B. C. D. SPECIMEN INAUGURALE JURIDICUM SISTENS OBSERVATIONES NONNULLAS CIRCA NULLITATEM SENTENTIARUM AD LEGES PATRIAS POTISSIMUM HABITO RESPECTU QUAS EX DECRETO JMPL1SS. JURISCONSULTORUM ORDINIS PRO SUMMIS IN UTROQUE JURE HONORIBUS LEGITIME CONSEQUENDIS ad dim ia. Junii MDCCLXXVIIL H. L. Q C. PUBLICE VENTILANDAS PROPONIT JOH. HENRICUS WIELAND , Basiliensis, B A S I L I AE Typis Emanuelj^JCk HURNE YSEN. §. I. Apienter utique Cicero ait, in Or. pro Sylla C. 22. Status Reipublicae , ( qui heic loci dubio procul idem ipsi est, ac publica Reipublicae salus , ) maxime rebus judicatis continetur ! unde & imprudentiae esse putat Idem, m Or. pro Cluentio C. 20 . Rem Judicatam labefactare conari, & in Verrem V: C. 6. inter exitiales exitus perditarum Civitatum refert, si res judiciales rescindantur. §- II- Quantumvis autem haec vera certaque sint, non minus verum certumque est, de iis modo ista valere rebus, quae ita judicatae sunt, ut non nomen solum, sed & vim ac auctoritatem rerum judicatarum nancisci potuerint, ac revera nactae sint! — Manifestum quippe est, eandem Salutem publicam, quae vult, ut hisce sua inconcussa constet auctoritas, suadere etiam, vel saltem permittere, ut refcindantur quae ejusmodi non sunt! A 2 §. IIL 4 m ) o c m §. m. In aperto est, usurpari heic nobis verbum rescindere in sensu latiori ac improprio ! proprie enim si loqui velimus , rescindi dicuntur ea modo quae alias jure legitimo valent , non quae ipso Jure nulla sunt. v. L. 9. §. 4. D. quod met. caujs. I. s. D. de decret. ab 'Ord. fac. I. 27. pr. D. de poenis , /.10. C. de Procurat, ac illae tantum Sententiae rescissioni proprie obnoxiae sunt, quibus nihil obstat, quominus vim ac auctoritatem rei judicatae acquirant, si non provocatum fuerit. —Illae vero quae , ob defectum aliquem, ipso Jure nullae sunt, & ubi provocare non est necesse , proprie loquendo non rescindi, sed nullae , vel nullius momenti declarari, dicuntur ; v. L. 1. §. 3. D. I. 2. §. I. /. 3. pr. D. quae Seist, fine Appell, rescind. v. III. Boehmer Exerc. ad D. Lib. XLII. Tit. 1. §. 31. Lautere ach Colleg. Th. pr. ad D. Lib.XLIX. Tit. 8. §. 1. Unde apparet in Rubrica istius Tituli , nec non L. 1. pr. ejusd . verbum rescindere in sensu latiori este adhibitum. §. IV. Sententia ipso pire nulla vocatur , qua; rei gestae vitio , ex transgresiione Legis procedente , tali laborat defectu , ut nullius omnino momenti , nullarum omnino virium 9 habeatur, ita ut ne quidem nomen Sententiae mereatur. V. dd. LL. D. quae Sent. fine Appell, rescind. L 4. §. 6. D. de Re Judic. L. 19. D. de Appell. I. fin. C. de Sententiis ex pe- ricul. recit . 5. V. 1 1 m ) ° c m §. V. Defectus ejusmodi, seu Vitium, Nullitatis nomine a Practicis insigniri solet, imo id ipsum quod pronuntiatum est, seu Sententia, si ita loqui fas est, spuria, iisdem eodem nonnunquam venit nomine, v. Stryk. Introd. in Prax. for ens. Cap. XXIII. %. 2,6. Ludo VICI Einleit. zum Civil. Froc. Cap. XXXIII. §. VI. Remedium vero, quod Parti, contra quam ita pronuntiatum fuit, praesto est , Qtierelam vulgo vocant Nullitatis , quam recte, ut opinor, si scilicet per modum Actionis proponatur, definit Lauterbach, quod sit Imploratio legitima super vitio , ex quo quis declarationem petit » Sententiam , Decretum , aliumve ABum judicialem , ipso Jure non subsistere. Colleg. Th. pr. ad D. Lib. XLIX. Tit. 8- §. I. COllfer. /. i. C. de Execut. Rei judic. L. 4. de Sentent. & Interloc. §. VII, Diximus, si per modum Actionis proponatur, duplici enim modo Remedium, quod Jura ipsi subministrant, adbibere potest, vel sub forma A&ionis , vel sub forma Exceptionis ! qui priore utitur , is, si proprie loqui velimus, queri dicendus est, qui posteriore, non item. §. VIII Distinctio rem planam faciet: — Vel actor fuit in Judicio, is contra quem nulliter pronuntiatum est ? vel A 3 reus ? REUS ? — Si A&or fuit, non opus'habet, ut queratur j instituit iterum Actionum quam antea intentaverat , & si Reus eum exceptione rei «judicatae excludere nititur, utitur Replicatione Nullitatis !—■ Si vero Reus fuit, contra quem pronuntiatum fuit, submovet is adversarium , si ex Judicato agere intendit,. Exceptione Nullitatis ! •—• uti egregie observat V. C. Voet. Comment, ad D. Ltb. XLIX. Tit, 8- n. i. ubi totum negotium perspicue admodum exponit quando ait : Si Sententia ipso Jure nulla fit Appellatione Opnis non efl &c. Sed A&or, non obflante Judicato, eandem rursus a&ionem movere potefi , oppositam sibi ab adversario rei judicata exceptionem exclusurus doli vel Nullitatis Replicatione ; fient vicijfim Reus A&ione Rei Judicatae ex Sententia ipso Jure nulla conventus, eandem facile eludet Nullitatis allegatione, fsje. Quoniam vero Reo non liberum est, quando velit excipere, sed Exceptionem Actio, ä parte Adversarii, praecedat necesse est, eo utique in Casu, ubi Reo forte commodum non est expectare, donec alter ex judicato agat, opus ipsi est Querela quam proprie Nullitatis dicimus. §. IX. Pluribus omnino modis accidere potest , ut Sententia sit ipso Jure nulla : V, C. H E i x E c c i u s Elem. Jur. Civ. sec. Ord. D. P. VII. §. 280. ad septem omnes reducit Capita, dum ait : Nulla autem habetur Sententia, I) Legibus V Juri aperte contraria, 2) lata contra Rem judicatam, 3) vel contra absentem non citatum, vel 4) contra mortuum, vel s) abincom- pe tente Judice, 6) continens vel errorem , in calculo , .vel 7) aliquid m ) o c m T quid quod jieri nequeat* Sed dubito nulli rite calculum subduxerit ? . — quid enim e. gr. si Actor non habuerit personam standi in Judicio ? — quid st Litis Contestatio non fuerit facta ? &c. &c. §- x Melius docere videntur, qui sequentem in modum distinguunt r Sententiae nullae dicuntur: I. Ratione Perfime: 1. Judicis, e. gr. si fuerit aut plane incompe- tens, aut ultra terminos suae jurisdictionis sententiam tulerit, v. L. i. & fin. C. fi a non comp. Jud. L. u'n. C. qui pro sua Juris d. 2. Actoris, e. gr. si personam legitimam standi in Judicio non habuerit t. T. C. qui leg. perfi fiand. in Jud. 3. Rei, e, gr. si eodem laboret defectu, aut si legitime non fuerit citatus vel auditus. /. 1. §. z.. L. 2. D. quae Sent. fine Appell, refiind. L. 47.I). de Re judicata. 4. Procuratoris, e. gr. si vel plane sine mandato egerit , vel ipsius ratihabitio defece- ,• • rit. L. s6. jD. de Judiciis. L. 24. C. de PröcuK II. Ratione Processus , five Ordinis Judiciarii , v. g. si quae ad substantiam ipsius pertinent defecerint, % m ) o ( ccrint, e. gr. si Litis Contestatio fuerit omissa, L. 4. C. de Sent. & Interloc. C. 2 . X. ut Lite non contefi. Si ab Executione Lis incepta fuerit, v. L. s8- O. de Re judic. L. 1 . C. de Execut. Rei jtid. III. Ratione ipßus Caujsae , illmsque meritorum , ut, si contra rem valide prius judicatam pronuntiatum fuerit , L. 1. pr. D. quae Sent. fine Appell, refidnd. L. 1. C. quando prov, non efi nec. Si Sententia lata sit aperte contra Leges, & non tantum contra Jus Partis, uti vocant, sed contra Jus Constitutionis , prout id explicat JC tl,s , in L. 1. §. 2 . d. t. D. L. 19. D. de Appell. & LAUTERBACH Colleg. th. pr. ad D. Lib. XLIX. Tit. 8- §. 2. Esaj. Pufendorf Intro d. in Proc. Civ. P. IV. Cap. 5. §. 2. Qui plures Nullitatis Causas nosse cupit, adeat qui plena manu illas subministrant , Vantium Tra&. de Nullitatib. Proc. & Sent. Oldendorp. Syllog. Except. fior. Lipfi. 1692. p. 182 . fieqq. S C H OE p F. Proceß Appell. Null. &c. Cap. 21. §. s. 6. aliosve qui hanc ex professo tractarunt materiam. §. XL Hos inter habemus Tractatum, pro temporis ratione, egregium, Georg. Hoepneri Silefin. de Sententiis impugnandis ex Qiierela Nullitatis , Speciminis inauguralis loco , apud almam Academiam nostram, A°. 1644. publice excussum; 9 excussum; quum vero nec iste, nec, quantum equidem fciam, alius, Jura, quoad hanc rem, Patriae nostrae vel verbulo tetigerit, liceat mihi nonnulla hic adnotare quae huc pertinere videbuntur. §. XII. Et apud nos ejusmodi Judicia dari Sententiasque ferri posse, quae Jure, tam Romano quam aliarum Gentium , nullius omnino forent auctoritatis, nullarum virium, quis est qui dubitet ? §. XIII. Quid igitur, st ejusmodi proferatur Sententia? quid faciendum Parti quae inde detrimentum metuit ? —- an succurritur ipsi remedio ex Legibus moribusve nostris ? & quodnam illud est ? — dicent mihi forte ; ordinario , Provocationis ad Judicem superiorem , seu Appellationis , aut, si Civi cum Cive res fuerit, Revisionis, quod vocare solemus, Remedio utendum ! — sunt enim homines nostri in ea fere plerumque opinione erronea, quasi, contra Sententiam qualemcunque, nullibi omnino Salus nisi in his quae modo dixi Remediis quaerenda sit ? §. XIV. Verum! qui ita sentiunt, quod pace illorum dixerim, egregie omnino falsi mihi videntur ! — Haec enim Remedia non pertinere possunt nisi ad eas tantum Sententias, ad ea Judicia, ubi non contra ea quae de substantia sunt B peccatum IO m ) © ( peccatum fuit, ubi e. gr. Litis Contestatio non fuit omissa , ubi Judex non fuit incompetens , ubi non contra Jus Constitutionis, seu in thesi, uti dicere solent, sed contra Jus partis , seu in hypothefi, fuit pronuntiatum &c. &, ut uno verbo omnia complectar, ubi Sententia talis est , ut vim rei judicatae nancisci postit ! neutiquam vero ad eas, quae ipso Jure nullae sunt! — & id ipse Legislator noster fatis aperte innuere videtur, dum , ubi de concedendo Appellationis atque Revisionis Remedio ipsi sermo est, Statut. P. i. Tit. 12. p. 12. Tit. s§>. p. 60. 61. diserte, & non sine ratione, verbis utitur : Da jemand beschwürt, UN-? billig beschwürt , aperte und offenbahrlich faediert zu seyn ver-- meynte, ita ut mens ipsifit, tum tantum remedio locum este debere, quando pars kfe gravatam, inique gravatam,aperte U manifesto laesam putat ! gravamen autem, seu laesioquae Parti per Sententiam infertur, cum sit effectus Sententiae civilis, Sententia vero quae in se, seu ipso Jure, nulla est» omni effectu civili destituatur, nullius quippe auctoritatis , nullarum omnino virium, manifestum est, Remedium illud ad ejusmodi Sententias non pertinere! §. XV. Fateor equidem, NuIIitatis Sententiarum tam Querelam , quam Exceptionem, apud Nos, Usu tam parum frequentari , ut mirandum non foret, si non deessent, etiam inter homines Legum nostrarum caeterum non omnino rudes , qui stupescerent, quando quis forte hujus vel illius, in Foris nostris, Remedium esset imploraturus! §. XVI. II m ) o c m §. XVI. Verum inde neutiguam sequitur istorum Remediorum Usum Statutis nostris esse proscriptum ! — quin contrarium potius constanter adfirmare auiim ! — Quamvis enim , ut quod res est fatear, non doceant, quandonam sint adhibenda & quo pacto illis utendum, utique ta~ anen i usum illorum, tam expresse, quam tacite, admittunt atque probanti — exprejse, e. gr. P. i. Tit. r. p. 2. ubi Legislator vult, ut in Foro Causarum civilium, ad ferendam Sententiam validam, septem ad minimam adsint Judices , ac uno deficiente, quod pronuntiatum est , infirmum, id est, ipso Jure nullum , esse jubet, dum ait; And sollen allzeit in einer Sach wenigstens sieben Richter sitzen, svnsten die Urteil unkrastig seyn. add. Lands -- Vrdn. A. 17^7. P. III. Tu. 8. p- 8v quid enim ejusmodi in Casu Parti, contra quam pronuntiatum , faciendum ? num provocandum? — minime ! — Provocatio, uti supra jam animadversum est , ponit Sententiam jure validam ! — sed vel Actio de novo instituenda, si contra Actorem pronuntiatum fuerit, vel utendum, pro re nata , Nullitatis vel Exceptione vd Querela ! — tacite dixi, Statuta nostra haec remedia probare ! & quidem in Conclusione pag. 167. ubi Legislator summus jubet, ut, ubi Statuta ac Consuetudines Civitatis nostrae deficiunt, secundum Juris Civilis, quod Commune vocare solemus, Sancita judicetur. ■§. XVII In iis ergo Casibus, ubi Judicium actum fuit, fecundum Jus civile, irritum, ubi Sententia prolata, eodem B 2 Jure 12 .' MZ ) 2 ( M Jure infirma, etiam nostro Jure nihil actum erit, Judicium irritum, Sententia infirma erit, nullius auctoritatis, nullarum omnino virium ! •— L in ejusmodi Casibus Locus erit Nullitatis vel Exceptioni vel Querelae l §. XVIII. Tales forent, ut nonnullos tantum exempli gratia excitem : — i°. ubi a Judice non competente pronuntiatum fuerit! non sine gravi enim ratione Legislator sapientiffi- mus unicuique Causarum generi suum - adfignavit Judicem, Statut. P. i. Tit. 12. p. ii. i2. ac , ut limites uniuscujusque Jurisdictionis sanctiffime observentur , voluit ! quod cum aliquando minus sancte custodiri animadvertisset Collegium Virorum Ampliss. quibus Rei Statutariae cura apud nos commissa est , in Libello memoriali supremo Reipublicae nostrae Senatui CC. Viror, exhibito, v. Bedenken der Herren Deputierten zu den Statuten wegen Abkürzung der Prozeße rc. d. i s. Christin. 1732. sapientiffime inter alia monuit, Art. 2 0 . Zweitens, werden die Prozeß auch verlängert und verwirrt gemacht, daß man Schuld-oder andere Sachen, welche zu ihrer Untersuchung in erster Instanz ihre ge- sezte Gericht haben, vor Unsern Gn. Herren E. E. Rahts entweder gleich anfangs, oder auch, wenn der Prozeß an einem Gericht anhangisch ist, ziehet re. subjuncto prudentiffimo Consilio r glaubten demnach, daß nichts nüßlichers seyn würde , als wann eine jede Streit - Sach für dasjenige Gericht, wo sie gewiß hin gehöret, gebracht, und allda nach der Ordnung verfahren würde; es seye dann Sach, daß laut alter Observanz M »s ) o c m Obfervanz und der Rahts-Ordnung die Parteyen , absondere sich in Sachen, die Eltern und Kinder, oder andere nahe Anverwandte , auch Collegia publica angehen, beiderseits vor U. Gn. Herren E. E. Rahts kehren und allda um eine Deputation anhalten wollten ; welchen Falls dann, um die Parteyen zu vergleichen und auseinander zu sezen, noch weiters wie bißhero ge'orauchig gewesen, das erforderliche vorgekehrt werden kan. Sollte aber eintwedere Partey steif darauf beharren; daß sie die Sach deßwegen sie miteinander in Streit gerahten, vor dasjenige Gericht, das derenthalben gefezk ist, wollte gebracht haben, so sollte diesem Begehren statt gegeben, hieim't auch derjenige welcher Schuld - oder andere für Gericht gehörige Sachen für E. E. Rahk ziehen wollte, an der Audienz nicht einmal angenommen werden, er könne dann zeigen, daß sein Gegentheil dessen auch zufrieden seye. Quod etiam supremi Legislatoris decreto probatum fancitumque fuit: Lassens M.G.Hrn. und Oberen bey diesem Artickel bewenden, und solle E. E. Bürgerschaft publicirt werden. 2°. Si Sententia contra non citatum & non auditum lata fuerit ; quod M e v i u s, non sine ratione , supremam & maximam vocat "Nuditatem, P. i. Dec. 112. n. 10. P. ii. dec. 293. n. 6. 3°. Si Litis Contestatio fuerit omissa ; hanc enim cum vocent Statuta nostra ein fürnehm , wesentlich, Stuck und Grundveste des Gerichts, so weder tacite, noch expresse kan nachgelassen werden , Statut. P. i. Tit. 29. — partem praeci- B 3 puam T4 ) o C 'sicam ixe essentialem , omnisque Judicii fundamentmn , quid ? ii haec deficiat, si quod praecipuum & de essentia est Judicii deficiat ? sin hoc fundamento destituatur ? an non omne corruat necesse est ? 4 °. Si contra rem antea valide judicatam pronuntiatum fuerit. §. XIX. Verum 1 nimis longum foret omnes enumerare Casus 1 nec patitur instituti ratio , ut : quo pacto in ejusmodi Casibus procedendum ? quomodo Querela introducenda ? cum ? & quanto tempore .? huic atque Nullitatis Exceptioni praescribatur ? num distinctio illa NuUitatis quam sanabilem vocant ab insanabili , quae in Imperio R. G. in Usu est, etiam apudNos attendenda? aliisque, quae circa hanc materiam moveri possunt Quaestionibus, quarum nonnullae altioris sunt indaginis, expediendis immorer J §. XX. Id unicum addidisse sufficiat r In omni Casu ubi locus huic Remedio apud Nos esse debet, Nullitatem Judicii vel Sententiae oportere esse evidentem ac manifestam, vel saltem facillimae Probationis. TANTUM.