5>o P R O L E G O M E N A.
perdat beneficium. At mihi videor hoc quoque superaturus, si de his quoque per-gam bene mereri, qui beneficium injuria retaliant. Et quemadmodum sidi me-dici, reclamantibus etiam & conviciantibus aegrotis, tamen pergunt subvenire,ita nos hoc quoque velut auctario beneficium nostrum cumulabimus, ut benefi-cium , quod accipiunt, intelligant Primum igitur etiam atque etiam adhortoromnes Theologos, ut quibus per aetatem aut occupationes vacat, Graecas de-gustent literas & item Hebraeas, si liceat. In ipsis arcanae Scripturae fontibusdiligenter philosophentur, veteres Theologos, quos & eruditio commendat, &vitae sanctimonia, jugiter evolvant. Deinde nostra, si volent, conferant & ex-pendant, atque ita demum probent, si quid recte monuimus; emendent amice,si quid ut homines aberravimus a vero, & minus aslecuti fumus, quod sedulofumus secuti. Quod si impetro, causam vici, pro accusatoribus habiturus pa-tronos. Caeterum a quibus hoc non impetro, saltem illud mihi vel precario do-nent, ut credant, me simplici pioque juvandi studio, quicquid hoc laboris est,fufcepisle. Quod si parum alicubi succeslit, error est , non scelus; & corrigi me-reor, incesti non mereor. Nihil enim magis agnosco, quam me nihil scire. Pro-fiteantur alii quantumlibet ingentia: ego pro mea tenuitate nihil profiteris, prae-sto tamen quod licet, paratissimus ad palinodiam, sicubi more hominum lapsussim; ipse quoque mihi censor futurus, simulatque deprehendero. Caeterum Di-vus Hieronymus non fert reprehensorem, qui damnare possit, docere non possit.Quorum illud tyrannicum est, hoc amicum & eruditum.
Jam vero si qui verentur, ne Sacrarum Literarum auctoritas vocetur in du-bium, si quid usquam variaverit: hi sciant oportet, jam annos plus mille nequeLatinorum neque Graecorum exemplaria per omnia consensisle. Id quod ne fieriquidem possit, nimirum in tanta librariorum non solum turba, sed inscitia, o»scitanda, temeritate. Ut ne commemorem, quam multa mutata sint ab erudi-tulis ,. aut certe a parum attentis. Compedo quaedam erasa aut inducta a factio-nibus , quarum tumultu quondam sursum ac deorsum miscebantur omnia , prae-sertim Orientis Ecclesiae, dum quisque pro suarum partium patrocinio Scriptu-ram variat. Id certe factum non obscure compluribus in locis declarat Hierony-mus. Quid autem accidit Religioni Christianae, quod tot jam seculis aliud legitHieronymus, aliud Cyprianus, aliud Hilarius, aliud Ambrosius, aliud Augu-stinus ? apud hos alicubi non modo diversa compedes, sed & pugnantia , cumin summa Christianae fidei consentiant. Quid facias, postquam nec ipsa horumtemporum editio per omnia sibi consentit? qua de re si quis dubitet, huic fidemfecerint codices typis etiam excusi, cum annotamentis marginalibus, Lc, si idparum est, ex Commentariis Ledae, Rabani, Thomae, ex Commentariis Ly-rani, ex Commentariis Hugonis Carensis intelliget. Origenes jam tum quere-batur inexplicabilem in Evangelicis libris varietatem. Et publicitus aliud legitGraecia, aliud Occidentis Ecclesia. Et circa aetatem Hieronymi quaedam Ec-clesiae sequebantur interpretationem Septuaginta, quaedam novam amplecteban-tur ex Hebraeorum fontibus traditam. Atque etiam post hanc aetatem aliud le-gebant Gallicanae Ecclesiae, aliud Romana. Denique si excutias vetustos Codi-ces manu descriptos, quibus in publico culto tunc utebantur, duos vix repedesinter se consentientes. Certe constat Augustinum Codicibus usum, qui non va-cabant mendis. Et tamen tot jam seculis constitit sua Scripturis auctoritas. SiCodicum varietas in totum fidem abrogat Scripturis, & apud Hebraeos & apudGraecos & apud Latinos variant. Quaeso quid periculi consecutum est, quodSanctus Hieronymus Vetus & Novum Instrumentum mundo jam senescenti adHebraeam & Graecam veritatem instauravit ? Reclamatum est tum a nonnullis,quibus ipse scis libris abunde satisfacit, nec ob aliud opinor reclamatum , nisiquod nescirent eas literas. At num hinc vel tantulum incommodi natum estChristianae Religioni? Augustinus fatetur, ipsa Codicum discordia se non me-