Band 
Tomus I.
JPEG-Download
 

x 7 8 P R O L E G O M E N A.

hos viginti annos exsolvere conantes, praecipuas V. L. selegimus, Sc quafcun-que recepto Textui vel praeferendas, vel aequiparandas, vel accuratius dodisexpendendas judicavimus , Lectoris oculis fideliter atque diligenter subecisle-mus, nisi, unde minime exspectari poterat, impedimentum fuisset illatum.

Cum ergo, editionis Mastrichtianae exemplaribus distractis, Bibliopolae A°.i 7 zr. eandem recudere decrevi stent, Sc operae ultra dimidiam partem jam pro-cessissent, ego A°. 1733. superveniens, Sc ut reliqua curarem rogatus, quodunum licebat in opere alieno, quaedam correxi, Sc A°. 1735. praefationem,qua, quid eflet praestitum, doceretur, praefixij eam hic iterum exhibeo:

Praefatio de hac Secunda Editione.

Quantopere Novum Testamentum Graecum, cum Variantibus MSS. Codi-cum Lectionibus ante hos sexaginta annos in Theatro Sheldoniano editum,eru-ditis piisque sesc commendaverit, partim quod Editor fuerit Joannes Oxonien-sis Episcopus, Vir ad Ecclesiae reique litterariae bonum natus, partim quodminori forma, quae neminem ab emendo aut legendo deterrere potest, prodie-rit, omnibus notum atque manifestum este opinor.

Illud unum desiderari videbatur, ut nimirum Codices, qui testium loco cita-ti erant, accuratius describerentur, Lectionisque singulae Varierates ad certasregulas, quarum ope, quinam testes fide digni, quaeve Lectiones genuinae es-sent , tuto pronunciari posset, expenderentur. Hunc defectum supplere aggres-sus est Vir Illustris Gerardus a Maflricht , Syndicus Reipublicae Bremen fis, e-dito primum specimine, cujus partem quidem Vir plur. Reverendus Christoph.Matth. Efaffius Capite septimo Dissertationis Criticae de Genuinis LibrorumNovi Testamenti Lectionibus Anno MDCCIX. exhibuit, integrum vero opusAnno MDCCXI, una cum Novo Testamento Graeco atque accessionibus exCodice Vindobonensi, multo perfectius atque emendatius ex officina Wetste-niana exiit.

Haec Editio exspectationi publicae ita satisfecit, ut a Theologis Belgis ex-terisque certatim laudata fuerit, utque, incredibili exemplarium multitudine in-,tra breve tempus distracta, editio altera posceretur atque flagitaretur.

- Ea nunc demum apparet, sed priori haud paullo melior atque correctior.Primo enim in Trolegomenis multa ex ipso Cl. Auctoris kuToypl^ca hinc indetum immutata, tum addita, suisque locis inserta: quaedam etiam,quae, licetoculos ipsius fugerint, tamen, ne incautus Lector in errorem abriperetur, re-prehendenda videbantur, in ima pagina merito, ni fallor, ac modeste notataexhibentur.

In corpore porro Libri non solum menda aliquot, quae in Textum 8c Locaparallela Typothetarum vitio irrepserant, sublata: verum etiam sexcentae Le-gt tones variae , quae, nescio qua incuria, interdum perperam productae, ple-rumque autem autem non suis codicibus attributae erant, ex Br. Waltoni Bi-bliis Polyglottis, Novoque Jo. Millii Testamento correctae atque restitutae sunt.Prius enim tum signa Codicum,quae erant similia, ut Go. & G, M Sc m,Cp.Sc Co., (hoc est Versio Gothica Sc Codex MS. Collegii Gonvilli, Codex Mont-fortii Sc Codices Collegii Magdalenae, Editio Complutensis Sc Versio Copti-ca,) solenni quodam errore confundebantur, tum etiam Alexandrinus saepecum Cantabrigiensi, & Lincolniensis aliquando cum Velesianis permutabatur;quae res & ipsis Theologis ingentem molestiam creavit, cum legerent ad lo-cum celebrem i.Tim. III. 16. , este Codicem Graecum veterem, qui contra con-sensum reliquorum omnium pro verbis Seos s<ptmpa0>f h o-agxl haberet 0e» oupct; nunc vero ille nodus expeditus est, postquam deprehensa erroris ori-gine constititit, literam L pro V, quae non Lectionem Codicis alicujus Graecised Vulgatae Latinae conversionis designabat, positam fuisse.

In