Venerabilibus Fratribus, Patriarchis , Primatibus, Metropolitanis, Ar- chi - Episcopis, & Episcopis universis gratiam & communionem Se- dis Apoltolicse habentibus. BENEDICTUS PAPA XIV. Venerabiles Fratres salutem $3* AjfoßohcuM benedictionem» *4 Uanta cura adhidenda sit, ut sacrosanctum Missae Sacrificium non solum omni Religionis cultu ac veneratione celebretur; verum etiam ut a tanti Sacrificii dignitate cujusvis generis metcedum conditiones, pacta , importuns atque illiberales eleemosy- narum exactiones potius , quam postulationes , aliaque hujusmodi, qu» a simoniaca libe, vel certe ^ turpi qusstu non longe absunt, s medio tollantur, nemo est ex Catholicae Fidei cultoribus, qui ignoret. Verum eousque tandem progressa est, sicut non sine ingenti cordis nostri moerore undique accepimus, nonnullorum sive Ecclesiasticorum, sive Laicorum Virorum avaritia, qu* est idolorum servitus, ut eleemosynas quidem seu stipendia propter Mistarum celebrationem juxta locorum consuetudines, vel Dioecesanarum Synodorum sanctiones in subsidium alimentorum uniuscujusque Sacerdotis dumtaxat pro regionum opportunitatibus praescripta colligant, Mistas vero celebrari alibi, ubi eleemosynae seu stipendia vel consuetud : ne , vel Synodal! lege pro singulis Missis attributa sunt minoris pretii, quäm illic , ubi accipiuntur, darentur. Id quam absonum sit atque alienum ab ipsa sive expressa, sive tacita pie offerentium voluntate , omnes plane in- telliguntj nec aliter existimandum est; in illa enim potius Missas esse celebrandas quisque vult, ad quam religionis & pietatis stimulis ductus eleemosynas confert, aut in qua quispiam fortasse tumulatus est, quam in alia Ecclesia sibi prorsus ignota. Quod sane veluti mercaturis faciendis k turpis lucri cupiditate inductum non solum ab avariti» suspicione & vitio , verum etiam ä furti crimine, unde restitutioni lubjacet, haud immune , in causa est, ut bonorum quam- plurimi, ad quorum notitiam mercatura hujusmodi venit, graviter offensi, ab eleemosynis ab celebrandas Missas amplius offerendis fete abstineant. Execrabi- lem hujusmodi abusum alicubi sensim irrepentem detestantes Romani Pontifices Praedecessores nostri, de Consilio tum Congregationis S. R. E. Cardinalium Universalis Inquisitionis contra haereticam pravitatem, tum Congregationis Cardinalium Concilii Tridentini interpretum decretum voluerunt, nimirum ä quolibet Sacerdote stipendio seu eleemosyna majoris pretii pro celebratione Mist« a quocumque accepta' non poste alteri Sacerdoti Missam hujusmodi celebraturo stipendium seu eleemosynam minoris pretii erogari, etsi eidem Sacerdoti Missam celebranti & consentienti se majoris pretii stipendium leu eleemosynam accepissein- dicasset. Ea propter Vos, Venerabiles Fratres in Apostolici Ministerii, & sollicitudinis nostrs partem adscitos rogamus , & maximopere in Domino hortamur ut custodientes vigilias super gregibus vestris, enitamini, ne ea pestis amplius pervagetur, sed ut penitus extinguatur. Ab avaritia enim tanquam a radice mala omnia germinant; quam quidam appetentes, erraverunt ä Fide, & inseruerunt se doloribus multis. Avaritia quidem nulla potior contagio, qus conceptam a- pud omnes Sacerdotalis dignitatis perfectionisque opinionem magis inficiat, evellätque. Avaritia opibus Deum posthabere , ac servire Mammon» docens, efficit ut Avari hsreditatem non habeant in Regno Christi & Dei. Quod si hac in Laicis hominibus minime toleranda, atque adeo legibus coercenda , quid in Ecclesiasticis viris, qui terrenis rebus nuntium miserunt , qui in fortem Domini vocati, qui Deo mancipati sunt? Quid non per mundana lucra, sed Altaris ministerium tam sordide, & cum sanctiffimarum legum contemtu, & cum Sacerdotalis characteris dedecore in avaritiam prscipiti animo rapiuntur? Contendite, igitur, Venerabiles Fratres, quibus Christi ovium cura demandata est,.non solüm ut verbo & exemplo prseuntes, Christi sitis bonus odor in omni loco, unde populi vestigia vestra sequantur; verum etiam ut Ecclesiasticos primum, deinde Laicos viros ab infectis vitiorum pascuis avertentes, per viam mandatorum Dei ad Coeleste Ovile currere doceatis. Quoniam autem ita comparatum est, ut praesentis pccns metu salutaribus monitis facilius obtemperetur; per Edictum in vestris Dioecesibus proponendum affigendtimque Universis notum facite , quemcunque , qui eleemosynas seu stipendia majoris pretiis pro Missis celebrandis, quemadmodum locorum consuetudines, vel Synodalia Statuta exigunt, colligens, Missas, retenta sibi parte earumdem eleemosynarum seu stipendiorum acceptorum, sive ibidem, sive alibi, ubi pro Miliis celebrandis minora stipendia seu eleemosyn* tribuuntur, celebrari fecerit , L&icum quidem seu Sscularem, prster alias arbitrio vestro irrogandas poenas, Excommunicationis poenam , Clericum vero sive quemcumque Sacerdotem poenam Suspensionis ipso facto incurrere; a quibus nullus per alium, quam per Nos ipsos, seu Romanum Pontificem pro tempore existentem , nisi in mortis articulo constitutus, absolvi posiit. Fore autem in Domino confidimus, ut unusquisque memor conditionis fu«, posthac bene consultum velit anim» su», nec tam salutares leges cenlurasque Ecclesiasticas parvipendat. Interea Fraternitatibus Vestris Apostolicam Benedictionem in populos etiam cur« vestra commissos redundaturam peramanter impertimur. Volumus autem, ut prssentium litterarum sive exemplis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis , & Sigillo persona in Ecclesiastica dignitate constitue* munitis eadem prorsus fides in judicio, & extra adhibeatur, qus adhiberetur ipsis prsscntibus , si torent exhibits , vel o- stenss. Datum Roms apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die trigesima mensis Junii milesimo septingentesimo quadragesimo primo Pontificatus Nostri Anno Primo. D. Cardinalis Passioneus. CLAUDIUS, ANTONIUS DEI ET Apoltolicx Sedis gratia Episcopus ac Comes JLausannenfis, S. R. I. Princeps &c. &c. Sanctissimo DD. N. BENEDICTO Divinä Providentia Papa XIV. Hanc superius proscriptam siraoniaeäm avariti» labem simul etiam penitus exeerantes ac detestantes, opportune Apostolicum Mandatum hoc circa exeerabilera ejusmodi abusum synoptice promulgari, ac etiam solitis in locis affigi prsclpimus, quatenus Universus Clerus tum Sscularis, tum Regularis, omnesque nostrs Dioecesis fideles ex integro ei se conformare valeant, prout ad id in conscientia omnino tenentur. Volumus pariter, ut Concionatores , Parochi, & Confessarii suas etiam in his curas conferant. Datum Friburgi die 9. Februarii 1743. ^ CLAUDIUS ANTONIUS EPISCOPUS LAUSANNENSIS, Franc, Rud, WuUieret , Seerefariusi / p i > ,J > 1