fa.&ttf JPW. D. O: M. B. V. SPECIMEN Dc» REOUISITIS AD VERAM ELOQUENTIAM, Quod Occasione vacantis Cathedrae Oratoriae, INDULTU SAPIENTISSIMI PHILOSOPHORUM ORDINIS, Placido Clarijs. CANDIDATORUM Examini Exercitii gratia ßibmittit M. TACOBUS HERMANNUS, 8.8. M. C. RESPONDENTE PRjESTANTISS imo juvene DANIELE WOLLEBIO, Alex. Fil. ^Ad Diem X /. Octobris \^Anm si auditores docendi, aut si de aliquo negotio agatur , eloquentia nemo operam luserit , quin imb Scientiae etiam abstractae seque ac illae quae nonnisi commercium & Societatem hominum respiciunt , eadem carere nequeunt; adeo ut Theologi, Jurisconsolti, Medici, Philosophi & Historici eximia hac dote indigeant, qua videlicet quilibet perspicue ordine & eleganter conceptus soos & cogitationes explicet, ut genuinam rei imaginem prae oculis so habere Auditori videatur,nihilque nisi quod intelligere convenit, percipiat. Hac enim ratione nulla erit veritas adeo obscura & perplexa, quin Homo vere eloquens eam dilucidet, varios ejus recessus ordine explicet, remque totam in aperta luce ponat. Vere sopientes sunt illi, qui de rebus omnibus sone sontiunt atque in omni soa vita rationis ductum, quoad fieri potest, exacte soquuntur : hi non sibi soli sopiunt, verum ignorantes , qui absoonditas veritates proprio marte eruendi & in usos soos vertendi neque tempus neque occasionem habent, dulci soo eloquio erudiunt, conceptus ceptus quos habent eosdem fere in illorum animo excitant, aut eorundem voluntatem, eo quo volunt modo,flectunt, hi veritatem per/picue persuadent, Auditorumque attentionem accendunt, ut id, quod ipsis proponitur, clare percipiant; ad quod voluptate, quam eloquens discursus communiter afferre solet, facile adiguntur. IV. Verum ne quis Nubem pro Junone captet,distinguenda sollicite est vera Eloquentia a salia; nam quam facile haec comparatur 8c quam communis existit; tam difficilis contra accessus est ad illam, atque tam rara ea este deprehenditur, ut Ciceroni ipsi fepenumero inter summos Homines, ac sommis tib. i. ingeniis praeditos quaerendum este visom sit,quid effer,cur plu- ° rato res in omnibus artibus, quam in dicendo admirabiles extitiC- sent; nam quocunque te animo & cogitatione converteris permultos Sc excellenteis in quoque genere videbis, non mediocrium artium sed prope maximarum. Et quis non cum eodem jure miretur ex omni memoria aetatum, temporum civitatum, tam exiguum Oratorum numerum inveniri ? Scientia est quae plurimas alias in se complectitur, quae pluribus ex artibus & studiis colligitur. Acre & penetrans judicium, festivum ingenium , profundam linguarum notitiam, fcelicem Memoriam aliaque plura sibi deposcit Eloquentia , quae omnia raro, imo rarissime in uno eodemque homine inveniri solent. V. Orator ubique veritatem tueri ejusque causem agere tenetur, unde id semper, de quo sermonem serere parat, verum esse oportet, aut admodum verofimile. Id enim quod falsom est, nullis solidis rationibus aut perspicuis argumentis Verum reddi potest. Spuriae ergo Eloquentiae offuciis tegenda esset Fal- fitas , ut veri /peciem induifle videretur. Et sene omnes illi, animi male affecti produnt indicia, qui nihil pensi habent de re quavis oblata false ne sit an vera sine Judicio fabulari Sc inficeto fepissime verborum mangonio de iis rebus verba facere, quas prorsos non intellrgunt, ut falsissimo sic Hobbesii effato, veritatem omnem consistere tantum in concatenatione vocum fer vocabulum elf, calculum addant. Qui verba tantum sectantur nihil ratiocinari nihilque concludere valent de natura rerum : qui enim solidi quicquam proferent circa rem quam profunde ignorant, & de veritate parum solliciti sunt, A z VI. Ora- VI. Oratorem ergo, qui veram sectatur Eloquentiam, oportet rem , de qua dicturus est, clare & distincte percipere, purnque in finem mature eam examinare & veros hac in re imitari Philosophos, qui hanc sibi posoere legem, ut nihil pro vero admitterent, quod verum esse, clare & perspicue non vidissent. Quam ob rem necesse est, ut diligente meditatione causom suam cognitam sibi reddat totamque ejus sobstantiam cum silis circumstantiis ad rationis trutinam expendat,ut eo ratius verum a falso secernat, puram que veritatem Auditoribus silis propo 7 nere 8c degustandam offerre queat. Egregia ad id siibsidia capiet, si in ratiocinandi arte multum temporis & studii posuerit. Nulla autem aptior est methodus incognitam veritatem eruendi aut inventam aliis demonstrandi, quam ea, qua Geometra utuntur, ex quo proin ultro sequitur , & Geometriae studium ad Eloquentiam quoque conducere, quod verissimum este mox fusius probabimus. VII. Non sufficit autem abditam veritatem invenisse & argumenta in promtu habere , quibus aliis eam probare possimus, nisi enim naturali siio quaeque ordine disponantur, optatum apud Auditores, effectum non sortientur. Confusio, quae nulli rei conducit, in Oratione ferenda non est; non sont quadrata rotundis misoenda sed ordinis ratio habenda, ut mentis nostrae capacitati, Auditorum attentioni, ipsiusque Oratoris me- morire consulatur ; nam cum mens humana non sit infinitae capacitatis sed admodum arctis cognitionis limitibus circum- seripta, nemini mirum videri debet, si ratiocinia confuse prolata mens aut plane non, aut difficulter capiat, & attentionem ideo jemittat. Sic difficilius memoriae mandantur citoque ex ea excidunt, quae nullo ordine & confuse addiscuntur. Ordinis ergo semper studiosus sit Orator; nam methodica ratiociniorum dispositio haud incommode sealae comparari potest, per quam ex infimo ignorantiae gradu ad ventatis culmen evehimur. Optimus autem in ratiocinando ordo est, ut initium fiat a notissimis &: simplicissimis, ä quibus ad tninus nota & magis composita nos progredi necesse est, sicque deinceps fiat, donec ad latentis veritatis cognitionem deventum sit, servata ubique conceptuum claritate. Hujus methodi praecepta Mathematici presse 1. sequun- sequuntur,nullum enim vocabulum adhibent nisi explicata prius ejusdem significatione,ordiuntur a principiis simplicissimis, ä definitionibus puta,axiomatibus evidentissimis,ac postulatis, a nemine non concedendis, ex quibus dein consequentias nectendo pedetentim & naturalissimo modo longius longiusque tendunt. Quis dubitabit Geometrarum methodum optimum esse ratiocinandi modum ? quis pariter fateri detrectabit eandem ad Eloquentiae perfectionem multum facere ? non selus sum,cui ita videatur, veram a meis partibus stant Viri Eruditissimi sene, ac Eloquentissimi. Genius Geometricus Geometriae non usque ,, adeo est alligatus, inquit egregium Academiae Regiae Paris. „Reg.sd- Decus,quin hinc avelli aliisque scientiis applicari queat. Opus „em.Paris Ethicum, Politicum, Criticum imo & Eloquentiae , elegantius „ 1Sff ’ caeteris paribus evadet ab Autore Geometra compositum. Ordo, „ perspicuitas, Praecisio, quae in libris ab aliquo jam tem- „ pore editis observantur , primam utique originem a Genio ist- „ hoc geometrico ducere pollent, qui genius nunc magis quam „ ullo unquam tempore sese inter eruditos diffundit, iisque pro- „ pius aliquo modo se communicat, qui Geometrice cognitione non sunt imbuti. Quis ergo post hoc insigne Celeberr. Fonte- „ nellii Viri acerrimi judicii testimonium de Geometriae usu in omnibus aliis seientiis ac artibus amplius ambiget ? Mirabuntur tamen, set seio,multi quod ego tantum laudis Mathesi tribuam, ut possit etiam in Eloquentiae Studio opem ferre, modum docendo, quo in conceptibus perspicuitas sit servanda , ordiniqne nos assuefaciendo, & tamen seluberrimahaec praecepta haud fatis feliciter in usus meos hic verterim , qui Mathematicum studium a multis jam retro annis excoluerim. Ast desinent mirari, fi cogitarim nil facilius esse optima quaque dare in Scientiarum studio praecepta, & plerifque setis difficile ea femper & ubique sequi, imprimis ubi tempus deficit, quod mihi nuncaccidiile in mei aliqualem excusetionem affirmare possum & debeo. Et ne id quod de Geometria dixi, amori atque alicui mentis praeoccupationi daretur, citatum modo locum egregium huc asteren* dum eile, duxi. V11 s. Nolim tamen ut quisquam putet, ad Eloquentiam sufficere, si res, de qua Oratio instituenda, optime perspecta sit, omn iaque omniaqy argumenta & ratiocinia concinno ordine disposita. Requiritur insuper verborum & sententiarum delectus. Hoc enim audientium aures mire demulcentur,eorumque Attentio incenditur. Quisquis igitur Eloquentiae Studio capitur,linguas excolere debet, elegantioresque omnes loquendi modos tam proprios quam figuratos notare 8c in promtu habere eum oportet : Ut unamquamque rem sua voce idonea, & convenienti exprimendi modo , designet. Magna v. gr. sublimibus phrasibus fune exprimenda. Hanc Linguae cognitionem frequenti lectione optimorum Oratorum, Historicorum, &c Poetarum allorumque sensim scnsimque sibi acquiret Eloquentiae Studiosos. Non sone autem Autores sine judicio imitandi, neque imaginationi luxurianti nimium indulgendum , sed rationem ubique consulere oportet. Quod imprimis hic monuisse convenit, cum stylus tumidus, nimis communis fere scopulus sit, in quem plurimi impingere solent. Quot enim non sont, qui Orationem aliquam aut etiam editum librum vel ideo tantum despiciant, quod perspicuo planoque stylo, ut ut ornatu soo non destituto, scripta sit. Quot vicissim non sont, quos sola orationis obscuritas in admirationem rapiat ? O inania ingenia ! O delirantis imaginationis mancipia! Alios insoper videas, qui omnia perverse &c distorte repraesentent, qui in vilibus ac minutiis describendis nescio, quas sublimes & ampullatas adhibeant loquutiones, apud quos nil magis quam vel solam judicii atque rationis umbram desiderabis. Hi procul dubio falsa & inani delectantur Eloquentia , si modo hoc nomine insigniri potest illud animi vitium, quo quis sine judicio, farraginem locutionum tumidarum & senso carentium deblaterat. IX. Meminisse ergo oportet quod,cum verba sint signa quibus conceptus nostros vel rerum imagines in mente expressas aliis explicemus,Verba Lc loquendi modi ideis nostris exacte,respondere debeant : non igitur plus vel aliud verba significent quam res illae, quas designatas volumus, revera sont, nili quando affectus sont movendi : Quotiescunque ergo de rebus ad doctrinam pertinentibus loquendum est, phrases figuratae male adhibentur, cum hae figurae rhetoricae praeter rem principalem animi motum significent. Et quando Auditorum Animi sont eom- . movendi movendi tunc frustra & male omittuntur. In re grandi & maximi momenti stylo sublimi opus est, qui objecti magnitudinem exhauriat. Dictio aut verbum soblimi a este possunt, ratione Autoritatis, Significationis Sc Soni. Sublimes, inquam, sont dictiones, non qua per lixarum & calonum volitant ora , sed quae usoi sunt apud homines libere educatos, inprimis apud eos qui Dignitatibus aut Natalibus a vulgo distinguuntur, ele- gantioribus hi quoq; & comtioribus uti solent loquendi modis. Significatione sublimes vocantur locutiones, quae res magnas nostraque attentione dignas amplissimo senso denotant. Sono soblimia sont dicta, quae majore & intensiore sono proferuntur, si Auditores ad attentionem movent, si aures implent, aut quae tono vehementiore prolata aliquando terrent; ut Oratoribus Sacris potissimum agere contingit, hi enim non ideo tantum suggestum conseendunt,ut soavi semper eloquio Auditorum aures demulceant; verum etiam ut ardenti pro DEI Gloria Zelo fervidi tremenda identidem DEI judicia adversus improbos in- tonent, Sc gravibus redargutionibus Christianorum perversos mores castigent. X. Eloquentiam porro Sermonis comitari etiam debent gestus & habitus Corporis, sine quibus prior inutilis fere eilet j quantumvis enim culta & egregia sit oratio, nisi conveniens ilii AüiQ soperaccedat, jejuna Auditoribus videbitur & manca. Si vis ut Auditores Tui eam ideam in animo habeant, quam ipsis ingerere conaris, si vis aliquos animi motus apud Auditores excitare, fac ut eosdem in Te ipso cernant & deprehendant. Solo id autem Sermone nulla adhibita actione fieri nequit : nudis Verbis non persoadehiur, tantam vim non habent, ut interiores iisdem animi motus aliis conspiciendos praebere possimus. Neminem ad commiserationem, aut ad Iram concitabis, nisi eorundem affectuum in corpore tuo edas signa; hinc Poeta: Si vis me flere , dolendum esi Horat. de Primum ipsi tibi, tunc tua me infortunia Udent. Alt ' Foes ' Non verbis tantum sed etiam diversis corporis motibus animi sensa aliis propalantur, unde non verbis tantum convenientibus opus est, quibus res quaepiam ita depingatur, ut vivam ejus imaginem prae oculis habere putent, verum etiam corpus cum in ' situm situm componendum, ut oculi, vultus reliquaque membra in debita consistant dispositione,quo Illi quibus coram verba facis, in teipso affectum contueantur , quem in eorum animis commovere intendis. Sic potissimum imperiti ad attentionem deducuntur & sensibilibus hisee modis longe magis afficiuntur, quam eloquentissimis alias orationibus fieret lenta ac remista actione prolatis. Plerique hominum ea tantum admittunt, quae sensus aut quae imaginationem tangunt, abstractasque veritates fastidiunt; unde si ratio suam dignitatem tueri velit, oportet incarnari, ut ita loquar, ejusque conclusiones quantum fieri potest sensibiles fieri: perversam hanc hominum indolem eleganter, ut solet, gallicosormone depingit, Celeberr. Philosophus d/itveri - 55 Gallus,cujus verba Latine reddita,hisce attexere placet: Siis qui re“tom.i. ,, loquitur,inquit ille, cogitationes siias promte exprimat,si oratio visl?edit°" 5 ’ Cohaerens sit & concinna, si speciem habeat Hominis ingenui & » ingeniosi. Si sit Persona eminentioris dignitatis, & magno fa- „ mulitio stipetur, si cum Autoritate graviter loquatur,si servato >, inter auditores alto silentio cum veneratione audiatur, si sit in aliqua existimatione, si necessitudo ipsi sit cum Viris extantio- -- rum meritorum, si denique fatis felix sit, ut Auditoribus placeat Sc aliquod nomen consequutussit, nihil dicet, nihilque affirma- bit, quod vulgus soo non approbaturum sit calculo, neque col- lari ejus 8c imas manicas laciniae vis probandi deerit. Quod si -- autem per infortunium qualitatibus hisee contrariis sit praeditus -- cum omnibus suis demonstrationibus evidentissimis nihil effi- -> ciet. Solidissima, ac elegantisiima dicat, non percipientur un- quam. Auditores enim, quorum attentio in ea duntaxat in- >, tenditur, quae in sensos incurrunt, fastidium ex intuitu hominis r, adeo deformis penitus occupatos tenebit eosque impediet,quo minus ad ejus conceptus atque rationes attendant. Hoc collare /purcum contemtui exponet illum, qui eo est indutus, S c omne » id, quod ab illo provenire potest 5 philosophicus, quo utitur, lo- -> quendi modus efficiet, ut pro deliramentis cerebri male sini harr beantur & pro inanibus somniis sublimes illae & profundae ve- r> ritates, de quibus Vulgus hominum sine judicare non valet ? XI. Plurfc adhuc animadversiones in veram Eloquentiam hic afferri potuissent, verum temporis concisi brevitas monet. monet j ut paucis hi/ce & generalibus cogitatis dei ibatis ad finem properem. Hactenus ostendimus varia ad veram eloquentiam requiri, quae line maximo studio Sc diligentia non acquirantur : Oratorem enim Sc qui ad ver* Eloquentiae laudem alpirat, oportet esse Philosophum, Philologum, oportet ut insigni linguae volubilitate, & ingenii acumine praeditus atque exornatus sit; quibus si aliquis instructus frequenti exercitio dicendi dona siia excitet atque augeat; is quin egregius ac perfectus quoad id fieri potest, fiet Orator, veramque Eloquentiam eminentiori in gradu acquiret, dubitare non licet. Tantum! ANNEXA. v Q Uia. idea spiritus non involvit ideam extensionis, male statuit, Celebr. Autor libelli sob titulo Tentaminis de natura ßnri tus , germanice editi, spiritus este exten Cos in longum & latum. II. Infulsa pariter ejusdem Autoris divisio videtur, quo. {piritus in calidos, frigidos & tepidos distinguit. III. Nec solidior est ejus opinio circa /piritum cuique, ut existimat, corpori unitum. IV. Quas hic autor spiritui soo attrahenti ascribit pro explicandis phaenomen^sont imperceptibilia, omniaque per receptas hydrostaticae regulas explicari commode possunt. V. Quanquam imaginatio & sensos indefinitae materiae divisioni reclament, ratio tamen ejus possibilitatem probat, nec defont argumenta, quibus materiam in indefinitum reapse di- visem este, probetur. VI. Cum idea motus ideas temporis Sc spatii tranlacti includat nullus motus in momento factus concipi potest. VII. Nemo nisi Geometra motus doctrinam recte intelligere, neque explicare potest. VIII. Hinc quia motus utramque in physicis paginam facere debet, nemo id studium absque geometrias cognitione feli- . citer tractabit. B i IX,Con- \ IX. Cartesii Regulae communicationis motus admitti non po£ sont,scd verae a Cei. Geometris Wallisio, Hugenio & Wren- nio inventae & publicatae sunt. X. Non eadem semper motus quantitas in mundo conservatur. XI. Arithmetica binuri* a Cei. Leibnitio excogitata & sic nominata ob duos tantum characteres o. & i. in ea adhiberi solitos, prae decadica omnique alia facilior est, quoad operationes, quae omnes ad additionem & subtractionem reducuntur ; adeo ut Logarithmi naturales vocari mereantur numeri ex dyadica arithmetica desumti. XII. Haec eadem arithmetica binaria explicationem mysterii cujusdam antiquissimi Regis & Philosophi Sinici Foby nominati , continet , quod in certis lineis horizontalster varie cum invicem combinatis & cum aliis in medio fractis, consistit; quodque jam a 4000. retro annis ab eo Imperatore inventum, elavem autem ejus a mille annis amissum esse, tradunt Sinenscs. XIII. Licet arcus indefinite parvus, chordam tantum parte scii infinite parva excedat & ideo subtensee aqualis censeri possit; idem tamen accidere debere in descensu mobilis per arcum infinite parvum & in infimo loco siimtum&per ejussobten- sam male asserit Cl. Hirius. Vid. secund. Edit. p.47;. Historie Academiae Reg. Scient. Dn. Hamelii. XIV. Hinc sponte sua difficultas evanescit,quam idem contra Ana- lysin differentialem movet,exemplo a motu penduli delumto. XV. Facilius concipi potest, horologium aliquod artificiosisii- mum sponte scia & ex ferro rubigine jam fere exeso produs- se, quam quod ex putredine oriri poscint insecta. XVI. Unde longe probabililsima opinio est, omnia insecta nasci ex ovis. XVII. Ad videndum in Luna objectum quinque duntaxat pedum, telescopio opus foret quindecim ad minimum diametros terree longo. XVIII. Invenire soliditatem frusti a Cono resecti per planum, quemcunque angulum cum axe constituensSc non per verticem coni transiens. FINIS.