Conventus Parisienss Propositione. 443
fidelitate revocabo , & cum omnibus Coepifcopis meis vos & omnes veßros ex-communicans aterne anathemate condemnabo. Pro fidelitate, quam vobis fer-vo, gemebundus scribo , Regnum enim , quod DEUS dat , fimum habet fun-damentum ; quod vero per injustitiam & rapinas acquiritur , caducum est, &cito deciduum .• Haec Fulco apud (a) Flodoarum. Fuit is nobilitate,pietate,'ac doctrina insignis , & inter praecipua Ecclesiae Gallicanae lu-mina cenleri potest. Si ergo is credidit , ob Religionem in discrimenadductam, ac foedus cum gentilibus initum , quorum societate pericli-tari, pervertiq.ue Imperium posset, Regia dignitate exui Regem' debere,idque in potestate Archi-Episcopi Rhemenlis elfe ; quanto magis hancipsam potestatem Romano Pontifici tribueret , cujus custodiae ac curaeomnes Ecclesiae committuntur ? Nec Fulco tam praefidenter & omni-um suorum Coepiscoporum nomine haec scriberet, nili ei constaret,hanc aliorum Galliae Episcoporum mentem & sententiam este.
Anno MXCV. Philippus Galliae Rex, quod Bertam Reginam repu-diässet, duxissetque Bertradam Pellicem militis cujusdam uxorem, inSynodo Augustodunensi ab Hugone Archiepiscopo Lugdunensi, & Ro-mani Pontificis Legato excommunicatus est : Imo exauctoratum fuistescribit Ivo Carnotensis (b) ad Urbanum II. PP. quem monet, ne mi-nis Legatisque Regijs cedat; qui venturi sunt, inquit; minabuntur,Regem cum Regno ab Obedientia vestra discessurum, nisi coronam re-stituatis, nisi anathemate absolvatis. Wilhelmus quoq; Malmesburiensis(c) narrat in Synodo Claremontana Philippum, & Bertradam Pelli-cem’ excommunicatos fuisse , eodemque anathemate omnes confixos,qui eam vel Regem > vel Dominum suum vocarent, & ei obedirent. Addit-^ue Chronicum Fuxense (est Fuxium Urbs Galliae in Provincia Septi-manniae) morem consignandi Philippi annos in publicis instrumentis,donec Excommunicatione absolveretur, interruptum fuisse,& loco hu-■ jus Formulae: Regnante Philippo ; scribi lolitum: Regnante Christo. Videscujus sententiae tunc temporis fuerit Ecclesia Gallicana. Sed nota sen-tentiam in Synodo Claromontana anno 1094.. in Octava S. Martini,hoc est 18. Novembris in Philippum latam fuisse : Hunc vero paulopost resipuisle , ac sequenti anno 1095. Mense Martio in Synodo Pla-1 Centura, ad quam Legatos suos miserat, absolutum esse ; nam mirumi non est, si, cum tam brevi tempore Excommunicatio duraverit; nihil! Mmm 3 ist
i (a) Eodoard.hist.Rhcm. 1 . 4.c. j, (b) Iy0.Epill.4tf. (c) Eibr.4. c.r.