In Lib. primum Dioscoridis.119.Recenllores Dioscoridis interpretes, ut Hermolaus, Ruellius,& Marcellus Florentinus, Philoream, Phillipae, 8.hic descriptam a Dioscoride, eam esse arborem certò credidere, quae Tilia dicitur, nimirum falfi nominis similitu- Tiliae consid.dine. Quandoquidem tilia Graecis φιλύρα, non autem φίλυρία dicatur. Quod cùm nullus horum animaduertis-set, alter alterum secuti concordes phillyream tiliam appellarunt, ita Graecum nomen malè, meo quidem iudicio, inLatinum uertentes. Quo factum est, ut multis sit persuasum, uel quòd Dioscorides tiliam nunquam uiderit, ueI quìdInterpretumilli a uulgari tilia alia esset longè diuersa, utpote quae omnibus notis tiliae refragatur. Sed quòd Dioscorides tiliam seor= Diosc. lapsus.sum à phillyrea cognouerit, uel saltem in ijs plantis discrimen posuerit, satis perspicuum fieri arbitror in huius libripraefatione circa finem, ubi haec uerba leguntur. Flores,& omnia, quae iucundum odorem efflant, reponantur ἐν xi-B0τί·ς φιλλυριίκοις. Quae sanè uoces Graecae non solùm quòd rectè uertantur ab interpretibus, in arculis tilia-10 ces, sed quod postrema quidem non à φιληρέα, sed a Qιλύρα, quae Latinis tilia est, deduci poßit, abunde decla-rant, has plantas diuersas esse in hoc ipso auctore. Porrò hinc facile comprehendi potest, quòd illi non solùm nomina,sed etiam rem confuderint: nam si tiliam cognouissent, nulli dubium est, quin phillyream Dioscoridis proprio nomineseparassent à philyra, hoc est tilia Theophrasti, qui eam libro III. cap. X. de plantarum historia his uerbis memoriaeTiliae histo-prodidit. TILIA quaedam mas est, quaedum foemina. Distant inter se tum materie, tum totius corporis forma,&quòd altera sit fructifera, altera uerò sterilis. Nam materies mari dura, flaua, nodosior, spißiorque: foeminae candi-dior.& cortex mari craßior, detractusque inflexibilis propter duritiam est: foeminae candidior, flexibiliorque, ex quocistas faciunt, item foeminae odoratior.& mas sterilis, nulloque flore est: foemino& florem,& fructum gignit. Floscalycula intectus praeter solij pediculum, amentumque futurum, pediculo altero annexus, uiridis, dum in calycula est,detectus autem leuiter flauus: floret cum urbanis. Fructus oblongus, orbiculatus, magnitudine fabae, similis bederae20 acino, quinis angulis, ueluti neruis eminentibus, inquis acutum, cum sese contrahentibus partitus, qui scilicet maiussclus est, minutiusculus autem confusior constat: cùm ille maiusculus scabitur, paruula quaedam, ac praetenuia semina,quanta atriplicis emittit. Folium,& cortex dulcia, suauiaque: solium forma hederaceum, nisi quòd in angulum acutiorem rotundatur:& quanquam iuxta pediculum curuatius; tamen de medio in acutius coactum praetendit, seqq. pro-lixius protrahit, crispum in orbem leuiter, atque serratum. Medullam exiguam materies continet, nec multò reliquomolliorem corpore: nam& reliquum ligni molle est. Haec de tilia Theophrastus. Quibus sanè notis adamußim re-spondet nostra tilia. Sed eas, mea quidem sententia, non inuenias in phillyrea Dioscoridis: siquidem haec folio constatoleae, illa uerò hederae: huic fructus lentisco similis, racematim cohaerens, rubens, granis, quae uocant paradisi, nonabsimilis; illi uerò oblongus, orbiculatus, ad fabae magnitudinem, quinis angulis, ueluti neruis, disiunctus, cui intussemen atriplicis instar. Quod apertè ostendit earum discrimen. Id etiam declarat tiliae proceritas, amplitudoque, ac30 ramorum densitas: nam phillyrea Dioscoridi arbor est pumila, ligustri magnitudine. Et quanquam tradat Plinius, Plinij lapsus.tiliam arborem esse proceritate perquàm modica; tamen cum sensibus,& experimento contrarium constet, creden-dum certè putauerim, Plinium quoque deceptum propinquitate uocabuli& Theophrasti philvram,& Dioscoridisphillyreau simul confudisse: à quibus facilè ea, quae de tilia scripsit, accepit. In quam sententiam haec quoque ratio mededucit, quòd Plinius unitantum speciei, scilicet nostrae uulgari tiliae, uires attribuit, quibus pollere phillyveam Dioscorides est auctor, praeter alias plures, quae ipsi tiliae sunt propriae, quemadmodum fecit& Ruellius illum secutus.Estitaque Phillyrea arbor longè diuersa a tilia, multis cognita, quoniam in Italia prouenit asperis tantùm montibus,quibus maxime gaudet. Adamus Lonicerus in suo de stirpium historia libro constanter asserit, nulla tamen huc al= Adami Loni-lata ratione, nec authoritate, ligustrum,& phillyream unam& eandem esse plantam: contenditque caput hoc omni cerierror.no Dioscoridis spiritum esse. Verùm is ideò ballucinatus uidetur, quòd primù m phillyreae delineatio à ligustro, quod40 Graecis kúngos dicitur, non parum dissentiat: secundò quòd non solùm codices Dioscoridis Graeci,& ij quidem probatißmi, habeant phillyream; sed etiam Oribasij codex manu scriptus, in quem ipse ex Dioscoride simplicia transtu-lit: quemadmodum eam etiam habent Paulus,& Serapio, qui Arabico sermone phillyream Mahaleb appellauit. Ti-Tiliae uires.liae cortex commansus, ac inde illitus uulneribus agglutinandis efficax est. Folia uerò trita,& aqua conspersa pedumtumores discutiunt. Humor è medulla castratae arboris destuens capiti illitus capillos reddit, defluentesque continet.Arbor, quae Graecis QIANugéα, Latinis item Philbyrea uocatur: Arabibus, Mahaleb: Italis, Philirea. Quae ue Nomina.rò Graecè φιλύρα, Latinè Tilia, pariter& Italicè nominatur: Germanicè, Linden.Kisos.CISTVS.CAP. CIX.so CISTVS, quem aliqui citharon, aut cissaron uocant, ramosus frutex est, sed improcerus, fo-liosus: saxosis locis nascens: solijs rotundis, acerbis, hirsutis. flos+ masculo ut mali punicae, soemi-na albet. Vis astringens: vnde flores in uino austero bis in die poti, prosunt dysentericis,& nomasper se illiti cohibent: vetustati ulcerum,& igni ambustis cum cerato medentur. Hypocistis rhobe-thron, aut cytinus à nonnullis cognominata, iuxta cisti radices nascitur, floris punici similitudine.Quaedam rusa, t altera herbacea, tertia candida. Liquatur acaciae modo. Aliqui tamen exiccant, fra-ctamque macerant,& incoquunt, reliquaque ut in lycio prosequuntur. Vires acaciae habet, verùmaliquantò magis siccat,& astringit. Prodest 5dysentericis, coeliacis, sanguinem excreantibus: soemi-narum profluuio& pota,& indita.Nascitva uterque Cistus, è cuius radicibus Hypocistis prosilit, in pluribus asperis Hetruriae locis,& prae- Citti,& hypocistidis consi-sertim in Apennino monte. Quare probi quidem, ac diligentes seplastarij omni studio, atque ope niti deberent, ut sibi deratio-utrunque
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Seite
119
JPEG-Download
verfügbare Breiten