Buch 
Exercitationes Vitruvianae ...
Seite
79
JPEG-Download
 

EDITIONES. A. CI 0 I 3LVI. 7 $

Patavini : 1 Id enim, hic scribit , mihi multum admodum anceps : namvertenda? Catena in Psalmos Graea laborem poft Sacra Dignitatis initia susce-pit , nec verisimile videtur jam sacris prasellum ad munus su/jse Senatuscon-sulto Senatorium adlettum . Verum ut quod sentio ingenue proseram , egoquidem reor , a Card. Valerio haud latis clare mentionem hic loci inje-ctam fuisse explicationis Psalmorum : ceterum, cum Card. Bembus * e vi-vis excesserit anno 1547. Barbarus autem anno 1550. ( ut paullo supradeclaratum est ) adhuc in Reipublicae procuratione versaretur, potuit qui-dem Barbarus, antequam ecclesiastica initiaretur dignitate, ad munus id ,de quo agimus, adlegi . Nil itaque vetat, quin constituamus, illo quoquehonore auctum fuisse Danielem nostrum.

Qui, etsi mense Novembri anni 1550. ( ut jam innuimus ) in ecclesia-stica dignitate non erat ; hanc tamen adeptus est antequam exiret annusille : 3 Andreas enim Maurocenus ad annum eundem 1550« ira scribit :Eodem anno Ioannes ( Grimanus ) Patriarcha Aquilejensis socium fibi in eomunere , curante Senatu , Danielem Barbarum , virum rerum usu , ac disci-plinarum peritia eximium , tunc Beipublica nomine ad Eduardum BritanniaRegem legatum , adseivit .

Ac quamvis in Ferdinandi Vghelli 4 Italia Sacra legatur : Daniel Barba-rus - ad loannis Grimani anno 1559 . a Paulo 1F- Pontifice Ecclesia Aquile-

jensis adminiftranda subsidium cooptatus , ac elettus Patriarcha : nota tamenilla anni 1559. ceu falsa est habenda, & operarum vitio inducta. Et qui-dem in 5 nova ejusdem Operis Editione adjecta est Annotatio haec : Anno1 SS° die 17. Decembris subrogatur ( Daniel Barbarus ) Io anni ( Grimano )cedenti cum regressu . Ex Attis*

Error tamen ille prima? Vghelli Editionis , quo annus 1 5$9- P ro ^uno155°. refertur, etiam in Morerianum Lexicon inductus est. Sed multo ma-jori in errore sunt versati 6 Ghilinus, & 7 Ereherus 1 , qui Danielem no-strum Romae legatione pro Veneta Republica fungentem , ab InnocentioVIII. ( qui e vita migraverat anno 1492. ) creatum fuisse PatriarchamAquilejensem scripsere: perperam confundentes Danielem cum patruo ejusmagno Hermolao.

De hoc autem cum sermo inciderit , praestabit nonnulla subjicere . Her-molaus Barbarus Zaccharia? II. F. Francisci I. N. Doctor, & Eques, 8 ab

Innocen-

1 Nie. Gomneni Papadopoli Historia Gymnasii Patavini. Tomus II. pag. 70.

1 DegiIstorici delle cofe Veneziane. Tomo II. In Venezia. 1718. Vita di PietroBemboCardinale, pag. xx. 3 Historia Veneta . Lib. VII. Tom. II. Venetiis. 1719.

pag. 18. 4 Italia Sacra. Tomus V. Romae. 1653. pag. 151. 5 Editio

secunda, aucta, & emendata. Tomus V. Venetiis. 1720. pag. 130. 6 Teatro di

Huomini Letterati. pag. 4$. 7 Pauli Freheri Theatrum Virorum eruditione c la-rorum. Noribergae. 1688. pag. 1465. 8 Italia Sacra Vghelli; citati Tomi Ve-

netae editionis pag. 130.