And. Matthioli Comm.nec defecati pelluceant. Quod fit de succo malorum punicorum, citriorum, limonum, cydoniorum,& mororum. Ve-runtamen diligenti admodum animaduersione opus est(ut Galenus inquit lib. VI. de medicamentorum compositionesecundum locos) in succis liquidis conseruandis: quandoquidem facile corrumpuntur, nisi feruefactis prius,& moxGůmi, lacry-à faecibus omnibus percolatis, olei parum superponatur, ut optimè norunt solertißimi pharmacopolae. Adhaecmae,& resinaehabentur uaria liquorum genera, quae quàm plurimis ex plantis distillant, ac destuunt, quorum alij gumni, alij re-sinae, alij lacrymae uocantur. In gummigenere sunt opopanax, laser, ammoniacum, sagapenum, cuphorbium, gal-banum, bdelluum, myrrha, thus, opocalpasum, sarcocolla, styrax,& id genus alia. In resinarum uerò censu sunt te-rebinthina, lentiscina, strobilina, pinea, picea, larigna,& abiegna. In lacrymarum denique numero sunt lac, quod ex papauerum uasculis excipitur, propriè opium appellatum, scammonium, quodque ex thapsia fluit, titbymalorum omniumlac, cancamum, tragacanthae lacryma, quique defluit è uitibus liquor, ex pruno, anygdalo,& ceraso. Quin& illud, 10quod uulgus Arabicum uocat gummi. quanquam non desunt, qui tam hoc, quàm prunorum, cerasorum,& amygdalo-rum lacrymae malint in gummi potius referre, quàm in lacrymas. Sed quoquo modo res habeat, eò tantùm summa ha-rum rerum spectat, ut exacta scilicet earum notitia habeatur. quippe non desunt mangones,& impostores, qui easDioscorides adulterent, quemadmodum& medicamenta metallica. Postremò si forsitan cuipiam nasuto uideretur Diosco-defenditur àrides non parua erroris culpa suspectus esse, quòd in hac praefatione absolutè pronunciauerit, ex omni herbarumcalumnia.genere solum ueratrum multis edurare annis, reliqua uerò à trimatu inutilia esse, cùm tamen in pluribus locis eiussententia reclamet Theoprastus antiquißimus plantarum scriptor; dicimus, ut hos ab huiuscemodi opinione distra-hamus, quòd cùm Dioscorides extiterit in hac facultate peritißimus, consummatissimus,& omnium facile princeps,grauißimo quoque Galeni testimonio, non modò non credendum uidetur, sed ne cogitandum quidem, quòd non callue-rit is omnes stirpium proprietates, quodque haud studiosè legerit ea, quae ante ipsum trecentis, aut pluribus annis 20posteritatis memoriae mandauerat Theoporastus,& aliorum ueterum plerique: praesertim cùm nobis perspicuumsit, quantum in his rebus describendis fuerit ipse apprimè fidelis,& diligens. Verùm omnibus persuasum esse de-bet, quòd sicuti in quibusdam locis huius uoluminis scriptura deficit, in alijs spurijs additionibus redundat, in aliisquequandoque scatet mendis, scriptorum culpa, atque etiam eorum, qui in scribendis, uel excudendis auctorum uolu-minibus plus, minusue curae impenderunt, quàm sua interesset; ita etiam in hac praefatione euenisse facilè potuit.Quare pro certo crediderim, longe plura hic desiderari, quàm ea, quae hac in re tradiderit Theophrastus, qui ue-ratrum ait triginta perdurare annis, aristolochiam quinque, uel sex, chamaeleonta nigrum quadraginta, centauriummaius decem, uel duodecim, peucedanum quinque, aut sex, uitem syluestrem unico duntaxat anno, elaterium centenisannis, ita ut repertum esse attestetur elaterium ducentorum annorum, quod optimum erat,& pretiosum. Harum ita-que rerum historias omnes tantum absit, ut credamus non legisse, notasse, ac monumentis tradidisse Dioscoridem, ut ne 30imaginemur quidem, etsi scriptis suis non extent: quin potius locus iste nobis suspectus& deprauatus habeatur. Id-circo non Dioscoridi, sed scriptorum,& librariorum incuriae id uitij adscribendum est: quemadmodum additio-num redundantia accusantur ij, qui, ut earum auctores essent, ab re hoc opus augere, atque illustrare existimarunt, qualesSimplicium sunt spuriae additiones illae, quae plura& Graecorum,& Hebraeorum,& Arabum, et Chaldaeorum, et Aegyptio-nomina variDioscoridi a-rum,& Magorum,& Latinorum, aliarumque linguarum nomina coaceruant, atque in omni ferè plantarum historia indulterinapluribus uoluminibus Graecis statim occurrunt singulis capitibus. Quae facilè ex Pamphilo de prompta fuerunt: argu-mento quòd(ut superius dictum est) ei rem hanc uitio uertat Galenus, atque sine ulla ratione sint in hoc Dioscoridis uo-lumen importata. Cuius rei nobis postea praebuit testimonium, quòd in quibusdam antiquis bibliothecis legitima Dio-scoridis uolumina reperta sint Graece pluribus centenis annis scripta, in quibus nullum prorsus ex his spurijs nomini-bus legebatur. Quorum uetustam auctoritatem simul cum doctißimo Ruellio secutus, in meis uersonibus Italica lin 40gua conscriptis omnia illa nomina adulterina ab opere abdicaui, quemadmodum facturus sum in hoc Latino Dioscori-de: etsi Hermolaus,& Marcellus uulgatis exemplaribus decepti, nomina illa suis interpretationibus reliquerint, tan-quam Dioscoridi legitima. Sed quoniam non minus utile, quàm necessarium duximus, ut omnes ij, quibus in animoest plantarum peritiam assequi, sciant ad unguem, quo arbores à fruticibus dißideant, frutices ipsi à suffruticibus,&Arbores.suffrutices ab herbis, dixerim ego Theophrasti auctoritate, omnes illas stirpes arbores appellari debere, quae abradi-ce statim simplici caudice surculoso, dissolutuque contumaci assurgunt, a quo per interualla tanquam brachia, exorti ra-Fruticesmi latius diffunduntur, uti olea, ficus, malus, pyrus, quercus, ilex, et id genus aliae. Frutices uerò, quae ab radice caudi-Suffrutices.ce multiplici, ramosoque se se attollunt, in quorum classe sunt rubus, rosa, paliurus. suffrutices, qui inter herbarum ge-nera annumerantur, ab radice caulem emittunt, lignosis adnascentibus ramulis, folijsque minutis, quae non uelut aliarumberbarum folia quotannis arescunt, et decidunt, sed perpetuis folijs toto anno uirescut, ut stoechas, ladanum, ruta, hys- 50Herbasopum, saluia,& eiusdem generis alia. Herbarum denique generi) subscribunt reliquae plantae, quae inter initia folia tâ-tùm sine caule pandunt, ac deinde in caulem erectae, flores,& semina ferunt, ut cerealium omnia genera, olera, quae inbortis ad cibos seruntur,& syluestrium ferè innumerae, quae sponte sua in pratis, campis, ac alijs compluribus locisproueniunt: tamet si ex eis nonnullae habeantur, quae neque caule, neque flores, neqe semina gignunt, ut phyllitis, asplenum,Platarum de-Fynoglossum, hemionitis, onosma. His ita determinatis, scientum praeterea est, herbas assiduo quodam cultu, ac dili-generatio.gentia nonnunquam arborescere, quod maximè maluae accidit. Hanc enim pluries uidi senis, septenisue mensibus cul-tam, tanta caudicis longitudine, craßitudine et duritie proficere, ut hastae instar grandesceret. Frutices quoque aut temporis diuturnitate, aut cultorum mangonio in arbores non punilas exeunt, ut uitera, hedera, myrica, paliurus. Contràsimiliter fit, ut arbusculae quaedam, si desit alimentum, aut si nullo cultu adhibito dimittantur syluescere, à sua naturaita recedant, ut in frutices degenerent. Quandoquidem hi tum per adultam aetatem, tum per cultus rationem, uendica-to sibi robore, crassos praedurosque fundunt caudices, ac ramos. Illae uerò tanquam indomitae surculis; stolonibus ac ger-minibus,
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
8
JPEG-Download
verfügbare Breiten