s*_ 4Z- ) - ( G __
revelato manifestasse, liquido constat- Nemo vidit Deum unquam ,sed Filius iüe unigenitus enarravit , Joh. i: 18. is manifest um fecit NomenDei hominibus, c. 17:6. Nemo Patrem cognoscit , nist cui Filius revela-re voluerit, Matth. 11: 27. Confiteor te, Pater, quod hsec sapientes & in-telligentes celaveris, V infantibus revelaveris: Etiam Pater! ita bent-placitum fuit coram te. ibid. 2s, r6. Non licet igitur cuiquam , inrebus, qua: salutem ipsam, eamque impetrandi viam modumquespectant, fapere supra id, quod scriptum est; &, utut homini na-turali durum esse videatur, tantam hominum copiam spe salutisprivare, in voluntate Dei manifestata est acquiescendum; uti &olim in sententia Dei, neminem Israelitarum adultorum, exceptis Josua& Calebo, terram promissam pede suo calcaturum esse, subsisten-dum fuerat. Eodem quoque argumento Deistae Revelationem divi-nam impugnant, quod non omnibus hominibus universaliter ma-nifestata , eaque de causa non necessaria sit. Sed subtiliss. ClarkAnglus in Libro suo in Gallicum sermonem translato, De 1 ’Existen -ce <3 des Attributs de Dieu, T. II. Ch, XI, Propos. 7. V Ch. XVII,Prop. iz. recte ostendit,quod Deüs pro absoluto & liberrimo juresuo in suis beneficiis dispertiendis agat, & ad ea universis dandanon teneatur. Sed & immerito adversarii criminantur nos auda-ces ac superbos, quasi soli Deo essemus curae atque in oculis, instarJudaeorum, de quibus Tacitus Hist. L. V. habet, quod apud ipsos fidesobstinata,misericordia inpromtu in tribules ,fed adversus omnes alios ho-stile odium. Absit enim, ut nominetenus hominum quemquamdamnemus, coeloque excludamus; tenemus omnino cum S. Pe-tro vere, in quavis gente acceptum Deo ejse quemvis , qui eum timeat,& operam det justitia , Act. 101 34, 3 s. non judicamus, ut ante oc-cupavimus, servum alienum, sed eum Domino suo relinquimus;hoc vero Domino nostro debemus,ut quae ejus sit voluntas,atten-te ruspemur, eamque praedicemus. Facile etiam damus, Deum,etsi agendi ordinariam rationem fixerit, pro jure ac virtute suaextra ordinem & praeter consuetam rationem operari, mediisque in-usitatis quoque uti posse. Cum autem haec agendi ratio ad occulta,quae Dei sunt, pertineat, nos vero vivere, judicare, credere & derebus divinis pronunciare secundum revelationes Dei oporteat,nonpossumus aliam salutis viam, quam qua: in Scriptura ostenditur,
admit-