Buch 
Astronomiae physicae & geometricae elementa / auctore Davide Gregorio
Entstehung
Seite
133
JPEG-Download
 

Lib.II. & Geometrica Elementa. ijj

inchoant ä Meridie. Copernicus vero Hipparchum secutus ä mediaNocte,, quod in Tabulis Trutenicis dictis retinetur. Civitates va-riae varium Diei initium statuunt. Babylonii Diem auspicabanturab ortu Solis; 'Judai & Athenienses ab occasu, quod etiamnumfaciunt stah. C/Egyptii ä media Nocte, quod etiamnum apud Bri-tannos , Gallos , Germanos , aliafque Europa gentes obtinet. Immotacite olim ä Judceis idem fiebat. Naturaliter enim Noctem, quamsomno & silentio transigimus, partim ad praecedentem, partiin adinsequentem Diem referimus; hoc est, n up^^v ä media Nocte in-cipimus. Umbri olim a Meridie, quod adhuc Arabes retinent.

Licet dies Artificialis olim vix aliä ratione vulgo divideretur quamin Matutinum Meridianum & Vespertinum tempus, & nox inVigilias ; posterius tamen dies Naturalis accuratius in 24 partes di-videbatur, Horas dictas. Hora alia est aequalis, alia inaequalis.ALqualis est pars diei naturalis vigesima quarta. Hujusmodi Horäsemper usi sunt Astronomi, & nunc omnes fere gentes ea utuntur.Horam primam, fecundam, tertiam & ita denuo usque ad 24'" abinitio Noctis (Diei quippe Civilis principio) numerant Itali ; eo-rumque horologia ita comparantur. Nos autem cum Gallis , &c.non 24 sed bis 12 Horas numeramus ; forte ne taediosus esiet pul-suum ab horologio factorum numerus. Unde fit ut bipartiamurdiem in Horas ante & post Meridiem. Licet Hora vulgo dividaturin qua tuor tantum Quadrantes, (qui & a quibusdam Puncta dicun-tur,) cum ulterior divisio in plerifque negotiis inutilis sit; Astronomi(& nunc politiores quique) illam in 60 ferupula prima, & quodlibetprimum in do secunda subdividunt. Hora ime qualis est pars duo-decima diei Artificialis, & pars item duodecima noctis. Dicituretiam Temporaria, quod diversis anni temporibus variae sit quanti-tatis. Sic hora diurna aestiva longior est hybernä, & nocturnabrevior; & hora diurna aestate longior est nocturna, & hyeme bre-vior : Tempore vero vLquinoctii diurnae horae nocturnis aequalessunt, & horae hae inaequales tunc eaedem sunt cum.aequalibus fii-pra descriptis; unde & aequales illae horae ab Auctoribus Aequi-noctiales appellantur. Horis hisce temporariis usi ümt Judai, Graci& Romani. Qui fnane vel vespere civilem diem inchoant, id fa-ciunt, quod Sol tum sit in Horizonte, circulorum sphaerae maximesensibili. Illi hoc habent commodi, quod ex ipso horarum aequa-lium numero sciant quota pars diei naturalis, hoc est, quantum tem-poris elapsum sit ab ortu Solis; hoc vero incommodi, quod tem-pora occasus Solis, Meridiei & mediae noctis, diversis anni tempe-statibus diversis horarum numeris insigniantur, qui non nisi percomputationem innotescant: Hi hoc habent commodi, quod im-mediate dignoscant quantum temporis adhuc restet ad Solis occa-sum, ut itinera aliosque labores huic accommodare possint; & hocincommodi, quod non nisi per computat$£fiem höram ortus, Me-ridiei mediaeque noctis numerare postint. Qui a meridie media venocte diem civilem auspicantur, hoc faciunt, quod Sol sit tunc inV) R 3 » maxima