inter horizontis polum& stellam interiecto. Quare pr commu-nem sententiam concludemus minimam propositę stellę alitudinemeße sub arcu gy. Agatur autem semidiameter eh, quan secet kl,in punctor:& extendantur h yf g, donec concurrant ado. Quoniam itaque parallelę sunt ac, ho, in eas incidem recta lineae o, alternos angulos hoe, oe c, aequales faciet, per 29, propositionem pri-mi Eu. est autem angulus hnr, exterior ipsi angulo hoc, interioriaequalis per eandem: igitur per communem sententia angulus hnr,angulo oec, complementum altitudinis poli subtendenti aequalis est.Atqui anguli quos eh, facit cum f g, recti sunt per 10, propositionem primi Theo.& secundam diffinitionem undecimi Eu. Igituranguli ad r, recti erunt per ipsam 29, propositionem primi: ideoquerecta er, aequalis erit sinui recto arcus kif, igitur& aequalis si-nui recto altitudinis stellę tempore obseruationis per ea quę in primo lemmate demonstrauimus. Itaque hr, differentia relinquetur sinus totius, altitudinis uidelicet maximę proposite stellae,& eiusquam habet tempore obseruationis: recta autem hn, sinus uersuserit arcus distantie stelle à meridiano. Iam igitur in triangulobur,quèadmodum in prima figuratio-ne, propositam proportionem con-cludemus. Proinde siue polus ho-rizontis collocetur inter aequato-rem& stellae parallelum, siue inter hunc& polum apparentem demonstratio generalis est, ut in subiectis figurationibus licebit inspi-picere: in quibus per propositiones
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Nonii ... de crepusculis liber unus, nunc recens & natus et editus : ; item: Allacen arabis vetustissimi, de causis crepusculorum liber unus a Gerardo Cremonensi iam olim latinitate donatus, nunc vero ominiu[m] primum in lucem editus / Pedro Nuñez
Entstehung
JPEG-Download
verfügbare Breiten