4 PARS I. DE PRIMO
possunt, sapide intelligerent, imo in se ipsisexperirentur, esse DEum. A voluntate certeintellectus in errorem est abreptus, ergo in-dem a voluntate reducendus est ad sanitatem.Velint tantummodo vivere, ut lex divina ju-bet, & suadet ratio ; <Sc actutum intelligent,DEum esse, qui jubet, & rationem ab illoesse conditam, pro quo suadet.
Quam certa intetim & indubitata veritasest, quod sit DEus, tam difficilis & obscuraquaestio est : quid sit DEus ? Cum enim fini-ti ad infinitum nulla sit proportio , a nullocreato intellectu divina essentia sic compre-hendi potest, ut adaequatam & perfectam ip-sius definitionem efformare valear. Nos Scho-lis ea, qua? difficultatem habent, relinqui-mus : Nobis sufficiat de DEO sentire & cre-dere, quod pij omnes, dum DEum cogitant,credunt ac sentiunt. Est ergo DEus T. O. M.viva & spiritualis substantia in se, & a se siib-sistens, in omni perfectionum genere pror-sus infinita; fons & origo, primaque causaomnium, quae quoquomodo sunt, Sc existunt;immensa, incomprehensibilis, aeterna ; sapi-entia, lux, ac veritas ipsa ; omnis sapientiaeac providentiae, pulchritudinis ac bonitatis ,misericordiae Sc justitia?, potentia?, ac sancti-tatis, amabilitatis ac suavitatis pelagus penitusimmensum. Divinas perfectiones omnes re-censere, nec possumus , nec tenemur : Atverö unicam ipsi denegare, grande foret sa-crilegium. Eline perversi illi pseudo politi-ci,