3 9 s Diisert II. §. II. In quo agitur de Prima
ab Ecclesiae Gallicanae sensu, doctrinaque alienum magis dici aut scribipotuit ; toties enim Ecclesia Gallicana , & in publicis Conventibus,doctrina , exemploque contrarium professa est , ut mirari subeat, qui-nam sint illi Galli , qui tantum a Gallis absunr , aut quaenam sit illaEcclesia Gallicana, quae Ecclesiae Gallicana tantopere ac palam adver-satur, quod jamjam longa inductione, perque omnes Ordines EcclesiaeGallicanae dicere aggredimur, lectoris arbitrio relicturi , utra EcclesiaeGallicanae sententia dici debeat, nostra,quae tot seculis & ab omnibusGalliae ordinibus recepta est, Sc tot publicis actibus expressa, an Maim-burgi, quae nuper, Lc a paucis, ijsque aut metu , aut spe , aut ira cor-ruptis, Parisijs prodijt.
II. Anno DCCXXXI. Cum Leo Isaurus sacras Imagines tota Graeciapersequeretur, eosque, qui amplecti haeresin nollent, exili/’s, proscri-ptionibus , tormentis vexaret , ipsius Deiparae Virginis, omniumqueSanctorum icones in Urbe Regia uno falce incendistet, ipsamque Ita-liam invaderet, Sicarijs in Pontificem missis, feraliq; edicto, quo Ima-gines tollebantur, Romae proponi jusso, Gregorius II. Pontifex Maxi-mus , cum nec ä Graecis ? nec a Longobardis, Venetisque auxilium spe-raret afflictae Religioni, foedus cum Carolo Martello, Gallisque adver-sus Graecorum Imperatorem sancit, Consulatum Carolo Principi of-fert, eumque missis, acceptis^ue Legatis, ac juncto foedere in Italiamvocat, yenissetque, nisi mors occupailet. Erat vero Consudis dignitassupremae proxima ( saltem si Patriciatum excipias ) quod Ovidius illisversibus indicar: (a)
Qui quamquam est ingens, & nullum Martia fummtAltius Imperium Consule Roma videt.
Solusque Imperator Consulem designabat, ut diserte notat FlaviusVopiscus in Aureliano. Consulis jura, lapsa jam, extinctäque Repu-blicä haec erant: Senatum rogare, jus dicere, tutores dare, manumit-tere, vectigalia locare, Ludos & praesertim Circenses edere, annis no-men dare (quod Justinianus abolitum voluit, (b) & annos ab Impe-ratoribus dici) togä picta seu palmatä uti, quae olim triumphantiumpropria tantum , purpura , auroque intexta, & quam etjam Trabeamappellabant. Justinianus (c) voluit lege edita , Imperatores jugi
Con-
(a) Ovid. de Pont. iib. 4. eleg. 9, (b) Lipsius dc Magistr. Pop.Rom. cap. S.
(c) Justinian. Noy. 105.