e D>) : (D>
Sicuti ipsos nos Religionis auctores, nili perfricare frontem, ponere-que pudorem velimus, venditare non audemus, ita virtutem saluti-feram, non nos sed solus Deus, de cujus unius bonis & fruitionein Religione agitur, Religioni conferre potest. Hanc autem Deivoluntatem reliqua nostra ratio nec assequitur, nec sufficienter re-velat, sed liandum erit illa revelatione, quam hanc praecipue obrem, ceu ineffabile benevolentis sux munus, miseris hominibus in-dullit Deus Opt. Max. Ante omnia igitur monemus, quod &monere alias non negleximus, immeritis nostris, nos ex judaico& impio typho csteras hominum religiones damnare dicereque,solamnostram arctissimis locorum & personarum terminis inclusam Deoesse gratam, viamque ad caelum aperire, objici , eaque propterconvitiis nos proscindi. Agnoscimus enim humiliter & palam > nihilin nobis esse, quo exteris omnibus antecellamus, & nobis quoqueillud Molis dictum esse, lubentes fatemur j Elegit te sibi Deus in pe-culium , non ob multitudinem tuam , sed quia te amavit : non ob tuamjußitiam , cordisque reüitudinem , quia populus dur& cervicis es. Deut.7: 6, 7, 8. & 9: 4, 5, 6. Neminem hominum damnamus, nisiDeus, se eum damnasse aperte testatus sit: Quis enim es tu , qui alie-num servum judicas ? Rom. 14: 4. Imprimis cum Dei arcanas,nobisque tam ob multitudinem, quam ob sapientiam impervestiga-biles vias, quibus hominem ad cognitionem fui & fux voluntatis,in Christo salutaris pertrahere novit & vult, scire, pleneque com-prehendere nobis non sit datum : sententiam de individuorum salutedicere nec convenit,nec nostrum est. Neque hoc quidem in quas-stione est. Sed hoc nobis inquirendum est, num Deus aliam ad feperveniendi viam,aliud reconciliationis medium, aliam salutis cau-sam , alium denique eandem sibi applicandi modum, quam proutex Verbo Dei tenemus, patefecerit, pr-kfcripferit, vel indicio quo-dam, ut aliter statuamus, aut aliam spem facere liceat, innuerit?Id vero aliter capere, vel aliud invenire non possumus,etsi aliorummalis ex animo indoleamus, atque miseria eorum intime commo-veamur. Quando igitur gentilium Religionem, Philosophiam, vir-tutes ex usu rationis profectas, ad salutem animarum insufficientesesse, hucusque asseruimus; si porro gratiam quandam communem,bonumque illius usum, beatam metam contingere nequire; ita Zc
Chri-