Buch 
2 (1792) Hermanni Contracti chronici continuatio altera seu Bernoldi ... chronicon editum sub nomine Bertholdi : accedunt alia eius opuscula. subiungitur Ottonis de Sancto Blasio chronicon / pleraque ex msc. codd. collecta, partim inedita, notis et observationibus illustrata ab editore tomi primi [Aemilianus Ussermann]
Entstehung
Seite
471
JPEG-Download
 

C H R O N I C O N.

471

Arcliicpiscopus autem tali responso ab eis recepto nequaquam territus, Caputnec enim inexpers fuit ante laborum , fuos quamvis respectu illorum pau- 20.

cissimos , feci tamen admodum exercitatos, ad bellum promissis, minis,tota industria hortatur, et ne fpem in fuga ponant, utpote a patria etexercitu imperatoris quantum ad fugiendum 53) remotissimi; fed genuinaefortitudinis fuae et innatae hostium ignaviae memores pro vita totis viribusdecertarent, exhortando magnanimiter condonatur. Videns autem militesTeutonica animositate alacres, nam hortatu eius insuperabilis quodammodoalacritas menti eorum incidit, acies ordinat, et qui primi committant, quiconsertos hostes a latere irrumpant, qui fubsidia pondere praelii laboranti-bus ferant, femetipsum ad ferenda cum lectissimis fubsidia collocans ordi-nanter disponit: et fic lignis erectis , extensisque in longum cohortibus,Deo fpem fuam committens contra Romanos ad bellum procedit. Archi-episcopus autem Colonienris cum castellanis eb fu is omnibus, qui ad tre-centos milites bene armis instructos erant computati, ad fubveniendum semodis omnibus praeparavit, et in castro usque ad congressionem filenterdelituit.

«

Igitur bello commisso fractisque primitus militari concursu lanceis resgladiis agitur, fagittariis partis utri usque fagittis lucem diei in modum ni-vium obtenebrescentibus. Et ecce Coloniensis cum expeditis militibus castelloerumpens Romanos a tergo invadit, eisque fortiter caedendo instat, ficquebello ante et retro circumdati undique impugnantur. Romanis itaque tan-tum multitudinis impressione pugnantibus , Christianus episcopus cum fuisaciem illorum a latere irrupit, eosque mediotenus dividens tribus in locisartificialiter disiunctos ctecidit. Itaque multis occisis, pluribus captis Ro-mani fuperati fugam ineunt, ac urbem versus a victoribus insecuti cruen-tissima caede mactantur. Praesules itaque militibus a cade revocatis adlocum belli redeunt, ac cum maxima laetitia triumphantes noctem illamduxerunt. Mane facto Romani ad tollenda cadavera occisorum ad locumbelli properantes, per praesules immissis in eos militibus fugantur, reversi-que ad urbem vix evadunt. Tandem missis ad praesules nuntiis, ut amoreS. Petri et respectu christianitatis eis mortuos fuos tollere liceat , fuppliciterobsecrant : quod a praesulibus hac conditione est concessum , fcilicet utoccisorum vel captivorum eo praelio numerum ex fua parte computantesfub attestatione iurisiurandi ipsis feripto praesentarent, et fic demum pacedata mortuos fuos ad fepulturam tollerent. Qua conditione facta invene-runt occisorum feu captivorum de fuis hoc praelio numerum ad quinde-cim millia, dataque licentia cadavera occisorum demum cum maximo eju-latu tollentes fepelierunt.

$3) Ita et Vindob. fed Urstis. ad quam confugiant.