Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
106
JPEG-Download
 

io5 Disputatio Altera

sertim tribuatur, hujus loco Divinae Providentiae appellationeutendum potius.

Neque vero causas omnes ad suos effectus eodem prorsus ordi-nat modo , sed naturae eorum conformat, ut necessariae agant ne-cessario, liberas vero disponit indifferenter, intendendo sem-

[ >er, licet non efficaciter, actus bonos, malos vero semper,icet permittat, prohibendo. Quin quia actuum etiam libero-rum cognitionem DEO Sapientiffimo negare non possumus,:neque inficiari, illud necessario futurum, quod ille futurum co-gnoscit , sensu etiam dicere orthodoxo fas est, actus , quos DEUSponendos praescivit, necessario ponendos quidem , sed necessi-tate ex propria hominum, & libera determinatione, non veroex DEI cognitione orta; nam nec ad cognitionem Divinamdeterminationis humanae realis existentia requiritur, sed seffi-cit logica , seu quod determinatio aliquando futura sit; nequetamen illa futura ideo , quia illam talem DEUS cognoscit, atcognoscit ideo, quia futura aliquando determinatio est; undenecessitas ista determinationem voluntatis liberae consequens est,nec plus officit, atque necessitas, quae dum datur, simul nondari nequit. Non aliter profecto ex infallibilitate scientiae Divi-nae, qua cognoscit hominem corpore constare, & mente, riteinferre possumus: hominem necessario corpus, & mentem esse ,verum hac una ex ratione, quia si talis non foret, a DEO siccognitus suisset nunquam. Sed haec discutienda uberius Theo-logis relinquamus, nobis id mirandum potius, quosdam dererum Physicarum explicatione leges a DEO latas , & mundohuic ordinem ponentes exclusas velle, cum tamen istae ipsumsensu orthodoxo expositum sint fatum, quod nisi admittamus,in errores Ethnicorum fati labamur, est necesse.

Ethnici porro triplex statuisse fatum leguntur. Democrhicum,* Stoicum, Astrologicum. Atque ut ab ultimo ordiamur. Astro-logicum Chaldaeis ut plurimum attributum erat, ineluctabilis nem-pe rerum, & eventuum orta ex constellatione, & influxu si-derum necessitas, quae in ipsas hominum voluntates dominetur.Unde ex diversa siderum, & ut plurimum planetarum disposi-tione, & vario aspectu non modo tempestatum varietatem, an-norum fertilitatem , sed & eventus bellorum, negotiorum suc-cessus praedicebant, hominibus vero observato siderum aspectuhorae illius , qua quis natus erat, horoscopum conficiebant, ex quohumorum temperamentum, morbos consecuturos, mores, vir-tutes, vitia, fortunasque augurabantur, quasi eodem etiam mo-mento, eodem loco in lucem editi non fuissent, qui uti natu-rae , ita vitae ratione diversissimi fuerint. Qua de causa dumPriscillianistae haeretici hunc Ethnicorum sequerentur errorem ,ob hoc suum fatum fatui lünt a D. Augustino compellati. Ne-que