntur, & a natura sua degenerant, sive qualitate & quantitate peccant, causas evadere possunt appetitus vario modo vel desectu vel excessu depravati, exempli gr. $vo-ogegfas, dvo^tctg, dnoa-nUg , famis auctae, caninae, vel bovinae &c. aliorum inde pendentium morborum fontis, v. gr. ructus & flatus, omnis generis cruditatum , febrium , ardoris, erosionis &c. quibus molestiis mederi possumus, humoris praedbminantis noxiam & depravatam indolem corrigendo & temperando, tonumque ac robur Ventriculi restituendo. §. XXXVII. Paucis tandem meminisse sufficiet ipsius quoque Ventriculi vulneris, quod est soluta cohaesio membranaceo - musculosae substantiae, a variis generis instrumentis duris ab extrinsecus vel ab intus, quod rarius, hoc viscus laedentibus, variis subsequen- tibus pro conditione vulneris symptomatibus, v. gr. haemorrhagia , dolore, spasmo, singultu &c. Curatur vulnus auferendo causam vulnerantem, & depurato loco ä particulis heterogeneis, D - partes (p) Boeibaay* Aphorifm, pract. $. 49°. 4- ) -« ( 5 ;- partes separatas uniendo & in fitu naturali retinendo, ratione quoque habita pro re nata symptomatum urgentium, aliarum- que circumstantiarum. Quamvis autem vulnera Ventriculi fernster judicentur periculosa , attamen plurimis constat exemplis r illa non absolute lethalia esse , hujusmodi singularis casus & mirabilis admodum historiae in Actis Anglicanis conscriptae mentionem facit celeberr. van Swieten (q), quam verbotenus coronidis loco hic apponere liceat : Maurus juvenis ( inquit) maturos Musce fruEius decerpit , avide comedit : vitricus ejus ira furens > ut hoc ulcisceretur , cultro magnum vulnus abdomini juvenis infligit 2jf lata plaga Ventriculum fic discindit, ut comesti fruEtus cum impetu per vulnus erumperent. PeraSlo hoc facinore, dum amici, vulnerati insequerentur , senex sibi ipsi Ventriculum fimilifere vulnere lacerat. Post quatuor horas Chirurgus veniens utrique vulnerato Ventricuhm integumenta abdominis discissa consuit, parvo foramine rehElo , ut t puri exituro pateret via. Febre corripiuntur ambo vulnerati, quae, per quatitordecim dies durabat , men- fis circiter spatio juvenis convaluit; senex , fex age fimum cetatis annum agens , magis periclitabatur, £jf tardius curatus fuit. Uter- que tamen , post quindecim ä curato vulnere annos , integra sanitate fruebatur. (q) Commentar, in Boerhaav. Aphorism.. pract. Tom.I, §, 170. TANTUM.