Buch 
Opera mechanica, geometrica, astronomica et miscellanea / Chr. Huygens ; Quae collegit atque illustravit G. J.
Seite
42
JPEG-Download
 

»EiCRt-riip Ho-

KOLOCII.

43 'CHRISTIAN! HUGENII '

absque errore , oculus ad idem punctum reponi postit. Jamad momentum ipsum, cum stellarum aliqua e conspectu abit,notetur tempus horologio indicatum. Atque idem posterodie , vel J potius aliquot diebus intermistis, stat. Quod sitantum unius diei spatium duabus f observationibus intercesse-rit , oportet in postrema observatione tempus horologii de-ficere ab illo , quod prima observatione annotatum fuerat,scrupulis primis ! 3 , secundis 56. Ita enim recte se habereperpendiculi longitudinem constabit j quum tanto supereturquadibet siderum fixorum revolutio a die solari mediocri.Mediocri dico , quoniam dies solares , de meridie ad meri-diem , non omnes inter se xquales sunt , ut mox ampliusexponetur. Si vero post plures demum dies observatio re-petatur , in singulos tantundem differentiae causa computan-dum erit. Sit, exempli gratia, in prima observatione, admomentum evanescentis stellae , adnotata horologii hora 9,cum scrupulis primis 30 , secundis 18 ; deinde , septimopost die , eädem disparente stella , indicet horam 8, cumscrupulis pr. 50, sec. 24 Haec hora deficit ä priore scrupu-lis pr. 39, secundis 54. Quae, in septem divila, dant retar-dationem diurnam scrupulorum 5'. 42". Debebat autem essescrupulorum 3'. 56". qux illa minor est scrupulis ri. 46". Ita-que tantundem quotidie deficit horologium a vera, seu me-dia , dierum mensura.

Cxterum alio quoque modo, ad solem, horologii motumexaminare licebit. Sed hic jam inaequalitatis dierum natu-ralium ratio habenda erit. Sunt enim , ut jam dixi , nonomnes' ejusmodi dies inter se aequales ; & quamquam exi-guum sit discrimen , tamen plurium dierum intervallo saepeeo usque excrescit, ut haudquaquam contemni postit. Ete-nim ii & solarium quam perfectissime descriptum habeatur,& horologii automati motus ad veristimam dierum mensu-ram exactus iit, neque ab ea recedat ; eveniet tamen neces-sario ut, certis anni temporibus, saepe horae quadrante, autetiam semihora, inter se discrepent, ac rursus statis tempo-ribus ultro concordent. I loc enim ita esse, ex tabula tem-poris