Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
446
JPEG-Download
 

INTRODUCTIO ad COHAERENTIAM

44 *

trahit, an nulla vi donetur: sivicareat, quaeso quomodo efficiet,ut corpora tantam vim resistentiae exerceant adversus potentiamseparantem? nisi profecto ex uligine vis exire statuatur -, non poteritvis oriri, quae est in Cohaerentia: Insuper an minima corpusculaetiam uliginem postulant ut cohaereant? hoc dici quidem potest,verum demonstratione indigeret.

Galilaeus in MechanicaDialogo i. pag. n. Vacui repugnantiamopinatur sufficere divisioni partium cujuscunque solidi, sive lapidissive Metalli, sive cujuslibct materiae magis densae & consolidatae:hanc repugnantiam vacui demonstrat experimento ab Antlia petito,ä cujus fundo apprime clauso embolus non nisi magna vi remove-tur , vacuum vero fit inter fundum embolumque , hoc aliquan-tis per ab illo recedente ; vis ad eum recessum requisita magni-tudinem repugnantiae vacui meulurat; haec ipsa Galilaei sunt: no-stra vero aetate haec vacui repugnantia evanuit, cum evidentiffimedemonstratur a gravitate & pressione Aeris embolo Antliae incum-bentis pendere difficultatem , quäcurn ä fundo removetur: quidautem est vacui repugnantia ? vox nihil explicans, cujus ideamclaram nemo formavit, idemque significans ac id antiquum Peri-pateticorum proverbium, a vacuo Naturam abhorrere Sed subla-tus est e medio hic Naturae horror .proscripta est vacui repugnantia,postquam ex rerum phaenomenis demonstratum est manifesto, dari va-cuum in Univerlo & in omnibus corporibus magnismihil plus admira-tus fui unquam, quam Virum sapientiffimum, Philosophiae Mathema-ticae instauratorem, sui saeculi ornamentum, qui Scholasticam doctri-nam felicissime labefactaverat, illius fermentum hic tamen retinuisse.

Honoratus Fabry inPhys.Tr. r>. lib. 5. & de Lanis in Magiß.Nat. V Art. Lib. xr. cap. 3. §. 5. 6 . opinantur cohaerentiampendere a plexu & ingressu mutuo partium heterogenearumintra se , quemadmodum dentes duarum serrarum se excipiunt,intricantque ; hi suam sententiam adstruunt exemplo fili . quodcum longissimum fit, componitur ex filamentis plurimis brevibus& asperis, quae fecum intorquentur: tum quia omnia corpora ma-gna firma constant ex aliis heterogeneis admixtis, quorum ope co-haerent, uti docet ars Chemica, elice enim ex Ligno omnem aquam,omne Oleum & Salem, Lignum fatiscet m cineres, qui sunt me-