X
coram societate habendis, rariores et memoratu dignas horti botaniciplantas explicando, ipse praeibat* et variis praelectionibus botanicam at-tinentibus^ ad studium ejus auditores incitabat.
Horto botanico proxime adjacet oeconomicis experimentis destinatushortus, qui Societatis physicae membris, de oeconomia rurali ad majoremperfectionem ducenda, sub Hirzelii nostri praesidio, eximie promeren-tibus, ad operationes suas commoda haud parva praestat* quippe horumexperimentorum ope nova inventa et nova culturae objecta explorantur,et aestimatur, quatenus in usum publicum, pro climatis et regionis indole,conferre possint, et quae alia hujus indaginis sunt. Et profecto oecono-miae rurali patriae maximo emolumento cedunt praeter experimenta tumibidem tum in hortis ac praediis propriis instituta, problemata agriculto-ribus de praemio concertantibus proposita, atque ex eorum scriptis col-latis atque excerptis praecepta et instituta elaborata ac luci data praeci-puorum in quibus oeconomia ruralis versatur objectorum. Eundem infinem faciunt colloquia, laudabili instituto quotannis in ipso societatisphysicae auditorio cum rusticis de rebus agriculturam et oeconomiam atti-nentibus habita, quorum continuatio maxime commendanda est. Hacratione et deinceps consilio societatis physicae multum boni efficietur, sipraejudicia varia tandem deponantur, satisque intelligatur, consilia haecnon alia mente dari, quam ut salus publica pro viribus promoveatur.
In his ex vita Gessneri depromtis, ex quibus satis liquet, quanto fer-vore in botanicis desudaverit, subsisto, missis scriptis ejus academicis, Bo-tanicam spectantibus, nulli eruditorum incognitis * illud quidem meritocum auctore elogii Gessneri dolemus, quod scripta illa luci data quoadnumerum neutiquam pro facultate et praestantia eruditionis ejus exstent.
Existimo igitur, naturae Cultoribus isthoc ab indefesso naturae scru-tatore non sine magno temporis , laboris atque impensarum sumtuconfectum opus acceptum fore, idemque gratam Gessneri memoriamrevocaturum, et in Botanices profectum cessurum fore. Hunc eundem