Oraculis. 24J
libenter decreto Senatus paruere, anathemate etiam pro-scribentes, siqui inter Judteos istos aut haberent aut con-sulerent libros; & hac ratione qui antea palam & reli-giose ab illis legebantur libri, facti sunt apocryphi, velu-ti interdicti, & a nemine legendi.' Tum quoque factumut arctiori quam antea sepe libri sacri constringerentur,omnesque qui Hebraice non exstarent, a reliquis separati& pro apocryphis fuerint habiti, detorta a vero signifi-catu vocis natura. Quippe cum antea libri sacri, aut e-tiam quilibet ad quos non pateret omnibus aditus, apo-cryphi dicerentur, illi in fequiorem sensum accepere hocvocabulum, tanquam si ideo non edent adeundi, quodspurii & dubias edent fidei. Satis ex his patet quam a-lieno sensu & e veteribus Christianis complures, & no-strje statis fere plerique vocem apocryphorum accipiant,cum adulterinos & exigui momenti libros istoc signant ti-tulo. Haud sane parum utilitatis Christians accederetreligioni, si etiamnum superedent scripta illa apocrypha,quae veteris Testamenti olim conjungebantur libris, cum& approbata suerint a Judaeis antequam edent Christiani,& lecta in primitiva Ecclesia, & commendata a Paulo &Apostolis, qui & testimonia ex iliis petita scriptis suis in-seruere. Apud Paulum quidem complura occurrunt locaex illis deprompta, liber vero Enochi, citatur in EpistolaJudae. Scio quidem a multis rejici hoc nomine illamJudae epistolam, sed si hoc valeat argumentum, rejiciendaquoque erit secunda S. Petri epistola, utpote in qua Cap.11. v. iv. legitur Deum in prisco qui ante diluvium fuitmundo non pepercide angelis peccantibus, sed illos cate-nis tenebrarum coercitos in tartarum detrusisie, extremoreservandos judicio, quod manifeste ex eodem depromp-tum est Enochi libro. Integrum Enochi locum vide inChronico Syncelli. Eadem historia, paribus fere ac Apo-stolus verbis, memoratur in Oraculis Sibyllinis Lib. 1. ubi,fecundae ante diluvium aetatis hominum lapsus describitur. „
Nec.'