Oraculis.
263
Cap. XII.
Di ordine Ls- divifione Sacrorum librorum quemJudcei perverterunt.
O Mnes Veteris instrumenti libros, vel absolute Legis,vel Legis & prophetarum, vel etiam latiori appel-*latione Legis, Prophetarum & Psalmorum comprehensosfuisie nominibus, Servatoris nostri constat testimonio. Po-sterior divisio exstat quoque apud Josephum primo con-tra Appionem libro, cum certioris fidei, qui tempore Ar-taxerxis desierunt scribi, enumerans libros, omne$ eospartitur in Legem, Propheticos, & Hymnos vitae conti-nentes praecepta.. Idem plerosque in viginti duo volumi-na, pro literarum numero Hebraicarum, divisos fuifieafifirmat; quinque nempe Moysis, tredecim propheticos, &quatuor hymnorum seu monitorum. Sed vero si sigilla-tim omnes enumeremus, cum non viginti duo tantum,sed triginta octo in codice Hebraeo inveniantur libri, quae-rendum qua ratione ä veteribus Hebraeis in viginti duoilli divisi fuerint volumina. Si librum Ruth, Canticumcanticorum, & singulos minores examinemus prophetas,nunquam efficias ut illi justum constituant volumen. Con-tra vero si Psalmi uno describantur volumine, mole sualaborabunt & difficulter evolventur. Constat autem velex ipsis sacris literis, ut alias gentes, ita quoque veteresHebraeos, non in codicibus, quod fero demum factum, sedin voluminibus & continuatis pellibus libros suos descrip-sisie. Hanc itaque si teneas rationem, commode nisi fal-lor sacrae scripturae libri sic dividentur. Libri Moysisquinque constituunt volumina. Tredecim propheticos seuhistoricos libros, si quidem & historici propheticis ac-
censendi,,