OPE R .A, PHILOLOGICA. 195
F. S. Pergrata erunt scripta nova , quorum communicationem sperarejubes. Illud imprimis , in quo vera Jansenii sententia ex scriptis ejus eruitur.
Muyfis Elementa physica aliquid fané habent, &c laudandus est conatusnotiones explicandi distinctius ; sed in plerisque vereor ut scopum satis atti-gerit. Non tam facile est , bonas definitiones condere , qukm vulgo pu-tant , & passim quaerit nodum in scirpo.
Doce me , quaeso , quando Paderbornam appuleris.
EPISTOLA XXXII.
P Lanè ad votum meum est versionis ture specimen, modo fas foret tan-tilla: rei tempus tantum à te impendi. Remitto igitur , nec , quod ad-moneam , habeo, simulque gratias ago. Non assentirer hoc à te melioribusdestinato agi , nisi scirem eadem opera rem à te peritissime discussum iri.
Autor recensionis Gallica: in Batavis Bernardus EJjais de Théodicée , sicinterpretatus est , quasi vellem dicere Tentamina Theodicai , aut me Theo-dicceum appellassem ; sed mihi animus fuit doctrinam ipsam , seu materiamdissertationis Theodicceam appellare, ita ut Jbeodiaea sit doctrina de jure »& justitia Dei.
Peterfenius olim Superintendens Luneburgicus ob Chiliafmi propugnatio-nem publicam dimissus, qui postea etiam doctrinam Origenis magno operiistmi warruiv propugnavit, fané eruditè carmen Theologicum parat: titulo Uraniados , in quo fuse 1 heologia: fatis paradoxa: systema complectetur.Est certè Poeta spiritus non spernendi.
Vellem aliquis integram aliquam operis Jansenii Iprensis quod Auguflinuminscripsit , analysin compendio daret, nam ex ipso nexu totius systematis•apparet optimè , quid sentiat autor.
Interini pergratum erit scriptum Henrici Coaslinii Meldensis Episcopi, quomentem Jansenii eruere aggressus est. Ea certe methodo facilius quàm acer-rimis Curia: Romanae mandatis obtinebitur , ut credant homines, sententiasquasdam certo sensu à Jansenio propugnatas fuisse : cùm careri possit auto-crate in re ante oculos posita , nec autoritas humana sensuum fidem aequarepossit.
Magna nunc est fundi literarii sterilitas, nec video in his oris aliquidmemorari dignum.
Ego nunc quaero obtinere Frodoardi carmen integrum de PontificibusRomanis , cujus tantum pars hactenus extat. Si obtinere possum, adjiciamFloribus meis in Johamam Papisstm sparsis. Sed hoc consilium nolim hac-tenus publicari.
Proximis nundinis Paschalibus, Deo volente , prodibit specimen quod-dam meum Apparatus ad Philologiam , pmfertim Germanicam , in quo aliquanova inspergentur. Caeterum hoc penitius persequendum aliis junioribus
B b 2 relin-