D E VITA & MERITIS PHILOLOGI ET THEOLOGI INCOMPARABILIS JOH. LUDOVICI FREYI, 88. Theol. Doct. & Pros. P. ORATIO FUNEBRIS, Quam d, xviii. Aprilis ANNI SiECUL ARIS TERTII ACADEMIA BASILIENSIS do Iocc L X, PUBLICE IN FREQUENTI PA.NEGYRI RECITAVIT JAC. CHRISTOPH. BECKIUS, 88. Th. D. V. T. Pros. P. Instituti Freyio-Grynaeani Lector. FESTIMA rm£ B A S I L E JE, Typis Emanuelis Thurneisen. M ILQCLX. i» i *•* -4- v^wt '■&'t3,-rjr<<:%>. ■11 ‘i.*'- ISKi MSS Jac. Christophorus Beckius, SS.F’heol.D. V. F. Pros. P. & Inflituti Frey io- Grynee ani Leaor , h. a. Facult. Theol. Decanus s, Eriflima quidem & sapientissima illa est Doctorum Hebraeorum sententia, quae in Talmudis Hierosolymitani Tractatu a»Sp» Cap. II. legitur: empnvb mtPSJ pttfiy p« JdDjrOf DH Dnn^l Non conficiuntur Epitaphia Juflis : nam diBa ipsorum conservant eorum memoriam, N eque sane obscurum est, quid sibi his verbis voluerint. Non opus est, ut Monumentis publicis, aut sepulcrorum Inscriptionibus, aut gVg $:£cur3-u[Mv vttq tcov dv3-^co7reoP , ut conspiciamur , & laudemur ab hominibus eos enim, qui sic faciant , qui nihil nisi inanem gloriolam factis suis quaerant, nullum aliud inde praemium reportaturos. Ä7n%0V(ri top putr&ov dvroov, jam habent merce dem suam , nec aliam renumerationem exspectare debent, Matth. VI, 2. s. Non quaerit ergo sapiens gloriam; Aeque eo minüs Consequitur. Sicut enim in Solis luce corpus umbram, ita virtus in Reipublicae utilitatem demonstrata gloriam perpetuo comitem habet. Non raro equidem contingit, ut posterorum, & eorum adeo s quos minime convenit , filiorum ac proxima consanguinitate junctorum desidia aut alio vitio, eorum fama, quos defunctos laudare conveniebat, negligatur. V erum enimvero hoc, quidquid est vitii, non defunctis, sed viventibus dedecori est. Illi enim quod laudaretur, egerunt; hi suum erga optime meritos officium neglexerunt. Est sane haud contemnendum officium fuperstitum erga defunctos, quod in virtutis memoria & laudis propagatione consistit. Ne jam dicam, ingrati animi certissimam notam este, si eorum, qu>' & privatim de nobis, & publice de omnibus bene meriti sunt, poene eadem celeritate ex animo tollatur recordatio , qua mortuorum cadaver e conspectu remotum est ; quis non facile,intelligit, tali ratione optima virtutis exempla perire ? Virtus & recte facta defunctorum haud ipsorum , sed posterorum caussa laudantur. Iis nihil nostra laus prodest, qui ex hac vita discesserunt. Qui vero superstites sunt, in egregia majorum exempla cum inspiciunt, haud parum ad bonorum imitationem permoventur. si 48so s o&m Si ad usufh Gentium sapientiffimarum resplciannis * apud omnes fere antiquitus hunc morem obtinuisse videbimus, ut Vita functos foleniniter laudarent. Apud Hebraeos primum ipsae S. Litterae non raro nU’p , ®$vovg , Lamentationes * in funere, aut post funus Virorum clarorum effusas commemorant. Virtutem & in hoste occiso laudavit David Rex, religiosus ille NUMINIS cultor, Abneri, qui hostilem exercitum ductaverat, caedem deplorans, 2 Sum. III , 33. n 33 N niQ’ ^33 niQ2n : Kum- quid mortuus fuerit Abner , ut Jlultus moritur ? Et quae deinceps sequuntur. Quid quod in 2 Cbron. XXXV, 25. peculiaris ad soleum em populi usum collectus Threnorum , seu funebrium laudationum Liber commemoretur , cui adjunctum & illud Carmen * quo Jeremias Propheta Jofia R. mortem deploraverat* eademque opera laudes pii Regis decantaverat. Qui plura de his cognoscere avet, Mart. Geierum adeat, de Luctu Hebrson C.VI.§.i 9 . Quid de Graecis dicatu, äpud quos raro Virtus & officium Patri® praestitum debita laude caruit. Ad sepulcrum utplurimum perorabantur defimBi laudes,' 'ait Joh. Potterus Archäolog. Graec. L. IV. C. 8- eum que niofem, virtutis aliorum excitandae ergo Vel a Solone, vel a Pericle, sapientiffimis Viris, introductum ostendit. Apud Romanos usitatae funebres laudationes omnibus , qui in latinarum rerum Scriptoribus non prorsus hospites sunt, notissimae; cujus moris cum ipsa Republica nati auctorem Valerium Poplicolam Plutarchus refert, qui Collegam in Consulatu defunctum pro concione laudavit; quod deinceps adeo Usitatum suit, ut clarissimi in Republica Viri sui similes post obitum pro rostris aut alio in loco publico laudare honorificum sibi existimarent. Ne quis vero suspicetur, Christianos forte ab lioc more alienos fuisse* multa equidem commemorare possem, nist brevitati studendum foret Non ergo Orationem Eufebii Cafarienßs de Laudibus Constantini M s referam, quippe quam non defuncto, sed viventi dixit* nec satis sibi ab assentatione cavit. Revocabo potius pios Lectores ad sanctorum Martyrum mecum recolendam memoriam, quos vetus Ecclesia quotannis in ipsis A z eorum § aem eorum Natalibus, id est, recurrente Martyrii, quod obierunt, die, laudare orationibus, aut saltem publice recitatis nominibus memoriae populi commendare solebat. Quo id animo factum sit, Chrysaflomus aptissime docuerit, in Biblioth. Fhotii Cod. CCLXXIV. sic disterens ; ’E yKotfuaZpnou MacTvpig, cvy 'Iva dwroi TOV £7 TCUVOV KaJoUXriV , d})\ 'tVOt, VjjJhlig SltA rcSv iTTtUVOL-V SletVOL^ZfJLiV 7 roog Ttjv p-l^mv. Celebrantur Martyres, non ut ipfi laudem accipiant sed ut nos per eorum laudes ad imitationem accendamur. Est enim , Ut idem Chrysioft. HorniL XC1. nyr/, Ma^rv^og, falpr, quam quod in Linguis Orientalibus insumebatur. Itaque non legit solum & excussit, quicquid Hebraica, Chaldaica, Syriaca, Arabica, Perfica, iEthiopica ceterisque Dialectis vel typis excusum, Vel Manu scriptum in sua pariter & in publica Bibliotheca exstat; omnia vero ad S. Litterarum expositionem retulit, ejusque generis Adnotata nonnulla reliquit. Cumque per annos complures, priusquam Biblso- thecarius esset, aditum liberum ad Bibliothecam publicam haberet, id potissimum elaboravit, ut Arabicos evolveret Libros, quorum Inscriptiones & Argumenta in communem usum latine expressit, & sua manu adscripsit. Inter hos notabilis prae ceteris est Codex Mictus, qui Historiam celebris ac praepotentis Sultani Sdadmi , auctore coaevo Bohadiw f. Sjeddadi continet. Eum ineditum in latinam Linguam convertere ac adnotationibus illustrare instituit; usus quidem labore doctissimi .... Harderi , qui illum Codicem cum aliis Constantinopöli sibi comparaverat, unde ipso mortuo Bibliothecae nostrae publicae illatus est: eum tamen laborem, qui ultra partium quarundam latinam interpretationem non est progressus, supplere, emendare, perficere ac notis augere studebat. Verum dum illud mente agitat, comperit ex Actis litterariis, Celeb. Aibertum Schultenßnm , Lugdunensem apud Batavos Professorem, in his litteris versatissimum,. huic ipsi Libro insudare, qui & a. 1732. in lucem emissus est. Sic ergo Saladinus Freyiams in spongiam incubuit. D A • ' Est 30 LAUDATIO Est porro Freyian.® eruditionis Specimen, quod vere ‘dicere postumus, egregium: SS. Patrum Apoftolicorum, Clementis, Ignatil ef? Polycarpi Epistola, atque duorum posteriorum Martyria , grace U latine , cum Farior. & suis Adnotat. U Praf. praelo commissa a. 1742. In qua quidem editione nihil non summa laude dignum est. Ipsa vero Prafatio in justae Dissertationis modum conscripta , & Nota Clementis Epittolse subjunctae, editoris ingenio dignissimae sunt. In Adnota- tionibus certe , Patricio Junio & Joh. Fello, Anglorum in hoc genere eruditissimis, palmam fere praeripuit. Cetera brevitatis gratia praetermitto. Sic ergo Scriptis*, in quibus non molem, sed nervos, non copiam , sed perspicuitatem ac bene ordinatam rerum dispositionem admiramur, suum nomen ab oblivione vindicavit. Longe plus vero posteritati profuit, cum operam adsidue daret, ne in nostra hac Academia deessent, qui praeter reliquam doctrinam theologicam, Orientalium quoque Litterarum haud proletariam haberent notitiam, ad posteros propagandam. Eum in finem juvenes quosdam ingenio & industria prae aliis valentes sibi delegit, quibus ista diligentius traderet. Ex hac Schola diversis temporibus prodierunt Battierii, Grynai, Bruckpri, Gernleri , Ertzbergeri, aliique Reverendi A Clarissimi Viri, quos utinam omnes vivos va- lentesque nobis diutius conservare DEUS voluisset! Neque tamen cum tales essent -Freyio familiares, & velut interioris admissionis discipuli, cuivis alii ad eum difficilis fuit aditus. Nam e contrario quoties id valetudo ferebat, nemo non, qui aliquid ex eo discere volebat, admissus est. Ibi de Libris, de Eruditorum sententiis, de Studiorum Methodo, de difficilioribus S. Scripturae aliorumque Veterum cujuscunque Linguae Auctorum locis, aliisque dubiis & intricatis quaestionibus; item de Conscientiae Casibus, de scrupulis circa doctrinam salutarem, de errantium Zr - F U -N E B B, I S. tium in rectam viam deductione, de impiorum perversis contra Religionem disceptationibus, de Regno Christi augendo, Satans tyrannide destruenda, de omnibus utilibus & salutaribus argumentis respondebat. Nemo ab ejus Colloquio , nisi doctior, ac in veritate confirmatior abiit, si eos excipias , qui non discendi caussa forte accesserant. Istud quoque affirmare possumus, omnes fere , qui inde a XLvii. annis in Civitate & ditione nostra , üt Exteros taceam, Ecclesiis prxfuerunt, una cum iis, qui in Academia S. Theologiam docuerunt ac docent, inter Freyianos Auditores fuisse. De me nihil dico, cui tarditas ingenii obstitit, quominus plura ex. B. Viro discerem. Fateor tamen illi me juxta ac B. Wereufelfio & B. Iselio , quidquid hoc est, quod in Litteris possum, ex asse acceptum referre. Hic vero Frevius noster ad hoc divinitus destinatus fuisse videtur , ut me ex umbra Musei, in publicam Academia? lucem protraheret. Eam ad rem suis me exhortationibus incitavit, suo suffragio adjuvit, suo patrocinio texit, suis consiliis sustentavit. Ceterum non ex nostratibus tantum, sed & apud Exteros fuerunt ac sunt Viri praeclari, qui in adolescentia in hoc Athenxo nostro Studiis sacris operam dederunt, memoriae Freyiivw seduli cultores, qui litteris suis gratum in eum animum sunt testati, ac de variis in Ministerio Ecclesiae occurrentibus quxstionibus illum consuluerunt. Sed praeter illcs, qui Ereyium docentem audiverant, fuerunt & alii, qui eum aut in itineribus cognoverunt, aut fama nominis permoti eum in honore habuerunt. Horum sunt litterae, non familiares quidem, ac verbis potius, quam rebus refertae; sed plerumque de argumentis gravissimis agentes, quae ille pro consueta ipsi eruditione dilucide LAUDATIO 32 dilucide explicare solebat. Urinam harum Responsionum Freyiananm facile colligere possemus exempla ! Haberemus illustria prorsus ingenii & doctrinae complura monumenta ; quale illud est, quod fere solum ex hoc genere inter Schedas exstat, Scripturtl, quo Animadversiones nonnullas in Jacobi Bebmnanni opusculum de Atheisino , illudque Caput, quod de Atheifino Mohammedanorum agit, ad Clar. Zhumermmmim exaraverat , opus suum amplissimum de Atheis hac purpura ornaturum , nisi fata ineditum illud relinquere coegissent. Supersunt & Hebraicas quasdam Epistolas, nec non Arabicae a Fahdio, Nobili Viro Sidonio , exaratae, qui cum solius Arabicae Linguae gnarus hic, ubi per hebdomadem versatus est, neminem line Interprete alloqui posset, praster Freyium nostrum & Grynjeum; post discessum etiam suum aliquoties litteris eos compellavit, ab iisque responsa eadem sua Lingua accepit. Non parum etiam publicam utilitatem promovit, cum Bibliothecarii Academici Munere per XX. propemodum annos fungeretur : Quanquam & antea Bibliothecariis sua opera adesse , & quidquid poterat, consilii ad Bibliothecae incrementum conferre solitus sit. Huc pertinet, quod ejus Librarias supellectilis, quam publicae nostrae infertam Bibliothecam Buxtorfianam appellamus, ipse sua manu confecit Catalogum. Ea est insignis Librorum ad Orientalem, & potissimum Rabbinicam Litteraturam pertinentium, plerumque rarissimorum, collectio, a tribus Buxtorfiis summo studio comparata, cui pares paucae inveniuntur. Ejus ergo Bibliothecas Catalogum ipse, pro sua in his Litteris peritia confecit, quo nos omnes commodissime utimur. Voluit deinde, ut ad incrementum hujus Bibliothecae ab heredib. CCC. lloreni, aliique C. pro Bibliotheca Alumnorum augenda numerarentur, id quod&, ut voluerat, factum est. Verum tempus est &c. Nihil :F U N E E i?. I S. §3 Niliil magis in votis .erat, quam ut per omnem vitam .historica; Cathedrae-infidere, ac interim Theologicam extra ordinem ornare posset. Neque id sane fui commodi caussa optabat. Vi.dimus..enim extraordinarium S. Theologiae Pro« sessorem nulla non parte Muneris, quod ordinariis incumbit, strenue defunctum esse; neque eo secius Historicae Professioni satisfecisse, cujus permodico. Salario frnebatur. Quid ergo novi laboris accedere poterat? Emolumenti autem majoris adeo cupidus non erat, ut ullam propter id mutationem optaret. Paucis contentus, nihil ultra desiderabat Merum en inivero, cum-Ecclesia 8c Academia nostra intra unius fere Mensis spatium a. 1737. duos amitteret -Theologos, eximios ambo Viros, quorum prior Cei. Jac. Christ ophorus Ifilhn ,. Locor. Conim. & Controverf. Pros. ipsis Ei- dibus Aprilis; alter-pl. Ven. Hieronymus Burcardus , Vet. T. Professor, ; simulque Ecclesiarum nostrarum Antistes, Nonis Maji decesserat; necessario quaerendus erat.Cei. Weren- felfio , qui solus ex Collegio supererat, sed per caussam senii ingravescentis jam dudum negotiis publicis valedixerat., Collega, qui.illius vestigiis insistens lapsantem Theologicum .Ordinem suis..consiliis luaque auctoritate restitueret. Senatus Academicus ergo haud diu cunctandum ratus, rem ad Ampl. CC Vi rorum Consessum refert, atque rationibus omni exceptione majoribusssuadet, in hoc rerum statu, in quo Academia insignibus ornamentis, Ordo vero Theologorum omni propemodum praesidio orbatus esset, nihil restituendae rei aptius fieri posse, quam si Ven. Freyius ad ordinariam docendi S. Litteras provinciam translatus., firmiore vinculo Academia; & Ecclesia; adstringeretur. Id quod continuo factum., illique Professio V. T. : honorifice delata est. Sic igitur Cathedram Theologiae ordinariam conscendit, Pnelectiope inaugurals, quam d. 29. Aug. recitavit, de in- jtsflo contemtu Librorum f. T. veroque iisdem a Cbrißo A? Apoßolii £ jiatvM LAUDATIO 34 ftatuto pretio. Idem argumentum deinceps continuavit, cum objectiones Joh. Clerici, quas in Libro de Sententiis quorumdam Theologorum Batavorum circa Hißoriam Criticam !{, Simonii effuderat, solidissime refutaret, ac V. T. Canonem egregie vindicaret. Sed non sola haec erat Freyi cura, ut Provincias, quam sortitus erat, docendo bene praeesset. Quaerendus quoque erat Collega, qui tertiam SS. Theologiae Cathedram ornare, ac in negotiis gerendis adjutor esse posset, invenitque eum SS Theologiae Professorem, qui sua pietate, eruditione, prudentia, judicio omnium quammaxime ad hoc Munus idoneus erat, Jobannem Gryn.eum. Hunc igitur Collegam nactus, quem maxime optaverat, sibi ingenio ac eruditione simillimum, ac vere yvytrw Discipulum , omnia majore alacritate negotia suscepit. Ipsum primo novum suum Collegam tiara doctorali in frequenti Professorum ac V. D. Ministrorum, nec non Studiosorum conventu ornavit, recitata erudita Oratione, qua & beneficium Dei in excitandis idoneis doctoribus, & ipsorum Doctorum officium facunde expositum fuit. Deinde ut hujus fui carissimi Collegae tanto frequentius frueretur colloquio , atque cum eo quotidie de communibus studiis negotiisque conferre posset, ipsum domi suae habitare, & omnia poene fecum communia habere voluit j quantoque cum fructu Academiae & Studiorum litterariorum id consortium initum fuerit, & vivis illis & mortuis compertum est. Sed ille cum d. 4. Febr. 17^8. Cathedram Theol. primum conscendisset, ac publice privatimque docendo, Decana- tum Ordinis Theol. ter, Rectoratum Academice semel summa cum dexteritate gerendo, exspectationi omnium satisfecisset, corpusculo morbis exhausto, a. d. z. Eid. Apr, 1744. exspiravit, anno astatis xxxix. nondum completo. Qian- FUNEBRIS. zs Quantus vero omnium Bonorum luctus is fuerit, quanta imprimis Freyi nostri mcestitia, facilius mente cogitari , quam verbis exprimi potest. Parum aberat, quin dolore confectus publico Muneri valedicere , &, quod reliquum esset vitae, in secessu transigere constitueret Verum superavit Ecclesiae & Academiae nostrae utilitas. Amicorum vota praevaluerunt. Solatii nonnihil attulit, quod ad me potissimum Professo Theologica tum vacans delata est. Interim observatum fuit, valetudinem F r e y i antea jam debilem, & nimiis curis ac vigiliis infractam, ab eo tempore succumbere penitus coepisse. Ita facile apparuit, Grymi desiderium ne imminui quidem, quid dicam extin- gui? potuisse. Ut tamen id aliquo levamento ipse mitigaret, ex Schedis B. Viri At/ipava. collegit pretiosiffima, sive Opuscula nonnulla Theologico-MisceUmea , eaque cum sua Praefatione ac Oratione, quam ab eo in Actu inaugurali dictam commemoravimus, a. 1746. typis mandari curavit. Sic ergo Amici manibus illustrissime parentavit. Cum enim in Promotionibus Biographia Candidatorum recitari soleat, ipse eam deinde ad vitae finem perduxit, addiditque Grynai lui magnificum Elogium, quod & Viri egregii memoriam in aeternum conservaret, & juvenibus nostris, si modo seduli legerint, virtutis insigne exemplar delinearet. Sunt vero & alia Ml-sava. Freyi & Grynxi , vera quidem illa, non fictitise reliquiae. Facile intelligitis , Auditores, ad lnßitutum Freyio-Gry - manum me pergere, cujus nunc rationem paucis explicabo , atque deinde finem dicendi faciam. Spero Vos breve adhuc temporis spatium de re nunquam fatis laudata dicenti facile concessuros esse. Paucioribus rem absolvere potero, quoniam nuper Magnis. D. Rector noster honorificam ejus rei mentionem jam fecit. E Invenit LAD DAT 10- Invenit enim B. noster F r e y iu s ; , una cum B. Johanne ■ Grythw, modum Bonorum omnium plausu dignum, sed' apud nos quidem-in hunc usque diem inauditum, quo ex- celfi animi' ad Immortalitatem adipirantis indolem eviden-- tisiime demonstraret;, ac plus sibi- gloriae, plus posteritati utilitatis compararet, quam si a se conscripta IV. Librorum? millia, quod de Kaynnmdo Litllo jactant Hispani, nobis reliquisset. Solebat is frequentiffime cum Pylade suo deliberare, ecqua ratione jacentia & propemodum neglecta Philologiae S. & Linguarum Orientalium, maxime Hebr. Chald. Syriacae & Arabicae, studia feliciter excitari possent. Facile enim duo isti Viri-, harum rerum praecipue gnari, intellige- bant, non solam esse difficultatem, quae discentes absterreret, cum quidem adhibita industria , & perpensa necessitate; superetur. Sunt enim & aliae disciplinae aeque difficiles, & rerum varietate ac multitudine copiolae, quibus non desunt sat multi cultores. Videbatur ergo huic potiffimum Philologiae Orientalis Studio obstare, ab una parte subsidiorum ac. Librorum inopia y ab altera, quod'pauca fere essent commoda, quae illius asseclas manerent. Priori malo mederi equidem jam sub initium istius, in quo vivimus, Saeculi studuerunt publice Academiae nostrae Proceres, cum Biblio* ' thecam Buxtorfianam, de. qua ante dictum, emerunt, ac publicae nostrae Bibliothecae adjunxerunt. Sed multa tamen &.veterum &-recentiorum Opera deerant, quae a Cei. nostro Freyio privato simitu collecta fuerunt. Addidit reliqua , quae ad rem theologicam in universum, & ad propae- deutieas disciplinas pertinent, ita ut’parum desit, quominus pleniffima haec Bibliotheca Theologiae ac Philologiae S. appellari possit. Voluminum sunt ad VIII. M. in quibus Latinorum Graecorumque Auctorum, item Patrum utrius- que Ecclesiae praestantissimae Editiones, Historiae tum Civilis, tum Ecclesiasticae Scriptores copiosissimi, Philosophi insigniores, Theologorum tantum non omnium Opera, An- glorum numerosa ac pretiosissima Volumina, & quod Ca- / PUt FU'tf£BF v IS. put est S. Bibliortim in Texfu original ieditioiies pcene omnes una cumVersionibus Orientalibus,inveniuntur. Quan-> fum ille curse ac diligentiae in his conquirendis adhibuerit, quam parum sumtrbus pepercerit, facile ex ipsa inspectione patebit. Sed suam quoque ad Bibliothecam dedit Symbolam Cei. G}ynmis\ qui testamento constituit , ut ex ea, quam ipse collegerat minime contemnenda supellectile libraria, Frey i-u s , quae suae Bibliothecae deessent, acciperet. Sed- ea tam fuerunt pauca, ut haec Bibliotheca vere & in solidum (it Bibliotheca Freyiana Alterum, quod ad Litteras istas juvandas necessarium vt- debatur, commodum aliquod, & quasi praemium, quod’ Cultoribus earum sedulis propositum esset, ita sibi consecuturus videbatur, fi honorificam aliquam, & cum emolumento conjunctam stationem,- ceu provinciam, illis destinaret, qui in hoc Studium incumberent, aliisque'deinceps docendis idoneos se redderent. Itaque pneter instractissmiae Bibliothecae usum, habitationem in suis /Edibus cum dimidia parte fructus ,- quem ferret non suburbanum, sed plane urbanum praedium ampiissinmm, Hortis-, VineisPascuis, Pomariis, fontibus perennibus constans, nec non Censu annuo Sortis IV. M. fiorenorum ä B. Grytuto ad hunc ipsum finem relictorum, ei rei in perpetuum consecravit. Ita fore speravit, ut haud difficulter hoc Honorario inveniretur, qui praeter ordinarios Doctorum Academicorum labores, huic operi omni studio vacaret, ac Juventuti studiosae viam ad eruditionem Philologiae Orientalis praeiret. Ea itaque re judicavit stimulum addi generosioris indolis adolescentibus fortiffinium, ut haud segnes essent, in his Litteris excolendis, cum videant, praeter communem illam & omnibus notam earum in sacris Studiis utilitatem , immo necessitatem, ac Hebraicae LinguX publicam Professionem, etiam hanc Provinciam - sortiri posse eum, qui praeclaram in iis operam E 3 - posuerit?- 38 LAUDATIO posuerit , nec interea duce & ad haec Studia impulsore ca« rituros. Itaque, ut ipsa Viri Venerandi verba propria manu jam ‘Cal. Mart. a. 1747. consignata, ex vernaculo sermone in Latinum transferam; „ Cum cariffimo iuo Amico & Collega „ Johanne Gryii.to , SS. Th. D. &Prof. consilium ceperat, ln- „ sia tutum ejuscemodi ad promovendam Gloriam DEI, & „ Studii Theologici incrementum,, condendi, cujus praeci- „ puae Leges sequentes essent „ r. Omni tempore nominandum ad id exsequendum „ Virum idoneum, qui non solum vitae sit incontaminatae, „sed & vere pius, & zelo Gloriam DEI promovendi ar- „ dens: praeterea non vulgari eruditione praeditus, impri- „ mis in Theologia ac ei inservientibus Disciplinis, Hisio- „ riis & Linguis, ut Latina, Graeca & Orientalibus egregie „versatus, & dono docendi instructus. Vellem quoque, „ inquit, ut, si fieri posset, Lector iste non modo SS. Mi- „ nistern, verum & SS. Theologia; Candidatus, seu, ut di- „ cere moris est, Licentiatus, aut etiam Doctor esset. „ 2. Officia ejus sint sequentia : Praeter sincerum stu- „ dium, incrementum Rei Theologica in universum pro- „ movendi, habeat primum Studiosis Theologi* per singu- „ las hebdomadas aliquot Lectiones in hac Disciplina, aut „ ad illam pertinentibus Linguis & Historiis; idque aut pri- „ vatim, aut, fi fieri poffit, publice. Itaque hoc Institutum , „ quantum fieri potest, ad usum Studiosorum accommode- „ tur, eoque fine praecipue ad tria haec Capita attendatur „emam diligentiffime : a. adDenionstrationem Veritatis „ Divinitatisque S. Scriptur* : /3. Expositionem ejusdem „ S. Scripturae genuinam ; y. Pacem & Concordiam Chri- „ stianorum. Deinde identidem Dissertationem , aut Ora- „ donem, aut aliud ejuscemodi habeat; aut aliquod Scri- „ ptum FUNEBRIS. Z9 „ ptum de argumentis indicatis praelo expressum in lucem „ edat. „3- Emolumenta Lectoris sint: r. Annuus Census illius „ Sortis IV. M. fiorenorum, quae a B. Gryn&o relicta fuit. „ 2. Habitatio in mea domo , & ususfructus dimidiae partis „ omnium illorum, quae illius ambitu continentur : ea ta- „ men lege, ut conferat dimidiam partem sumtuum ad ejus „reparationem. 3. Utetur universa mea Bibliotheca, cum „ iis rebus, qu:e ad eam pertinent. Ejus exstat Catalogus. „ Hanc ego Bibliothecam multis annis, multoque labore, „acpro mea tenuitate immensis limitibusundiquaque col- „ legi, non in publicumsed privatum meum usum: Qua- „ propter omni cura eam conservare,- nec Libros ex ea aliis „ commodare oportet. „ 4. Ut Institutum hoc vigeat, & In omne aevum Con- „ servetur, tres exorabo & nominabo Viros,- auctoritate, „prudentia & pietate conspicuos,- ut hujus Instituti Exfe- „ cutores & Inspectores, qui deinceps alios, qui ipsis succe- „ dant, idoneos nominent. Eum in sinem tres meos a mul- „ tis jam annis amicos & cognatos, 'Virum Excell. D.- Do- „ ctorem Zwingermn , Pros Medicinae Practicte, D; Henrkum „ Bruckerum, Archidiacontfm, [qui nunc Venerandus est „ Coetus Petrini Pastor] ac Virum Rev. D. Theodorum Bur- „ cardum , ejusdem Coetus Diaconum (jam mortuum) enixe „ rogaverim, ut istam operam Boni publici promovendi „studio, ac amore B. Grynai meoque adducti, haud gra- „ ventur suscipere; [ quibus tamen deinde paullo ante mortem Successores jam ipse nominavit Virum Ven. D. Andream Zwinger um , Coetus Leonhardini Pastorem Vigilantisfimum, "Virum Excell. D. Joh. Henr. Gernierum, Historiarum Pros. Clariffimum, ac Virum Rev. D. Joh. Georgium Ertzhergerum , Coetus Petrini Diaconum fidelissimum.] „ Isti videant, ut, „qui designabitur, Lector in officio praestando fidus sit, ac „post 40 -LAUDAT IS 33 post ejus decessum alius idoneus ab illis am TroaroTaty- „ ipsas nominetur: item ut Sors capitalis, domus & Biblio- ,, theca probe curentur. Ceterum prudenti* illorum & „ zelo confisus permitto, ut secundum rerum'Circumstantias „ prout ipsis convenire videbitur, agant,» dum Summa rei I» firma ac sine mutatione teneatur: possunt ergo pecuniam ,3 vel ipsi xustodirp, ac Lectori tantum Censum annuunt .33 concedere, vel ipsam Sortem Lectori, vel Heredibus meis .33 administrandam permittere, prouti cum illis ea de re tranfi- M gere, poteruntHactenus ,F rus y i u s. Quid est in Treyio-Gryn&ano\\oi i7rirct(pi0{. Tdfiog eJl iri Mxcrctyyirrig jjv ' p dv^ucog , kcu tpiAog Tfjvvc&ix ©iu> s o-TTuS^g ifA,7ruotvpct > TfJ Si 7TdTßlSl chrSifOV oivTÜ 'iAlTTi 7TO§-OV. „ ~ I t XdtQi [AOI [AdKdg xoCi iv xodvx ßcmAuoig , TO Y\[AiTiP0V dii .A&tfVdliV dydvoippoTi Airciig. JOH. HENRICI FALCKNERI J. U. D. COD. & JUR. FEVDAL. 1». REIF. SYND. In EPICEDIA 45 In tumulum r2 n*w. D Octorum linguas duodenas ore locutus Freiguts hic litus est gloria Rauracidum , Hebraeus, Chaldaeus, Arabs, Samarita, Syrusque, Quocum uno & poterat Poenus uterque loqui : Doctrinae locuples opibus, juxta omnibus idem Artibus excellens Hellados & Latii : .Quo nemo in terris aut sacra volumina volvit Castius, aut mystis clarius explicuit: Gloriobe miserae vani & contemptor honoris, Contentus studiis invigilasse suis: Invidiam sup-ra positus vocesque malorum, Judice stans uno testeque ubique Deo: Arbiter ante alios meritorum acquisiimus idem, Cuique suum tribuens ambitione procul: Corpore, non animo, perpessus plurima vitae Tristia mortalis, mortis ad usque diem, In Christi invenit requiem nunc ille laborum , Quemque pie coluit, quem docuitque , sinu: Hic Grynaeus ei rursus jungetur amico, Cor unum & fient hic quoque corda duo. h. m. p. BIRRIUS. ^ , \ r Big Qgqyiov rov 7ravv. qorjymg ivS-ctd je Jttir&j * to cs[ ovvop vm^rccjov etvrie M>J yvxg ftydl avreig cye IIt(,oid]ctg. Manibus Viri Summi, Optimique quondam Praeceptoris, Venerabuudus adscr. J. H. GERNLERUS, Hißor.Prof. Q F veriti EPICEDIA. sv Tvdnag dvTtj yvZtng vTrHooyog irw dyrcttryg* Hsye fJM&w iiom ix. J]iArav S-nr/pciTct oiJ]ev, A/A’ et7rtp t)g t ctvB'PUTrrjict, &iux, te yvoly «.ver- o(psAog rotg. d[ xdfev tmq. GuoAoyx 7ra, Ovpcu/ov ettranßqg , (ruv Xgvpu crvftßctTtAivtnev » Övt idblAag drtiav , Trapiuv vvv cthv iercTrjn, ■> f.if' > \ / ■? ‘ hvoo-Z/M xapyysi 7roun rsoV xAeo? x7tot oAibrai , Öcrrotg yi Xoi^bio stabil itcQex, bfiia. [MiA^cnt. Tobn dji BiSpKctoSov, £ Bexziov, Tpyivipov te Ntb' bjGÜAov\a,g cgdftiv, dii r OAup^iPpa, S-aAKuv. Plur. Ven. Freigio , tm wavv y Prseceptori fautorique desideratilsimo 1. m. q. p. JO. GEORG1US ERZBERGER, Diae. Petrinus. S ic est in fatis, mortalia singula sunto, Hocdudum tempus , periculumque docent. Tristis at illa tamen semper jactura Virorum Magnorum est, graviter quippe dolenda nobis. Prasfertim Werenfels, FreyiUs, IsELiusque Grynjeus nunquam non memoresque mei. Det DEUS Omnipotens horum vestigia calcent, Quos successores semper habere velit. Hm mteßus bono animo apponere , damnumque Josepbi deflere voluit M. J. J. WAGNERUS, Diae. Leonhard. VIRO ERUDITIONIS INCOMPARAB. POLYHISTORI HISTORICO THEOLOGO SUMMO LINO. ORIENT. THESAURO J. LUDOVICO FREYIO 1 S. TH. D. ET PER A. XXVI. EXTR. Ä HIST. ORD. DEIN PER A. XXII. S. TH. ORD. PROFESS. DE ACAD. ECCLES. AC BON. LITT. OPTIME MERITO INSTITUTI FREYIO-GRYNAEANI AUCTORI POST FATA ETIAM BENE MER. HAEREDES H. M. F. C. OB. D. XXVIII. FEBR. M. DCC. LIX VIX. A. LXXVI. M. III. D. VI. EODEMQ. TUMULO CUM AMICO DESIDERATISS. REQUIESCIT. ■i C o ji