Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam; in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

PROLEGOMENA.

CAPUT I

Observationes circa Codices Graecos Manuscrlptos Novi

Tefiamentl.

1. partim sunt membranacei , partim chartacei'.

Membrana vel est purpura infecta , vel sui coloris;eademque vel tenuior vel crassior.

Charta item vel est bombycina vel communis, ea-que rursus vel laevigata atque expolita, vel notae de-terioris.

Codicis in membrana purpurea descripti duo tan-tum supersunt fragmenta, Londini unum, Viennaealterum, de quibus infra accuratius agetur , quae sine dubio sunt anti-quissima, & Descriptioni Hieronymianae exacte respondent, qui praes,in job. S , habeant, inquit, qui volunt, veteres libros vel in membranis purpureis auro argentoque descriptos, vel uncialibus, ut vulgo ajunt, literis onera magis exarata quam Codices , dummodo mihi meisque per- mittant, pauperes habere schedulas, & non tam pulchros Codices, quam emendatos. Hujusmodi quoque membranae purpureae vel Char-tae puniceae sive violaceae inscriptum vidi Psalterium Graecum, & aliudLatinum, quorum illud Tiguri in Bibliotheca Civica, hoc vero Parisiisin Coenobio S. Germani asservatur. i

In membrana tenuissima scriptus est Codex, quem Beza Claromonta-num vocavit, & liber Prophetarum , qui Renati Marechalli fuit; tenui-tatem vero membranarum aeque atque elegantiam literarum in pretio fuif-

A se