G. G. LEIBNITII
142
XXXIV.
LUDOLFUS ad LEIBNITIUM.
Varia literma exponit.
T E literas meas die 6. hujus mensis datas accepisse non dubito. Easjam jam obsignaturo redduntur aliae a te die 29. Septembris exa-rata: , una cum quatuor exemplis Accejjionum historicarum , quorum duojam bene curavi ; id quod P. Papebrochio destinasti ; bibliopolae illius amicoColoniam missurus sum. Pro meo gratias repeto maximas. Dominus Ey-hen (?,) titulo Baronis non utitur: neque eum pati potest: optime enimscit, quid Latinis id vocabulum significet, (aa) & ego, si quis mihi gra-tis conferre vellet, omni opera deprecarer. Solet autem a nonnullis EdlerHerr inscribi. Catechismum Sueco - Americanum ipse possideo , & ubititulus fert, lingua Americo-Virginiana dicitur ; sed differt a lingua NovaeAngliae, cujus oratio dominica habetur pag. 130, ut & a lingua Cari-bica. Si plures tales haberemus, facile suppleremus centenarium orationisdominicae, quem nobis Andreas Mullerus , Greiffenhagius minime plenumproposuit. Vocabula istarum linguarum prorsus differunt a dialectis ve-teris mundi, ut dubitare possis, ex qua illius parte populi isti prodierint.Acoluthum (bb) obiisse certo scire velim ; est enim ex amicis meis. DeHeilingio Lubecensi, praeter ea, quae in historia mea, & commentario illiushabeo, nihil amplius proferre possum ( cc ). Tantum finale me habet,quod de obitu ejus nihil certi pronuntiare possim. Sikium , cujus quidemEvangelium infantia Jefu apocryphum non vidi , propter ingenium , quodlaudas, admiror. Si versionem Alcorani , utique difficillimam , in animohabet, vellem consilio meo uteretur. P. Bonjour magnus nobis foret Apollo ,si promissa praestaret: nam corruptionem & corruptorem versioni; LXX.interpretum nobis ostendere velle , magnae profecto temeritatis videtur.
Nam
(z) De Ulrico ab Eyben loquitur: cu-jus vitam , ejus scriptis de jure civili, pri-vato, publico & feudali, junttim Argen-torati 1708. f. editis } pr amisit Jo. Nic.Hertius.
(ita) Quis vero unquam etymologiam anti-quijjimorum vocabulorum septentrionalium aRomanis derivabit ? Saniora nos de originehujus tituli docet Vir lllujlris , Christian.Lud. Scheidt, in egregio opere , quod in-scripsit : Historische und diplomatische Na-
chrichten, voti dem hohen und niedernAdel in Teutschland, ( 'Hannov . 1754. 410.)pag. 191. seqq-
(bb) Andream Acoluthum intelligit , quianno demum 1704. vivere dejiit. Cs. Pip-ping. Memor, theologor.
( cc ) Quibus addi meretur B. JoannisHenrici Michaelis fonderbahrer LebenslaufHerrn Peter Heylings , und detien Beilenach Ethiopien, Hai. 1714- 8 vo.