Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
104
JPEG-Download
 

DISSERTATIO

T04

minus Ferri elevabit, gaudens tantum virtute, quam cum eo debi-lior Magnes communicasset.

EXPERIMENTUM XXXVII.

Si lamina ferrea, super alterutro Magnetis polo ducta sinistror-sum, vi attractrice imbuta fuerit , deinde reducatur dextrorsum,maximam virtutis partem, quam in priori tractu acquifivit, amittet,ea quae superest baetet in laminae extremitate, quae ultimo Magne-tem attigit.

Nunquam igitur Ferrum Magneti affricandum est, illud ducendodextrorsum, & reducendo sinistrorsum, nam post plurimos ejus-modi itus reditusque Ferrum nihil virtutis accipiet: hoc recte quon-dam observavit Barlow, & Riccioli in Geograph, pag, 338. Ani-madvertit praeterea Eruditissimus Derhamus, Ferrum ita astrictumnon in suis extremitatibus habere polos, sed in centro , vel propeillud: aliquando unum polum este prope centrum, alterum ad alte-rutrum extremum: aliquando ambo extrema attrahi ab eodem poloMagnetis, ab altero ejus polo repelli: in quo casu polus repellenssemper inveniebat partem attrahentem prope centrum: In aliis ob-servavit ferramentis, vim directricem este -conversam , eorumqueextrema attrahi & repelli plane contrario modo quam naturaliter so-let. Confer. 'Philos.Trans N °. 303.

EXPERIMENTUM XXXVIII.

Viribus alicujus Magnetis in Ferrum , data distantia remotum ,secundum nostram ponderandi methodum accuratissime cognitis, la-pidi astricentur plurima corpora ferrea, quae vi "Magnetica imprae-gnentur; tumstatim exploretur vis denuo Magnetis in Ferrum; anpermanserit, utrum decreverit: observabitur perpetuo perseverasseline ullo decremento,

Plures.hanc observationem memoriae prodiderunt, uti Norman-nus in New. attraff.Cap. r. Gilbertus , & Hartlockerus tandem ,qui mihi suum nonnunquam testatus dolorem, se ex Joblcti aster-£is ip errorem illapsum, contrarium suis inseruisse scriptis, Magne-tes