Buch 
Vindiciarum Adversus Justini Febronii ICTI De Abusu Et Usurpatione Summæ Potestatis Pontificiæ Librum Singularem Liber Singularis / Auctore RR. DD. Gregorio Trautwein, Præposito Et Abbato Exempti Collegii S. Michael. Archang. Ad Insulas Wengenses Canon. Reg. Ulmæ Suevor Electo
JPEG-Download
 

Part. II. Art. 1. Num. VII.

I?

ria sacra non est? inter Curialiftas, ut sic dicam, Christi erat Ju-das Iscariotes proditor, inter Curiales Apostolici Collegii erat Ni-colaus haereticus, inter Curiales Ecclesiarum Asias Majores ac Se-niores erant, qui pojl slpofioli discessum locuturi & aSturi erant per-versa. An propterea Curiae ac Consistoria earum erant SynagogaeSatanae? sed de hoc satis, quia alioqui jam fatis.

Caeterum alienum a veritate, Febroni, est, maximum Ber,tar-di morientis dolorem suisse, quod non viderit illum tam ardenter deside-ratum & Eugenio paulo ante dejuncto - semper praedicatum , beatumEcclesia ßatum. p. 399. Nam 1. Curias Romanas status nunquamadeo male affectus fuit ac ipse vir sanctus vel credidit, vel timuit.2. In epistola trecentesima decima, quam in extremis positus ulti-mam scripsit, loquitur de doloribus corporis & stomachi, non ani-mi. In his omnibus, inquit, - secundum interiorem hominem - spiri-tus promptus efl in carne infirma. Cum Ernaldus, ad quem data esthaec epistola, Abbas esset insignis Monasterii Bonaevallis in agroCarnutensi, vir potens opere & sermone, intimus viri sancti ami-cus, ultimum, si quem habuisset, dolorem super durante Ecclesias& Curiae Romanae corruptione reticere eidem an potuit, an de-buit? an eidem Curam emendationis ambarum promovendae com-mendare, ac ut in illum, ceu paternae haereditatis pars optima,maximeque necessaria transmitteretur, optare enixeque rogare no-luit? Itane in extremis utilitati Ecclesiae friguit promptus caete-roquin Lern ardi spiritus ?

3. Anno 1138. Lern ardus Romae, in ipsaque Romana Curiasolido quindio fuit: pacem Ecclesias restituit: de abusibus Curiaetollendis nec verbulum sevit: ultra dies quinque se ibidem retinerinec maximis ipsius Curiae precibus passus, firmata pace continuodiscessit, sub ipsum ferme abitum adGodefredum scribens: De ca -tero jam nihil efl, quod nos hic detineat. Quid dicis, Lern arde, Eliaflagrantissime! nihil efl? nunc tempus tuum est, tempus quippe a-mantium. Jam inde ab An. 1129. magnae aestimationis coeperasesse in Romana Curia apud Pontificem Honorium & Cardinales: tecolebant: litteris frequentabant. Baron, ad An. 1129. n. 4. Sua-vis est amantibus ab amato correctio: nunc Pacis tantopere deside-ratae restitutor magnificentissime, si quid in amicis correctu dignumaut olim nosti, aut nunc vides, audacter ac pro praesentis meriti

B 3 aucta-