In Lib. primum Dioscoridis.in India uisitur, qui à Gange fluuio ad Syrastenem extenditur. Absurdum enim esse credere, Nardum ad nos nondeferri ex India, cùm in Syria nusquam proueniat, cumque multa Indiae armata, nulla distantiae habita ratione, percarouanes(ut uocant) in Alexandriam Aegypti conferantur: cum quibus nec temerè credendum est, quin Nardumetiam conuehant mercatores; praesertim cum certò sciam, Nardum Venetias ex Alexandria afferri: nec eam alibi,quàm in India nasci, Dioscoridis testimonio satis apertè monstretur; et si Plinius contrà scribat nasci in Syria Nar-dum, praeter eam quam India mittit Syriacam Dioscoridi appellatam. Caeterum Manardus Ferrariensis, officina= Manardi opi-rum nardum nec Indicam, nec Syriacam esse censet. In cuius sententiam non equidem pedibus eo, etsi medicae mate- nio reproba-riae is clarißunus fuerit indagator. quippe quoniam Venetijs pluribus in locis Nardi ingentem copiam uidi, louis, co-mose, perquàm odoratae, cyperum redolentis, flauae, subamarae,& mansae non modo linguam exiccantis, sed odo-20 rem etiam non iniucundum per os aspergentis, nullisque::: Eeficentibus notis, quibus optima nardus ex Dioscoridis sen-tentia explorari potest. Sed plerunque accidit, dum per Indicum,& Arabicum mare in Alexandriam defertur,&inde Venetias, ut ascito sibi maris humore(id namque facilè fit, quòd Nardus sit siccißima) uel situm contrahat, uelsubputrescat: unde postea amissa suaueolentia, grauiter oleat. Quo fit, ut hac in re Manardum longè hallucinatumcrediderim: qui si rectè perpendisset, quae Nardi pars sit spica, atque in emporijs, ubi numerosa, praestantißimaque ui-situr, accuratius ipsam extendisset, non equidem uereor, quin aliter de ea scripsisset. Verum enimuero cùm planèignorasset, quae nardi pars spica esset, selectamque,& incorruptam Nardum minime nouisset, lib. VI. epist. 111.scribit, Galenum de nardi spica, quae antidotis admiscetur, loquentem, radicem quidem, non spicam intelligere. Etutinam, inquit, quae nobis affertur, legitima esset. sed quòd ea ipsa non sit, cognoscitur, quõd nulla odoris suauitatecommendetur. Et lib. VIII. epist. I. inquit. Galenus lib. I deirdotis in theriacae compositione Nardi radicem10 tantummodo admiscet, eo quòd uiribus ipsa praestantior sit: spicam uerò paruipendit,& pro nihilo habet. Quod sanèdeclarat, Manardum hanc Galeni sententiam perperam accepisse, atque etiam Nardi historiam ignorasse. quando-quidem nardi radix nil aliud est, quàm spica, ut ipsemet testatur Galenus eodem deirdidotis libro, sic inquiens. Iu-bet Andromachus adijcere nardum Indicam: ea uerò est, quam spicam uocant, non quòd spica sit, radix etenim est;sed quòd spicae formam referat. Quibus palàm est, idem esse nardi spicam,& nardi radicem, ut etiamnum declaratidem Galenus lib. Ix. de compositione medicamentorum secundum locos in Philonis antidotum scribens, dum inquit.Quin& nardi ipsius drachmam unam conijciendam censet, quam falsi nominis radicem dixit, quandoquidem spicanardinominatur. Quapropter idem lib. VIII. simp. medic. de Nardo caputfacturus, illud inscripsit Nardispica,utpote quae pars sit in tota stirpe praestantior, minimè quidem ignorans, se radicem nardi describere. Nam si sensis-set, spicam a radice differre, eam planè silentio praeteriisset tanquam inutilem,& capiti nomen indidisset aut gene-30 raliter ab ipsa Nardo, aut à radice tantùm, uti uiribus praestantiore. In hoc, ac longé maiori uersatur errore Brafauoli er-Brasauolus. siquidem suo de simplicium examine Nardispicam non modò non esse radicem censet, sed nullius usus eam 10r.existimat, sic inquiens. Venetijs spicam, caulem,& radicem emes, quamuis& ipsi adulterent. Iubeo autem radi-cem,& caulem emere, quoniam haec apud antiquos auctores, ut Dioscoridem,& Galenum magis in usu medicosunt, quàm spica: quippe folia abijcit Dioscorides; ad nos tamen spica non defertur, sed radix. Haec ille. Sed me-bercule quantum ex Dioscoridis scriptis percipere potui, nunquam hactenus sum consecutus, quòd ipse ex omnibusnardi partibus aliam praeferat, quàm spica. Quòd autem crediderit ipse spicam in Nardò uiribus magis praestare,quàm caeterae eius partes; quodque cum de Nardo scribit, tantùm de spica intelligat, apertè ostendit, cum inquit. Exnardo Syriaca dicta melior est recens,& leuis, largam gerens comam,&c. Quippe leuitas, ac comae magnitudo, nul-lis nardi partibus, praeter quàm spicae competunt; praesertimque cùm ipsa non uacet caeteris notis, quas illi tribuit Dio-40 scorides. Ad haec nulli sanè incompertum existimo, Dioscoridem huiusce libri initio in probandis tantùm radicibus,quae odore commendantur, operam impendere, nempe iridis, acori, mei, nardi, phu, asari,& huiusmodi stirpium ge-nerum, non autem in efferendis caulibus, floribus, folijs, ac spicis, quae caulium summitatibus innascantur. Quo fit,ut etiam fateri liceat, Brasauolum ignorasse spicam ipsam esse nardi radicem: quin potius pro certo credidisse in plan-tae ipsius nardi cacumine, non in radice oriri spicam, quae tamen Galeno teste radix est,& caeteris nardi partibus prae-stantior. quandoquidem si aliter res se haberet, commoda longe plura radicibus ex more redderet Dioscorides, quàmspicae. Quòd praeterea Galenus plus laudauerit Nardi caules, quam spicam(ut asserit Brasauolus) nusquam comper-tum habeo. Caeterùm quanta sententiae inconstantia Nardi historiam idem descripserit, ex suo posteriori simpliciumexamine, in quo ultimam manum imposuisse fatetur, facilè conijcitur, dum senem secum colloquentem instruit, his uer-bis. Ne igitur in his montibus nardum quaeras, sed Venetijs spicam, caulem, et radicem emes. At sui ipsius statim obli-50 tus uidetur non multis post lineis, cùm inquit. Aliud uerò sunt spica,& flos, quae ad nos non afferuntur. Ex quo faci-lè crediderim, ipsum non modo Nardi historiam confudisse, atque etiam, quod peius est, corrupisse; sed etiam sibi ipst, uelpotius seni uerba dedisse. primùm nanque ait Venetijs spicam, caulem,& radicem reperiri: mox spicem ad nos ad-uehi negat. Sed ante hos hac in re Plinium quoque grauiter hallucinatum inuenio: quippe quilibro& capite Plinij lapsus.XII. in Nardi ipsius historia longè dißideat à Dioscoride& Galeno, quin& à caeteris materiae medicae auctoribus,dum ita scribit. Nardum frutex est graui,& crassaradice, sed breui, ac nigra, fragilique, quamuis pingui, situm re-dolente, cyperi odore, aspero sapore: folio paruo, densoque. Cacumina in Aristas se spargunt: ideo gemina doteNardi spicas, ac folia celebrant. baec Plinius. Cuius doctrinam secuti, non modò Perrarienses illi, sed Hermo= Ruel.& Her-laus,& Ruellius, ipsi quoque pariter aberrarunt. siquidem Ruellins(ut puto) nulla alia de causa asserit, se in of- molai error.ficinis Nardum uidisse, cui merant dotes omnes illi à Plinio redditae, quàm ut Plinianam tueretur lectionem. Quodtamen falsum esse arbitramur. Ego enim tametsi Nardiquàm plurimum in Venetis officinis diligenter examinaue-rim, ac selegerim; aliud tamen, quàm spicam uidere mihi non licuit. Quapropter nullum inueniri Nardum existimo,
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
25
JPEG-Download
verfügbare Breiten