Buch 
Petri Andreae Matthioli Senensis serenissimi principis Ferdinandi archiducis Austriae &c. medici Commentarii secundo aucti in libros sex Pedacii Dioscoridis Anazarbei de materia medica : ; his accessit eiusdem Apologia adversus Amathum Lusitanum, quin & censura in eiusdem enarrationes
Entstehung
Seite
123
JPEG-Download
 

In Lib. primum Dioscoridis.123minori, nec adeò uegetiori habetur, cuius extimae partes maiore ambitu se diffundunt; intimae uerò, quae pariter ni-gricant, minore satis orbe concluduntur. Tertium, quod propriè sanctum appellant, caudice caeteris exiliore uisitur,intrinsecusque& extrinsec us albicans, cuius materies lineis admodum exilibus in longum actis perplexè distinguitur:estque hoc longe caeteris& acrius,& odoratius. Caeterum credendum non est eiusmodiligna, etsi colore, magnitu-dine, ac pondere inter se discrepent; idcirco diuersarum esse plantarum, diuersorumque generum, ut quidam fortasseexistimant. Nam quòd hoc tam intus, quàm extra candic et, illud uerò interiore sui parte nigricet, non aliunde proue-nit, quàm quòd hoc magis, illud uerò minus adoleuerit, uel consenuerit. Quippe sanè nigrius cernitur lignumGuaiacum, quò ad maturiorem aetatem peruenerit arbor, à qua decisum fuerit:& per consequens tantò magis al-bum apparet, quantò minus adoleuerit illa, quemadmodum conspicitur in nostris nonnullis Italiae arboribus,& prae-10 fertim in moro, nuce,& anaggri. Veruntamen illud cuique persuasum sit, aetatem uni plus, quàm alteri uirium ad-dere, ac demere. Qua de re uerba facturi, dicamus, cum illud, quod planè omni ex parte albicat, odoratius, a= Guaiacium lucrius, et amarius habeatur, cùmque eius decoctum crassius,& caeterorum decodto pinguius sit,& acrimonia,& gnumpraesti-amarore admodum refertum, ut ipsa me docuit experientia, til mirum esse crediderim, si in eo, utpote iuniore, uisinsit uegetandi praestantior, ac propterea plus in se succicontineat: quin& caeteris uiribus praestet. Eaque probterputauerim ego, hoc illis in usu perpetuo fore, quibus ob Gallicam luem ulcera emerserint depascentia, contuma-ciaque: ossa uerò cariosa sint, ac putrilagine consumpta,& tumores in osseam penè duritiem occaluerint:& qui-bus demque perpetuus articulorum cruciatus, diuturnusque capitis dolor inheserit, eoque magis, quò patiens iu-nior extiterit, fortior, et natura robiistior. Huic illud succedere existimamus, quod medium obtinet locum: si-quidem hoc& odorattus est,& acrius eo, quod nigrius, ac craßius inuenitur: neque illud quidem ab re, quandoqui-10 dem id minus est aetate confectum,& maiore humoris copia redundat. Quocirea commodissimè hoc uti poterunt,qui natura delicatiores sunt,& temperamento imbecilliores, atque etiam ij, in quorum artus huiusce luis furornondum grassari coeperit. Postremò illud minus caeteris praestat, uiribusque infirmius habetur, quod nigrius,eraßius,& annosius reperitur. Nunque quaelibet consenescens planta(quemadmodum etiam cunctis animalibus e-uenit) continuò exarescit, humidoque priuatur. Cuius rei certißimum est argumentum, quòd in annosarum arborumtruncismaior appareat nigredo, quam in alijs uel iunioribus, uel aetate tenellis: nigredo enim siccitatis indicium est,quinetiam deperditi caloris innati,& humidi naturalis: id quod tam in plantis, quam in animalibus locum habet. Ni-bilo tamen secius illud diligenter animaduertendum est, quòd Guaiacum albicanti prorsus colore praeditum, recens,incorruptumque sit: quippe cùm caeteris exilius sit, citius ac facilius exarescit,& ob humoris redundantiam uelociuscariem sentit, atque fracescit. Quam ob causam satius quandoque foret uetustiore recenter caeso uti, quam iuniore, quod30 multo ante tempore fuerit ab arbore decisum. Sunt quoque recentiorum nonnulli, de quorum numero unus est Alphon-sus Ferreus, qui de ligni guaiaci decocto elegant admodum opusculum edidit, qui tantùm Guaiacum illud praeferunt,quod e plantarum ramis aetatis mediae desumptum fuerit. Quorum opinio non planè refellenda uidetur: nam quicun-que remnaturalibus expenderit rationibus, ramos antiquioris à caudice medioeris aetatis parum differre cognoscet:item ramos huius à caudice iunioris. quippe plus humoris ad se trahit ramorum auctrix facultas, quàm caudicis. Id-circo non alia de causa plantae reiuuenescunt, cùm earum rami implantantur, seruntur,& propagantur; nisi quòd il-lud idem humidum innatum intra se continent,& eodem uigent temperamento, quo qui adolescunt: etenim surculi, atquerami sunt caudici, perinde atque filij,& propterea animalibus aetate tenellis non absimiles. Atqui mihi longè magisiunioris caudicis placeret usus: siquidem in hunc immediate à terra humor,& alimentum defertur, ac praeterea quo-nam is fortasse nullum adhuc fructum protulerit: quandoquidem foetus à plantis, ut etiam ab animalibus, multum ui-40 rum aufert. Praestantißimum itaque lignum Guaiacum illud erit, quod ex iuniori caudice recenter cæsum fuerit, tamexterius, quam interius albicans, rimis carens, densum, ponderosum, minimè cariosum, odoratum, gustui& acre,& subamarum. Caeterum quoniam nostra aetate aeque cortices, atque lignum in usum ueniunt, eandem in ijs rationem Guaiaci cor-seruandam censeo, ut quinam meliores, praestantioresque sint, dignosci poßint, quam nos in eligendo optimo ligno in ticis electio.medium attulimus, ut scilicet illi eligantur,& probatißimi habeantur qui à praestantiori caudice denacti fuerint.Inportatur Guaiacum tam ex occidentalibus, quàm orientalibus Indijs: nam& Hispani è suis regionibus nouiterrepertis,& Lusitani ex Calicut, Taprobana,& Iaua insulis, æ Mauritani, Aegyptij, Arabes, ac Persæ à ma-cri rubro per camelorum carouamas(ut aiunt) Guaiacum ad nos conuebunt: quin& ex Aethiopia, ut quidam nar-rant. At cùm omnibus compertum sit, ea in medicamentorum genere longè magis caetera praecellere, quae ex orien-tali plaga comportantur, ob id omnino censendum fuerit, Hispanicum uiribus esse imbecillius, quàm quod ex Lusita-50 nia, uel Alexandriain Italiam importatur. Guaiaci planta(ut ij referunt, qui eam in syluis se uidisse testantur) Guaiaci plan-ad fraxini proceritatem,& ad hominis mediocris habitus craßitudinem plerunque assurgit. Folia fert quadantenus ta-plantaginis aemula, dura, ac breuia. Flores eius produntur lutei: fructus uerò iuglandis magnitudine, qui esu aluumsubducit: cortex annosis niger, inuenibus uerò subrutilus. Porrò si Guaiaci uires, ac qualitates recte perpendan- Guaiaci facultur, procul dubio liquidò constabit, ea praestare posse, quae in arcenda Gallica lue requiruntur: nam cùm id ex par­ tates.tibus admodum calidis, ac tenuibus consistat, itemque siccis, habeatque sibi resinae plurimum admistum, nimirum etiampotest suis uiribus ea efficaciter exiccare, attenuare, liquefacere, atque expurgare, quae humores infecerint: quine-tiam sudorem ciere. Huc accedit etiam, quòd parte resinosa, quam poßidet, contagioni, atque putredini mirifice resi-stit: quae quidem incommoda hanc pestem comitari solent. Caeterùm eo tempore, quo primum in Italiam Guaiacuminferricaepit, necnon etiam multis post annis, non sine summo timore dabatur potandum. Etenim ferebatur illimanifestum necis periculum imminere, qui rectam exquisiti uictus rationem per panis,& uuae passae modicum nonseruasset, quique non perstitisset in curatione ad quadragesimum diem usque in tenebris inclusus, ita ut ne aëris qui-I 2