Buch 
Cosmographiae universalis Lib. VI. in quibus, iuxta certioris fidei scriptorum traditionem describuntur, Omniu[m] habitabilis orbis partiu[m] situs ... Omnium gentium mores, leges, religio, res gestae, mutationes ... / autore Sebast. Munstero
Entstehung
Seite
1129
JPEG-Download
 

1129VI.Lib.ligneis tantum. At secundus Herculus, Graecus fuisse perhibetur, peragrans orbem, usus dici-tur ferrea claua, cum qua& construxisse& destruxisse dicitur, quod alias nemo potuit. Haecfabulatores. At fideles Dei uerum nouerunt Herculem, qui spiritu fortitudinis Dei suffultus,lionem interfecit, portas ciuitatis ex cardinibus sublatas in praecipitium montis portauit, aliquotmillia hostium mandibula asini occidit, domum plenam Philisteis, apprehensis columnis labe-factauit&c.Samson huius Herculis nomen est, de quo in ludicum libro.De situ Aegypti,& mirabilibus eius.Egyptus regio insignis, ab oriente mari rubro Pa-lestinaeque coniungitur, ab occasu Cyrenem habet.à meridie protenditur usque in Aethiopiam,& à seLptentrione clauditur mari Aegyptio. Haec regio àplerisque inter insulas relata est, ita se Nilo scindente.ut triquetram terrae deliniet figuram, quo contingit, ut à Graecae literae similitudine sit à multis Delta cognominata. Eiusincolae omnium primi duodecim deorum nomina commenti sunt, aras& simulachra delubraque statuisse creduntur, animalia in saxis figurasse, quae omnia arguunt eos ab Aethiopibus esse oriundos, qui horum omnium fuerunt autores,ut tradit Diodorus Siculus. Sunt etiam qui putant totam AeAegyptus ougyptum post diluuium mare quoddam fuisse, quum tota plalimmare.nicies eius profundior sit circumiacentibus regionibus, uin Cyrenaica quoque indicauimus. Sed Nilus ex Aethiopiaallatus, hanc profunditatem temporum successu, pingui terra& arena nonnihil oppleuit, hominibusque habitabilem reddidit. Circumdatur enim undiquemari sabuloso& montibus, ut citra laborem ad eam deueniri non possit. Inter mare rubrum&mare mediterraneum exiguum est interuallum, sed mediat inter ea maria mons quidam asper,quem transcendere oportet eum, qui ex Aegypto pedes cupit are ad Arabiam Petream ueletiam ad Palestinam. Ab occidente uero clauditur montibus& mari sabuloso, deficerentque arenain Marmarica succedit ei magnus campus palustris iuxta Mareotim paludem. Ab austro autem desinit in eminentes, asperos& saxosos montes, ubi Nilus ex Aethiopia per cataractas& scopulos cum magno fragore& spuma deuoluitur. Sunt autem cataractae plures, sed maCataractaxima in Aethiopia atque Aegypti finibus sita. Haec itaque saxa, montes, maria, paludes& areNili.nae quibus circumuallatur Aegyptus sunt ceu propugnacula quaedam& naturales fossae atquemuri regni Aegyptiaci, sed quae non semper tutari potuerunt Aegyptum, contra hostes suos,quum nullum unquam in terris regnum tam firmum& munitum arte& natura fuerit, quodnon sua aliquando senserit fata. Si enim homo dominus& possessor terrae,& propter quem o-mnia sunt creata, corruptioni& interitui ob noxius est, quid mirum si& reliqua omnia quae Nihil perpe-tuum sub Sole.sunt infra hominem, perpetuam integritatem seruare nequeant? Concidit regnum Assyriae unàcum potentissima urbe Niniue. In nihilum redactum est florentissimum Babyloniorum regnumunà cum magnificentissima urbe Babylone. Interijt ferè& Roma cum potentiasua. Ierusalemquoque cum inclyto regno humiliata sedet in terris. Fastus Tyri abolitus est. Superbla Alexan-drimagni atque Graecorum suorum iam dudum finem accepit. Aliud iudicium nonhabuit Carthago, neque rex Darius, aut etiam rex Cyrus cum regnis suis. Quin& Sultani Aegyptij potenSultanus Aestia extincta est. Nam Turca omnem eius sibi subiugauit ditionem, sed quae nec ipsa in aeternidurabit, quia non est potentia, non consilum neque sapientia contra Dei consilium. Sic itaque Ae 8epii extin-ctus.gyptum defendere nequiuerunt naturalia eius munimenta, potentissimi eius reges et Sultaniatque multitudo ciuitatum, quin non raro externo subacta fuerit dominio. Nam tempore quoEzechias rerum apud Iudaeos potiebatur, Aethiopes Aegyptum sibi subiecerunt. Et posteaquum Cyrus Persa, Mediam& Assyriam, atque bonam partem-exterioris Asiae superaret, ui-cit quoque superbum regem Sesostrem& obtinuit Aegyptum, licet postea quum Darius No-thus Monarchiam Asiae amitteret, Aegyptij rursum proprios constituerint reges, eisque parue-rint usque ad tempora Alexandri magni.DeFf 5