Buch 
Lucae Paeti ... de mensuris, et ponderibus Romanis, et Graecis : cum his quae hodie Romae sunt collatis libri quinque, eiusdem variarum lectionum liber unus
Entstehung
Seite
108
JPEG-Download
 

Tiber Fetusnerim, recenſeam. Cato de re ruſt. cap. 102. Conuoluulus in ui-nea ne fiat, amurcam condito. puram bene facito: in uas ahenumindito cõgios duos: poſtea igni leni coquito, rudicula agitato cre-bro, uſq. adeo dum fiat tam craſſum, quam mel. poſtea ſumito bi-tuminis tertiarium,& ſulphuris quartarium: conterito in morta-rio, ſeorſum utrũque, poſtea infriato quamminutiſſime in amur-cam caldam,& ſimul radicula miſceto,& denuo coquito ſub dio.nam ſi in teſto coquas, cum bitumen& ſulphur additum eſt, excandeſcet. ubi erit tam craſſum, quam uiſcum, finito refrigeſcat. hocuitem circum caput& ſub brachia unguito, conuoluulus non na-ſcetur. Quem Catonis locum ad uerbum fere retulit Plinius di-cto lib. 17. c. 28. declarans tertiarium pro tertia parte, quartariumpro quarta. Intellexi ego, eius amurcae, quae ad mellis craſſitudi-nem coquendo fuerit redacta. Perſequitur Plinius ubi ſupra:Quidam contenti ſunt fumo huius miſturae ſuffire uineas, ſecũdoflatu, continuo triduo. Plerique non minus auxilij& adiumentiarbitrantur in urina, quam Cato in amurca, addita modo aquaepari portione, quoniam per ſe noceat. Pergit idem: Alij uoluo-cem appellant animal praerodens pubeſcentes uuas. quod ne ac-cidat, falces cum ſint exacutae, fibrina pelle detergunt., atque itaputant, aut ſanguine urſino liniri uolũt poſt putationem eaſdem.Hactenus Plinius, qui haec fere omnia ex Columella libro de ar-boribus, qui eſt omnium ultimus, c. 15. ſumpſiſſe uidetur, ubi illeita ſcriptum reliquit. Genus eſt animalis, Volucra appellantur, ic

fere praerodit teneros adhuc pampinos,& uuas. quod ne fiat, fal-ces, quibus uineam putaueris, peracta putatione ſanguine urſinolinito, uel, ſi pellem fibri habueris, in ipſa putatione, quoties fal-cem acueris, ea pelle aciem detergito, atq. ita putare incipito. Ethaec Columella. Qua in re animaduertendum cenſeo, quod Pli-nius uiſus eſt addubitaſſe an Catonis cõuoluulus idem eſſet cumColumellae uolucro, cum de eis ſeparatis nominibus uno eo-demq. cap. tractauerit. ſcripſit enim quae in utroq. legerat, noncurans an eadem eſſent, uel diuerſa. Ad Palladium redeo, qui ip-ſas beſtiolas a coloris& formac, ut arbitror, ſimilitudine, Cantha-

rides appellaſſe uidetur. is de his relato loco ſic tradidit. Ne can-tharides uitibus noceant in cote, qua falces acuuntur, ipſae ſuntconterendae. Sed Conſtantinus dicto lib. 5. c. 47. unde locũ huncPalladius ſumpſiſſe uidetur, mandat cantharidas oleo macerari,

eoque

18