Buch 
Astronomiae physicae & geometricae elementa / auctore Davide Gregorio
Entstehung
Seite
21
JPEG-Download
 

Lib.I & Geometrica Element! zt

Umbram protendi ad partes ä Sole aversas; Umbramque proindehanc in Eclipticae plano perpetuo versari, quoniam Terra & Sol inillo verlantur. Quod si contingat Lunam, cum in Plenilunio Soliopponitur, etiam in Eclipticae plano, aut satis prope illud versari,

[[|(lijiippniS

(quod fit cum Plenilunium in Nodo celebratur, aut prope illum:)patet hanc in Umbram immergi; & proinde lumine Solis, quo solofulget,privari; hoc est, Eclipsm pati; & quidem Totalem aut Tar-tialem , prout tota, aut ex parte tantum, in Umbram incurrit.

Telluris autem Umbra tandem in apicem desinit, nec ad CoelumMartis protenditur: Nam Mars in plano Eclipticae Soli opposi-tus non deficit; quod necessario fieret, si in Umbram Telluris im-mergeretur : est enim Mars corpus Opacum, ut ex Prop. IX. patet.Ex hac autem Umbrae Terrae figura, primo obtutu patet Solemesse Terra majorem: Nam si aequale sit corpus Lucidum Opaco,Umbra erit aequaliter crassa & cylindrica; si vero Lucidum sit O-paco minus, Umbra quidem erit conica, sed increscens, & quo re-motior ab Opaco, eo crassior; utroque autem modo in infinitumporrigeretur. Sicut Sol quam Terra, ita Terra quam Luna major est:quod exinde patet, quod Luna deficiens in Telluris Umbram tota im-mergatur; Telluris autem Umbra, ubi Luna illam pervadit, multogracilior est, (ut hactenus ostensum,) quam prope Terram.

Exponat circulus v m Umbrae Terrae sectionem transversam,ubi Lunari Orbitae occurrit:

Sit Orbita Lunae l v f, Ecli-ptica c E. Ea quarundam Ecli-psium invenitur duratio, (nem-pe quatuor horarum,) quaesufficit ut Luna in tenebrastota immersa pervadat Um-bram circiter tres fui diame-tros latam; quod fit cum cen-trum Lunae Umbrosi circuli v m centrum pertransit: HujusmodiEclipsis vocatur Totalis & Centralis.

Quandoque Luna Nodum hactenus est praetergressa, aut eun-dem nondum assequuta, cum Umbram pervadit: Si tamen Luna

C 3 sit