4 - FASCICULUS THESIUM HISTORICARUM MISCELLANEARUM TUMULTUARIE COLLECTUS QJJ E M PRiESIDE DEO TER OPTIMO MAXIMO Juslu & Indultu MAGNIFICI PHILOSOPHORUM ORDINIS Pro Gradu Doctoris in Philosophia rite & legitime impetrando. In Inclyta & Celeberrima XJniverß Patria pro viribus defendendum fufeepit. JACOB* CHRISTOPH RAMSPECK* Baßlienßs. In Auditorio JCtorum H. 8. Anno MDCCXXXVIII. die 14. Febr. ByfSILEsE, B S1LE JE, Impressit JOHANNES PISTORIUS. ~ VIRO Reverendo, Liter atijßmo atque DoSHJßmo DOMINO D.CHRISTOPHORO BATTIERIO, A. L. M. ut & V. D. M. nec non Gymnasii Basileensis CONRECTORI Solertiffimo * Fideli Isimo, Patrono atque Praceptori suo quondam ad Aras usque pie colendo. Studiorum suorum hafce primitias in grati devotique Animi lignum cum Voto perennis atque omnigena Felicitatis. D. D . D. 'AUT H 0 R. ,c»v^ <^1 r ;cv Vji ?icv THES. I. Ognirio Mortalium est triplex: Hiflorka, Philosophica & Mathematica. Historica est , quae simpliciter ea quae fiunt in mundo repraesentat. Philosophica , quae rationes eorum quae fiunt addit. Mathematica, quae quantitatem rei valet determinare, II. Quamvis hae Cognitiones merito a se invicem distinguantur & separentur, mutuum tamen habent nexum, ita ut in multis libris historicis multa occurrant Philosophica , & vice versa. III. Libri Historici exhibent Historiam, quae varie definitur. Wincklerus Epitomator Viri Incomparabilis atque Philosophi Ai. tat e nostra Summi, Christiani Wolfii in Institutionibus suis Philosophiae Wolfianae Historiam sic desinit : Historia est Expositio eorum , -qua evenerunt . Aliis : Est narratio eorum quae evenerunt, vel narratio rerum gestarum, vel expositio rerum gestarum, quae Definitiones omnes congruunt, & unoeodemque redeunt. IV. Istas autem definitiones , quae alias dantur, nullo modo a nobis probantur, v, g. Historia est narratio rerum gestarum maxime memorabilium, dein : Historia est expositio rerum gestarum, & docet nos vitam hanc temporalem bene vivere. Prior definitio destruit naturam & officium Historiae, ejus enim officium est omnes res gestas, etiam minus memorabiles, in summa omnia quae contigere recensere. Posterior peccat contra regulam bonae Definitionis , inter alias etiam haec locum obtinet: Definitio debet soli definito competere , jam vero posterius lemma definitionis : Et docet nos vitam hanc temporalem bene vivere, competit etiam Logicae & Philosophiae Morali. V. Historiae alae sunt locorum ac temporum notitia, vel Geographia 8t Chronologia, unde Cicero ait. {a) Ipsa autem exmifi- A z catio. (a) Cicero libi a. de Oratore. ( A 1 catio , puta Historiae, posita est in rebus & verbis , rerum ratio ordinem temporum desiderat , regionum descriptionem. Geographia enim docet, in quanam parte telluris, an in Europa, Asia, Africa, America , quanam regione, quanam urbe aut pago, quocunque loco Terraquei Globi res acciderit, Chronologia, an ante vel post Diluvium , ante vel post C. N. res facti evenerit, unde colligitur & patet praestantissimus usus Geographiae & Chronologiae in Historicis. Ille itaque» quem latet & fugit Geographia & Chronologia Historicus appellari jure nequit. VI. Multiplici modo Historiam dividi constat. Celeberrimus ille Christophorus Cellarius, Criticus , Philologus, atque Historicus aetate sua Summus dividit Historiam in Antiquam, Mediam , & Novam ; Antiqua continet aut enarrat res gestas ab orbe condito usque ad Constantinum M. Media a Constantino M. usque ad Seculum XVI. Nova ab initio Seculi XVI. usque ad finem Seculi XVII. Dividitur porro in Universalem & Particularem , in ante Diluvianam & post Diluvianam , in ante & post C. N. in Patriam & Peregrinam. Wolfius (a) in Civilem, Ecclesiasticam , Literariam & Privatam : Civilis statum & fata regnorum & Rerumpublicarum, atque res gestas Summorum Imperantium ; Ecclesiastica statum & fata Ecclesias ; Literaria statum ac fata orbis literarii ; Privata denique facta & fata hominum privatorum describit : Quo pertinent Biographie seu vitarum descriptiones. VII. Memoratu etiam digna divisio Varronis in tres partes Historiam dividentis. i mo . In Tempus Afohcv seu incertum , 2 do . MvS-iiwr seu fabulosum, z"°. iVagcwv seu historicum ; Tempus «JtiAoy sive incertum est quod effluxit ab initio generis humani usque ad inundationem aquarum, que accidit sub Ogyge. In Chronologia hujus inundationis Eruditi in varias sententias abeunt. Clericus in Historia Universali ponit A.M.2237. alii 2208. alii 22512. (b) UvQmot aut fabulosum tempus vocat incipiens ab hac inundatione & durans usque ad primam Olympiadem An. M. 3208. plurima que interjecto hoc tempore acciderunt aut partim aut prorsus sunt fabulosa, puta de Hercule, Dedalo, Theseo, Argonautis, Ulyffe,Troja, &c. Tempus (a) Wolfii Philosoph. Rational. Part. II. 8ect.HI. Cap. 1. UO Lexicon. Uniyers. T. 3. p.m.708. _ -#% ( k) m- _ _ Tempus denique Historicum est, quod comprehendit res gestas ab Olympiade prima usque ad nostram aetatem , historicum vocatur , quoniam res spatio hujus temporis gestae pro veris & minus fabulosis habentur. VIII. Magnam partem historiae nos latere nemo negabit, quem enim fugit incognita nobis esse ea quae contigerunt tempore incerto secundum divisionem Varronis thes. 7. allatam , tempore fabuloso omnia sunt fabulosa & fabulis mixta, porro fere nulla mentio nobis relicta est de rebus Americanis, antequam Europaei ope navigiorum regionem seu terram illam sibi notam reddiderunt, latet nos status Antiquorum Germanorum , taceam de Africa, Regionibus Aliae, Suecia, Polonia, Dania , Norvegia, Lappia, Russia, aliisque regnis & provinciis. Qui haec accurate fecum perpendit, & animo attento volvit, ille ut sibi persuadeat necesse est, solummodo parvam partem Historiae posteris traditam & relictam esse. Causa hujus rei praecipua illa est, quod nihil adhuc de Typogra- phia inventum fuerit, haec est ista praeclara scientia, quae orbi terrarum post densissimas caligines , quibus oppressa jacuit facem rursus accendit , & bonas artes atque disciplinas ad istud fastigium , quod nunc occupant evexit, contra ejus defectus barbariem induxit, unde evenit, ut multi mutili sint Autores, uti Q. Curtius, Vellejus Paterculus , Titus Livius, Cicero, Aristophanes, Terentius &c. Aliorum Scriptorum opera aut plane perierint aut saltem fragmenta restent e. g. Livius Andronicus, Pacuvius, Ennius, Cicero in quibusdam locis, Theopompus , Timaeus, aliique. IX. Quicunque totam Historiam seu omnes res gestas in Compendium redigere vult , is aquam a pumice postulat , frustra- neoque nisu conatur ; Omnia enim Compendia (quorum multa extant v. g. Cellarii, Tursellini, Hornii, Jonstoni, Sleidani, Laeti, Hoffmanni, Clerici aliaque) solummodo centesimam fere partem Historiae exhibent. Inter haec Compendia enarrata Studiosis maxime commendarem Tursellini & Cellarii tam styli quam Historiae gratia. X. Historiae notitiam & cognitionem in vita communi maximam utilitatem afferre experientia quotidiana docet, unde optime Cicero: (a) Nec vero sum inscius , esse utilitatem in historia, non modo A z volufta- (a) Cicer, lib. 5. de fin. bon. & maior. voluptatem, Historia itaque ab eodem haud temere appellatur, (a) Testis temporum> lux veritatis, vita memoria, magistra vita, nuntia Vetustatis. Vix enim actio memoratu digna patrari potest, cujus historia nobis non simile exemplum suppeditet & praebeat. Historia enim in his casibus nos docet, quomodo actio debeat institui; si hoc modo instituta ex voto successit,imitemur bunc modum,sin minus,relpuamus. XI. Historiam Principi utilem atque necessariam esse, passim merito Autores confirmant,id quod probe animadvertit Fulminum Belli Biga Alexander M. & Carolus XII. SueciaeRex, quorum iste C.J. Caelaris, ille vero Homeri scripta nunquam non effusissimo studio lectitavit. Notatu etiam digna sunt verba Plutarchi de Alexandro M. quae Idiomate latino Interprete Guarino Veronensi lubet apponere. (b) Idem & discendi & legendi cupidus , Iliadem quam rei militaris viaticum existimare & appellare solebat, Aristotele exponente perdidicit, eam semper una cum pugione sub pulvino jacentem, (quemadmodum Onestcrates tradit) tenere solitus. Aliud exemplum praebet Attianus : Quum delato ad ipsum scriniolo , quo nihil inter opes Darii preciosius pulchriusve repertum est, quaereretur in quem usum destinandum esset: aliis aliud suadentibus dixit: Huic optime servandus [dabitur Homerus ; sentiens nullum esse Thesaurum illo pretiosiorem. Plura praeclara facta Alexandri M. in quibus ejus Literarum amor j & praesertim erga Homerum apparet & elucet hic allegare scopus prohibet & vetat. XII. Non dissimili exemplo Alphonsus V. Arragoniae & Terra» Neapolitanae Rex Historiam Livianam perpetuum habebat Comitem , cujus quidem tanti fecit Antorem , ut cum audiret Patavii inventam esse urnam cinerum atque ossium Livianorum , statim legatos eo miserit, qui vel prece vel precio tales reliquias redimerent. Cum Patavini exuvias optimi fui Civis abalienare nollent, saltem impetravit unum aliquod os brachii , quod magni muneris loco illi donarunt, tanquam studiorum Fautori , ut lapidea Tabula etiamnum testatur. Plura de hoc Alphonso vide in Fran- cisc. Balduini Lib. 2. de Historia. XIII. Quicunque Auctores authenticos a minus authenticis dignoscere & unicuique justum statuere pretium cupit , illum acumine ingenii praeditum esse necesse est. In dijudicanda enim Historiographorum authoritate non solum observare debemus quid- quisque (a) Lib. 2. de Oratore. (b) Plutarch. in vita Alexandr. M. quisque literis mandaverit, sed quo tempore, quo ordine , qua lingua , quove stylo & genere Orationis, quanam intentione, quo loco quaeque conscripserit, porro an Historia ejus originem debeat, vel traditionibus, vel autopsiis > vel an ex scriptis alienis collegerit. Sed in quodam magis attendendum est ad tempus, in alio magis ad locum, ad intentionem & scopum,, ad linguam &c. Quis v. g nescit Vellejum Paterculum Augusti & Tiberii temporibus floruisse, serviliterque Augusto, Liviae, Tiberio & Sejano adulatum & ini-, micos istorum oblique pressisse : In historia igitur ista parvam vel nullam meretur fidem , quod etiam asserunt Vossius, Olaus Bor- richius, & Justus Gothofredus Rabnerus. (a) XIV. Conveniunt saepe Autores re materiali, sed differunt formali , i. e. consentiunt de re principali ,. sed in varias sententias abeunt circumstantiis. XV. Ille non esi perfectus Historicus vocandus,. qui solummodo peritus est rerum gestarum, verum etiam cognitionem Sc notitiam habere debet Autorum. XVI. Expertem Historiae perfectum Politicum non agnosco. XVII. Historicus & Historiographus differunt, omnis Historiographus est Historicus, sed non vice versa. XVIII. Ille quem Historia vetus, latet & fugit, nullam accuratam cognitionem habere potest novae. XIX. Tantum in genere de Historia, lubet etiam ad quaedam specialia descendere. In errore versatur Johannes Clericus in Historia sua Universali Epocha io. p. m. 126. An. 282. ibi ex una persona facit duas personas, verba ejus sic sonant: Hisce temporibusvixe « runt Oly mpius & Nemesianus Poeta, quorum Ecloga aliquot haud inelegantes nobis supersunt. Mirari hic subjit, qui factum sit, ut Magnus iste & in Historicis peritissimus Vir a veritate aberraverit, cum constet Olympium & Nemesianum nomina esse unius ejusdemque hominis. XX. Virgilio in iis, quae de ./Enea & Didone recenset fides non est adhibenda. Pugnat enim contra Chronologiam , Alneam regnante Didone ad oras Punicas appulisse, & Reginam amoris causa, quo flagrabat erga Alneam , semetipfam illo anchoras solvente, lit— tusque Punicum relinquente, conscenso & incenso rogo combussisse & necasse. Evidens enim est, Aineam vixisse circiter An. M. 2802. Didonem vero An. M. 3098. aut fecundum alios 3079. ex hoc sequitur (a) Lib. de styli elegantior. Ratione. -NZ ( 8 ) quitur Aneam 296. aut 277. annos ante Didonem vixisse , & Vir- gilium qui Aineam fic Didonem aequales facit» ingentem Anachro- nismum commisisse. XXI. Verisimile haud est : Romulum apud Capreae paludem exercitum lustrantem coorta tempestate solisque defectione in ccelum siiblatum esse ; Qui vero proxime ad veritatem accedunt a luis Civibus caesum tradunt. Caedis autem has causas asserunt: Quod obsides , quos a Vejentibus acceperat, praeter morem sine communi totius populi consensu dimisisset: Quodque non amplius pari comitate tractaret veteres Cives & adfcriptitios; Sed illos quidem in majori pretio haberet, hos vero qui adscitii fuerant despiceret; Praeterea ejus crudelitatem in delinquentium suppliciis , ejusque arrogantiam caedis causam fuisse dicunt; Quosdam enim Cives Romanos accusatos , quod in vicinorum agro latrocinia exercuissent, Viros neque ignobiles neque paucos de laxo praecipites dari jussit, ipse solus ea poena sine aliorum consensit illis irrogata, sed praecipue, quod jam gravis & arrogans esse , & imperium non regie sed tyrannice exercere videretur , ob has igitur causas ajunt Patres conspiratione in eum facta caedis consilia iniisse , facinus autem patrasse , & ejus corpore discerpto, ne cadaver appareret, egressos occultasse sub vestibus quod quisque ejus frustum habebat, posteaque clam terra injecta texisse. Alii vero ajunt, eum concinnantem a novis Civibus robustis caesum, illos autem tenebris obortis caedem aggressos, dispersa populi concione, & Duce a suis satellitibus destituto. Julius Proclus quidem Vir Nobilis in concionem processit, & jurejurando firmavit; Romulum a se in Colle Quirinali visiim angustiori forma cum ad Deos abiret; Quodquam vanum sit quivis facile videt. ANNEXA. I. Decisio quaestionis an Carolas XII. Sueciae Rex fortis sit vocandus» nec ne, solummodo pendet ä definitione Viri fortis. II. In comparatione], Caesaris & Alexandri M. Caesari Alexander est postponendus. III. Nihil esse in intellectu, quod non prius fuerit in sensu, negatur. IV. Rationi apparenter repugnante aut contradicente revelatione, veritas revelationis non imminuitur. V. Ars stabiliendi principia magis inculcanda est, quam ars deducendi coli* fequentias. VI. Dari perfectum & verum Philosophum , nego. VII. Expers Musica: A- L. M. jure vocari nequit. Hac hactenus,