Buch 
Isaaci Vossii Variarum Observationum Liber
Entstehung
JPEG-Download
 

r.r.8 De Sibyllinis

communi magistratus suffragio, non-est ut dubitemus, quin-Aera ista pseudomessix Judaici, Herodis nempe, pro veroChristi anno ä Judaeis magistratum gerentibus fuerit ob-trusa. Et quidem tuto hoc illis licuit inter Alanos, Suevos& Vandalos; nam certe illo ipso anno, quo ab his barba-ris occupata fuit Hispania, per Aeras primum numeraricceptum fuiffe, aut saltem vocem hanc Judaicam tuncprimum innotuisse Christianis ex eo conficitur, quod abIdatio ad annum praedictum anni Consulares Aerapermutentur, nec quispiam Idatio antiquior vocis hujusmeminerit. Non est autem ut quisquam miretur sub Im-peratoribus paganis Judaeos in Hispania magistratus mu-nere efle functos, & in Christianos & quoscunque alios,qui non essent cives Romani, jus vitae & necis exercuisle,cum & in Syria, & apud Arabes & alias Asiaticas gentes,idem illis licuisie crebra doceant exempla. In Syriaplures fuiffe urbes quae Judaeis tantum uterentur rectori-bus, patet ex Epiphanio, ubi agit dejosepho, qui ex Ju-daeo factus Christianus, cujusque effe videtur Ymv/jLvusnyv,quod in multis reperitur Bibliothecis. In istis Syrisurbibus Christiani pro magistratibus Judaeis publice etiam,preces fundere jubebantur, observatusque is mos sub Im-peratoribus quoque Christianis. Sed & in Babylonicacaptivitate idem juris olim fuiffe Judaeis, docet historiaSufannae. Nec quemquam id mirari debere monetOrigenes in Epistola ad Africanum,cum Ethnarchae Judaeo=Win suo quoque tempore parem exercerent autoritatem.

Cap.