Band 
Tomus I.
JPEG-Download
 

p8 P R O L E G O M E N A.

aut alteram annotationem, sed universum opus expenderit. Tu mihi otiosus äesupinus hunc aut illum locum expendis, & videris tibi copiosius ac doctius tra-ctare potuisle. Poteram & ipse , si decem modo fuislent excutiendi. In totmillibus hanc praestare diligentiam difficillimum est; mihi sane suit, feliciori noninvidebimus.

Nullus igitur reprehendat, si argumentq suscepto respondeo. Mihi abundesatis est, si nullus ante me plus praestitit iri hoc scripti genere. Quid alii pos-sint aut praestituri sint, nescio; Certe optarim existere permultos, qui me pror-sus obscurarent. Imo vel reprehendi gaudebo , si quis industria sua rem tam sa-cram, a nobis utcunque tentatam, adjuverit. Absit modo procacitas, quamfoedam & indecoram sibi ducunt 6c Ethnici versantes in re literaria.

Meminerit is, qui reprehensionem parat, se quoque hominem este, nequeminus labi posse reprehendendo, quam potuerit autor operis scribendo. Qiian-quam longe plus veniae debetur ei, qui prodeste studens in ingenti opere dor-mitavit alicubi, non aslecutus quod voluit, quam ei, qui in alieno libro cupiensingeniosus videri, venatur quod carpat, & tamen hoc ipsum perperam facit:dumque falsos aliorum errores exagitat, ipse suos veros prodit. Porro nullusest error foedior , quam animus spirans invidiam & vel rectissima carpendilibidinem.

Sic oportet ad librum legendum accedere lectorem, ut solet ad Conviviumconviva civilis. Convivator annititur omnibus satisfacere: & tamen si quid ap-ponitur, quod hujus aut illius palato non respondeat, urbane vel distimulantvel probant etiam, ne quid contristent convivatorem. Quis enim eum convi-vam ferat, qui tantum hoc animo veniat ad mensam, ut carpens quae apponun-tur , nec vescatur ipse, nec alios vesci sinat ?

Et tamen his quoque reperias inciviliores, qui palam, qui sine fine damnentac lacerent opus, quod nunquam legerint. Atque hoc sane faciunt quidam,qui se Christianae pietatis doctores profitentur, 8e religionis antistites; cum sitplus quam sycophanticum, damnare quod nescias.

Nomen haereseos quo gravius est, & invisius Christianis auribus, hoc tur-pius est id temere cuiquam impingere. At isti nihil magis habent in promptu,nec dubitant haeresim inclamare, priusquam circumspiciant, qua de re loquan-tur. Et quemadmodum uno sue grunniente grunniunt omnes, ita ad hujus autillius clamorem omnes ejusdem factionis sodales vociferantur haeresim. Ita val-de Christiani videri volunt, si in Christianum sint fortiter contumeliosi. Idquequo possint impune, principum tyrannidi favent.

Porro quod obiter admonuimus quaedam, quae videntur dislbnare cum his,quae publicitus recepta sunt in Scholis, nec sine causa fecimus, nec odiose ta-men. Fortassis expediret reipublicae Christianae plura Convelli, quae nunc ve-lut oracula publice docentur: cum privatim fateantur, se diversura sentire.

Addit Edit. IV. Ut igitur Causam omnem in pauca contraham, adversus eos, quitotum hoc institutum damnant, docui, pium este semperque futurum, sacris Codici-bus vel adimere mendas, vel aliquid lucis addere, Sc Spiritui Sancto gratum este,quicquid huc pro suo quisque modulo attulerit. Si quis animo meo calumniamstruit, nihil aliud possum, quam Christum testem facere, me nihil aliud spectasse,quam ipsius gloriam, & Christiani populi fructum. Si quis causatur periclitariScripturarum autoritatem,demonstravi,hac industria eam servari,non destrui.Siquis fingit tumultum ex novitate, nos publicam lectionem autoritateprivata nonmutamus, imo ne id fiat, toties admonemus: si quid tumultus fuit, non istucpeperit novitas, sed quorundam intempestivi clamores apud imperitam multitu-ninem, qui si de vulgi fece esient, impingi poterat, quod imprudenter ansamhanc praebuistem idiotis: nunc quoniam id factum est a lapiendae columinibus,accusari non debeo, si a talibus viris tale nihil oriturum suspicatus sum. Ad-

ver«