Band 
Tomus I.
JPEG-Download
 
  

4'S t R O L E G Ö M E N Ä.

26. Codex Colb. 4078. IV. Evangelia cum Commentariis seculi XI. iriQuarto membranaceus, describitur in Paiaeograph. p. f 1.

Quinque istos Codices contulit R. Simonius , Sc iri Critica sua hinc inde adeosdem provocavit, unde Millius Variantes suas Lectiones excerpsit: ego verointegram Collationem manu ipsius Simonii margini N. T. a Curcellaeo editi ad-scriptam beneficio Reverendi 'Petri Alltxii accepi, atque in mea s schedas trans-seripsi; quae tamen Collatio hoc habet incommodum, quod noti singulos Co-dices suo nomine appellet, sed ex istis quinque modo unum, modo duos, tres,quatuor, vel quinque conjunctim simpliciter memoret.

27. Codex Colb. 6043. Quatuor Evangelia, ad quorum marginem eleganterdepictae sunt imagines rerum in Evangelii Textu descriptarum. Liber bene an-tiquus, sed plurimum pastus ab Emendatore aliquo, qui in Evangeliis tribusposterioribus textum misere violavit, Lectionibus haud paucis seu penitus erasisseu etiam in ipsarum locum substitutis aliis. Millio, qui eum ira describit, estColb. 1.

28. Codex Colb. 4707. septingentis plus minus antiis abhinc exaratus, si ri-te judicat D. Larroquius. Codex iste Evangeliorum mutilus indiciis fatis luculen-tis, scriptura pestima, totoque certe contextu se unum ex iis este prodit, quosscribae Latini literarum Graecarum rudes in Occidentalium studiosorum gratiamex Graecis exemplaribus, qualia apud ipsos fere extabant, misere corruptis 8cvitiatis,pro modulo exscripsere. Scatet ubique Lectionibus peculiaribus-, mirificeinterpolatus est ceterorum Evangeliorum Lectionibus. Ita Millius de suo Codi-ce Colb. 2. quae tamen ex Lectionibus ab ipso notatis equidem hactenus depre-hendere non potui.

29. Codex Colb. 6066. Quatuor Evangeliorum truncatus XV. primis Mat-thaei Capitibus. Abundat Scholiis e margine traductis, & adspersus est hic il-lic particulis initialibus Lectionariorum: Peculiares Lectiones habet haud pau-cas; & in plurimis; ubi diversus incedit a plerisque aliis, convenit tamen cumExemplari Ephesio; ita describit Millius Codicem suum Colb. 3.,

jo. Codex Colb. 4444. continet XVI. priora Matthaei Capita in quarto.Millio Colb. 4.

31. Codex Colb. 6083. continet Lectiones e reliquo Matthaeo & MarciCapp. fex primis Lc septimi parte. Codex iste recentioris scripturae est, & ac-cedunt characteres ejus ad formam typorum vulgarium. Millius praecedenti jun-git & vocat Colb. 4.

32. „ Codex Colb. 6511. fragmentum continet a Matth. X. 22. ad finem,, Capitis XXV. Millio Colb. 5.

33. „ Codex Colb. 2844. Novum Testamentum excepta Apocalypsi in„ grandi folio, Allixii judicio sexcentorum annorum & amplius. Ordo non i-„ dem est in Epistolis, qui in vulgatis MSS., incipit cum Epistola prima ad Co-,, rinthios Sc post Johannis tertiam sequitur Epistola ad Romanos. Manifestum„ est, Codicem hunc ex iis fuiste, quos in usum Occidentalium ex interpolatis„ ac mirifice corruptis Graecis suis scribae linguae istius rudes exscripserant"Quod Millii judicium, donec plenius de eo nobis constet, in medio relinqui-mus. Millio est Colb. 6. 7. 8.

Variantes Lectiones istorum septem Codicum Millius, Collectore D. Larro-quio, procurante vero P. Allixio , quem promotorem fui Operis summum vo-Cat, edidit: quo miror magis, cur idem Millio lectiones quinque illorum Co-dicum , a Limonio collatorum & paulo supra recensitorum , non item com-municaverit.

34. Codex Coislin. 19s. eleganter scriptus foliorum 468. continetIV. Evan-gelia cum scholiis variorum Patrum, item Titi Bostrensis, Victoris Antioche-