Buch 
Petri van Musschenbroek ... physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
Seite
486
JPEG-Download
 

INTRODUCTIO COHJfcRENTlAM

4^6

EXPERIMENTUM VIII.

Lignum, Quercus dictum, in medio Cylindricum a libris 115-0penitus distractum fuit, non in magnas asperasve festucas abeundo,quemadmodum fractura Tab. XXI. ftg, 6. conspicua ostendit.

EXPERIMENTUM IX.

Lignum Quercicum, cujus medium erat parallelopipedum qua-drangulum, ruptum fuit quoque a libris 115-0 , fractura non mul-tum aspera fuit, veluti ostendit Tab- XXI. ftg. 7. Lignum hoc vide-batur constare ex fibris magis rectilineis, quam illud Experimentipraecedentis, erat caeteroquin utrumque tam solidum, ac ex hocgenere eligi potest, nec ratio apparuit, quare non plus cohaeserithoc quadrangulum, quam cylindricum.

EXPERIMENTUM X.

Factum fuit cum Ligno Ulmi, quod in medio erat cylindricum,diametri o, r.6.pollic. hoc distractum fuit penitus a libris 85-0. fractu-ra non observabatur admodum aspera, neque in festucas abierat,veluti in Tab. XXI.//F. 8. conspicitur.

EXPERIMENTUM XI.

Lignum Ulmi, cujus medium erat parallelopipedum quadran-gulum, & quodlibet latus erat 0,2.7, pollic. distractum fuit penitusin medio ab appenso pondere librar.950, abeundo in festucas oblon-gas, quas Tab. XXI .ftg. 9. exhibet.

EXPERIMENTUM XII.

Institutum fuit cum Ligno Oleae, cujus medium erat cylindricum,quod penitus fuit diffractum a libris 650 , ad partem cylindricamsuperiorem,ita tamen,ut simul ipsi quaedam portio parallelopipedi cras-sioris