z 6 t De Sibyllinis
futurae estent, praedixerit. Ut autem cognoscamus quambene sibi Josephus constet, colligamus tempus ab annoXerxis xxiv, quo Nehemiam Hierosolyma venisse scri-bit, & ä quo fluere incipiunt Danielis hebdomades, &porro ipsius Josephi sequamur calculum. Id-si flat, inve-niemus hebdomadas illas, sive annos ccccxc. exacteterminari illo ipso tempore & anno, quo secundum sup-putationem ejus natus fuit servator noster. Eant nuncveritatis & Christianae religionis hostes, & si possint osten-dant, qua fieri ratione potuerit, ut ita de Daniele & heb-domadis ejus locutus fuerit Josephus, si non ut scripsit, itaquoque de Servatore nostro senserit. Et profecto si aliterlensisset, an non omnium Judaeorum fuisset imprudentis-simus, ita de Daniele & ejus hebdomadis scribendo ? Cal-lidi itaque suere qui post eversa Hierosolyma floruereJudaei, qui cum viderent, fieri non poste ut Messiae nontransierit tempus, si vera sint Danielis oracula, non dubi-tarunt ex albo illum expungere prophetarum. Hoc verout aliqua cum ratione facere viderentur, quid non in suum& 8. literarum damnum commenti sunt miseri? Primoquidem diversos Prophetiae excogitarunt gradus, illos qui-dem omnes futiles, & inter se plurimum discrepantes, utvidere est in directore dubitantium Maimonidie & in prae-fatione Davidis Kimchii ad Psalmos; in hoc tamen con-venientes, Danielem non ab ipso Deo suas accepiste pro-phetias, sed tantum per vocem traducem & echonem quan-dam, seu ut ipsi volunt, filiam vocis fuisse locutum. Al-terum quo Danielem non suisse prophetam obtineant, ar-gumentum exinde petunt, quod cum fuerit e tribu Juda& stirpe regia Davidica, nec sacerdos, nec propheta estepotuerit. Sed cum hac ratione viderent & ipsum quoqueDaviden, e prophetarum excludi numero, vide quanta ip-sos incesterit caxitas & amentia, ut odio hebdomadarumjam ä temporibus Aquilae, non Danielem modo, sed &Davidem e prophetarum expunxerint choro, simulque &sensus & ordinem sacrorum inverterint librorum. Ca p.