EXERCITATIO PUBLICA PRO ANNO PRIMO CURSUS PHILOSOPHICI, IN QUA C DUCE DEO II * ^ gj 1 ET fe | ' AUSPICE DEIPARA SENTENTIAS SUAS PROPUGNABUNT RR. FF. Pros. BEDA Gallus, ATHANASIUS Sartory, ILDE- PHONSUS ab Arx, LAURENTIUS Einstiger, & MATHIAS Scheiz Scholaris. PRjESIDE P. BERNARDO Hannes Princip. Monast. S. Galli Pros. Capit. & Philosophia: p. t. Profess. Ordin. Die Martij Anni M DCC LXXN. CUM LICENTIA SUPERIORUM. * Typis Principalis Monasterii S. GALLI. Stiftsbibliothek St. Gelleo EX LOGICA. XXX X XXX XXX XXX XXX XXX XXX XXX XXX XXX XXX XXX x amxxxx XXX XXX 1. "Logica, Scientia practica recte cogitandi, 2. Pro Objecto suo adaequato habet Cogitationes : 3. Pro Fine earum Rectitudinem ad verum quoquomodo assequen- dum. 4. Cogitationum species'sunt quatuor, Apprehensio, Judicium, Ratiocinium, & Methodus. 5. Omnis simplex cognitio , ut vere humana sit, debet esse universalis. €. Tuncque vera erit, si eas notas menti exhibeat, per quas nec paucioribus, nec minoribus individuis convenit, quam quibus ex natura sua convenire debet. 7. De hac idearum veritate nunquam certi esse possumus, nisi per ea judicia , & ratiocinia, quae innituntur aut sensui communi humanae naturae, F. Aut sensui intimo, 9. Aut sensuum externorum testimonio universali in iis rebus, in quibus sufficienter testari possunt, 10. Aut denique in rebus Historicis Authoritati humanae irrefragabili. 11. Ad quod ultimum necessaria est Ars Critica, & Hermeneutica, quas Logica proprio jure sibi vendicat. 12. Testimonium autem sacrae Scripturae, si non sufficienter clarum sit, non nisi temere adhibetur ad res mere Philosophicas. 13. Sin vero clarum sit, rem ipsam credere debemus, quod ita sit, non item modum, quo ita est, nisi & hic sit manifestus., 14. Sufficientem denique certitudinem in rebus Physicis praebet e- tiam Inductio, licet non sit omnino universalis, qualis haberi nequit. A z - 5 . §5. Cum fieri Possit, ut quidam has veritatis notas longa, & accurata meditatione dare infpiciant, alii non item variis ex causis, sententia qua?dam potest pro certa teneri, licet quidam contradicant. 1 6 . Veritati inveniendas praecipue servit methodus Analytica , tradendae vero magis commoda est Scholastica. iy. Nihil autem juvat ad assequendam veritatem assumere Hypo- theses tales , quae tentatis omnibus adhuc manent merae Hypotheses, 5g, Ad convincendum alios methodus disputandi Syllogistica optime conducit, si tamen illus regulae bene observentur. ONTOLOGIA. i. O^rologia, quae mentem universalibus, verisque ideis de ent® quolibet instruit , primum omnium veritatum fundamentum nos edocet: nil posse simul esse, & non esse. X. Dein impossibile esse , ut quidquam sit sine ratione sufficiente. 3. Adeoque Casum, & Fortunam nil aliud , quam vana nomina esse. 4. Dari possibilitatem rebus intrinsecam. 5. Essentiam ab existentia non distingui. 6 . Omnem substantiam esse simplicem. 7. Corpus proin nil aliud esse , quam compositum ex pluribus substantiis mutuo nexu devinctis. 8. Omnia sic dicta Accidentia esse vel modificationes, vel actiones substantiarum. 9. Posse tamen ea a DEO conservari absque proprio subjecto, adeoque, si ita placet, Absoluta dici, sed non eo modo, quo antiquiores putabant. 10. Ens, quod nullas agendi vires habet, aequari nihilo. 11. Causas creatas poin vere agere. 13. Actionem in distans possibilem esse. 13. Concesso ente contingente, ens necessarium quoque admitti debere, 14. Quod non nisi infinite perfectum esse possit. 15. Verum continuum, utcunque parvum, esse in infinitum divisibile. 36. In. r6. Ineptum esse extra locum comparativum alium querere. 17. Inter propositiones contradictorias de futuro contingente absoluto, vel conditionato jam nunc unam este determinare ve ram. COSMOLOG1A. x. ^Ffinis Ontologiae Cosmologia, seu scientia mundi tanquam entis compositi , & mutationibus obnoxii, explicat nobis , quibus legibus e substantiis simplicibus mundus enascatur. g, Mundus itaque, qui est series rerum omnium successivarum, & simultanearum certo modo inter se connexarum , omnis componitur ex substantiis simplicibus. z. Homogeneis. 4. Inextensis. 5. Praeditis potentia motrice, quae Vis inertiae dicitur, in quantum inprimis eas habet proprietates, quod i puncto reali, cui inest sponte excitari nequeat, excitata autem aliunde illud deferat motu aequabili perpetuo per lineam rectam pro ratione directionis ; aut si simul adfuerit diversa directio , utrique motum suum accommodet. L. In quantum vero eadem motrix potentia unum punctum pro ratione distantiarum nunc ad aliud defert, nunc vero removet motu accelerato uniformiter , vocatur Vis arrracti- va, & repulsiva. 7. Nisi enim DEus in ejusmodi punctorum, 8c corporum accessu de motu accelerato providisset, possent duo aliqua corpora per totam aeternitatem ad se invicem moveri, quin vel de longe sese assequantur. I. Est porro potentia motrix mutua , ita ut duo aliqua puncta fern per aequaliter ad sese accedant sine tamen attactu Mathematico, aut recedant 3 semperque actioni aequalis sit, & contraria reactio. A. Ut adeo probabilius duo ejusmodi puncta vere in se invicem agant, idque in distans. 10. Omnis ergo causa motus inchoati est ab externo ; xi. Motus vero continuati causa est haec ipsa potentia motrix, 12. Quam pro attributo essentiali substantiae materialis statuimus, A 3 cele- celeritates vero, & directiones, sive leges motus pro illius modificationibus. 13. Patet- ex hoc corporis eslentiam consistere in meris modificationibus : Eslentiam vero mundi alicuius determinati in certo nexu, & motuum legibus. 14. Quod si DEus has leges » vel nexum immutet, erit miraculum sive quoad substantiam, sive quoad modum. 15. Sine cognitione ergo PhisicEe nullum miraculum poterit dijudicari. 16. Mundus denique in tuo genere perfectus est, sed non omnium possibilium perfectissimus. PSYCHOJLOGIA. n putamus mundum perfectum fore, si in eo non daretur ens rationale, & spirituale. s. Quale est anima hominis, de qua Pfychologia praecipue tractat. 3. Licet enim e substantiarum materialium compositione possit oriri ille effectus, quem antiqui animae vegetativae attribuere, 4. Non tamen potest oriri aliqua cognitio, aut appetitus. 5. Quare animae brutorum sunt simplices, & ab ente mere materiali diversae, 6 . Multo minus e viribus materiae oriri potest cognitio spiritualis, atque universalis, & appetitus rationalis, per quas res maxime anima hominis ab anima bruti distinguitur. 7. Ea porro substantia: rationalis conditio est, ut cxistere nequeat omnino, nisi aliquam veram felicitatem pro fine suo habeat. 8- Unde ex natura sua immortalis est. 9. Eadem, si felicitatem suam mereri debeat, non potest non este libera vera libertate indifferentiae, 10. Quam definimus esse facultatem , qua , praesentibus reliquis ad agendum requisitis, mens ipsa sibi ultimato praestat, quod ad agendum adhuc deest. 11. Non autem requiritur ad hanc libertatem, ut quis aliquando fuerit indifferens. 12. Frustra in hac materia assignatur intellectus imperium, cum anima illud sequi nunquam debeat, sed sufficit judicium speculativum de rei bonitate. 13. Or- 13. Originem animae, quod attinet, impossibile est, ut ea aliunde ha* beatur, quam a creatione. 14. Origo autem idearum in anima omnis est a sensibus, & instructione. 15. Sedes illius, quam in corpore obtinet, in medulla cerebri. 16. Non tamen videtur cum pluribus cerebri punctis esse compe- netrata. 17. Commercium animam inter, & corpus reponimus in mutuo influxu Physico. EX THEOLOGIA NATURALI. 1. Evidentur demonstratur DEum existere. 2. Cujus Bonitati nequidquam derogat nec permissio mali Physici, 3. Nec moralis. 4. Sed nec destinatio poenarum aeternarum pugnat cum ipsius Bonitate, ut impie sibi Voltaire, aliique blandiuntur. 5. Sic quoque Justitiam , 6. Et Providentiam DEI frustra tollere conantur Athei: 7. Qui suis nixi principiis ne quidem ordinatam rempublicam essi* cere queunt. Z. Nostram a DEO omnimodam dependentiam manifestant Prse- motio, quas est concessio virium ad agendum hoc vel illud, relicta homini libera determinatione : §. Item Concursus tam mediatus, qui consistit in continua conservatione virium activarum , io- Quam immediatus, qui est conservatio virium in ipsa actione, it. Atque actio distincta ab actione creaturae. IL. Non enim DEus concurrit ad aliquem actum Physicum, quatenus est specificus, vel individualis. 13. Ex quo patet illum nullo modo ad peccatum concurrere. 14. Evidenter DEO debetur aliqua religio : ij. Eaque Revelata, qualem existere omnino certum est. U. I. O. G. D •t T J v ; M ,i.J ,y* 4 R-x •,-. MM»