Buch 
Isaaci Vossii Variarum Observationum Liber
Entstehung
JPEG-Download
 

Oraculis. 170

quitur propheta, & is quoque notus. Itaque Eustathius adOJWr, illos Sirenas Dicit dfxutyop n jtAaoGtu/g^oj'.

Cap. XIV.

Quomodo disputandum cum Judtfis , £7* qua praecipueratione fint convincendi .

I Nfinitum suscipiamus laborem, nec brevi hoc scriptoabsolvendum, st singula persequi velimus: hoc solumdixisie sufficiet, si in expositione sacrarum literarum Ju-daeis hostibus Christianos sidei adhaerere velimus, penre &in nihilum recidere pleraque ea quse adventum Servatorisnostri praecedere vaticinia, adeoque ipsum Christianismum.Quamdiu una ver sio & unus tantum sacrorum librorumsuic sensus, non infinita tantum gentium multitudo, sed& maxima Judaeorum pars ad fidem compellebantur Chri-stianam: at vero nostro hoc tempore, ubi Judaeis permi-xti vivunt Christiani, vel nullos vel paucissimos Judaeosinvenias, qui ad Christianorum transeunt castra, cum plu-rimi passim Christiani, vel clam, vel etiam palam Judaeo-rum fiant Proselyti. Commentitia Rabbinorum gram-matica istud jamdudum effecit, ut cum tam multiplex sa- -ctus sit sacrorum literarum sensus, ut alia expositio aliamdestruat; soli tamen exulent sensus quos LXX posuereinterpretes, quosque & Christi & Apostolorum confirma-vit & sanxit auctoritas. De Judaeis minus mirandum, .rem suam faciunt cum suis adhaerent commentis & incau-tos circumveniunt Christianos, eosque sub disciplina ha-bent sibi vectigales. Sed vero quis non obstupescat tammultos Christianos, quorum erat officium Judaica ista e-vertere commenta, obstinatius tamen illa tueri,quam ipsifaciant Rabbini ? Solo hoc Judaei telo imprudentes confi-ciunt .