Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam; in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

Observationes circa Codices Graecos MSS. N. T. f

ro. Libri in plurimas Periodos , duos, tres aut plures Versus, inquos nollri Codices jam distributi sunt, comprehendentes, dividuntur.

Hae saepe incipiunt in eadem linea, ubi desiit prior periodus, unius vo-cabuli relicto intervallo, sequentis vero lineae litera prima paulum in mar-gine excurrente & reliquis majore. In aliis autem, ubi minus parci char-tae fuerunt librarii, poli finitum paragraphum relinquitur vacuum spa-tium, & sequens paragraphus novam lineam incipit. In Codicibus se-cundi generis singuli paragraphi plerumque incipiunt, ubi Lectio Eccle-sia Itica incipiebat, primaque illa litera prominens non atramento sed cae-ruleo vel viridi vel alio mixto colore appicta est; unde saepe vel omissaomnino, vel in ejus locum alia ac debuit pictoris errore apposita est.

ri.Omnes etiam vetustissimi Codices habent xetpdxcqa, & -m-Aw? Eu/e-bianos , a prima manu , excepto Vaticano & Canrabrigiensi. Eosdemhabet & Ver sio Coptica, uti in MSS. vidi, quod editor de industria sup-pressisse videtur, ne scilicet paulum dubitaremus versionem N. T. in Linguam /Egyptiam primis a Christo seculis scii, vel secundo vel tertii initio factam esse, ut ipse in praefatione asseruit; Eusebii enim tempo-ra nos ad quartum secui u-m deducerent.

12.. Paucissimi Codices sunt, qui totum N. T. complectuntur. Majorpars IV. duntaxat Euangelia continet, quorum Lectio in Ecclesia fueratfrequentior : alii Acta tantum Apostolorum & Catholicas Epistolas; aliicum istis Paulinas etiam: paucissimi denique Apocalypsin continent. Hocideo dico , quoniam vidi vulgo in scholis Theologorum longe aberrasseeos , qui XVI. illos Codices, quibus R. Stephanus in sua Editione usumse profitetur, pro totidem integris totius N. T. Codicibus habuerant.Unum etiam Codicem vidi, in quo in Euangeliis eadem Lectio expressaest, quae in Vetustissimis, in Actis vero & Epistolis longe diversa: cujusrei alia ratio vix reddi potest, quam quod prior pars ex Codice antiquoposterior vero ex recentiore descripta fuerit.

13. Ex omnibus fere codicibus praesertim vetustioribus folia quaedam ,imo & quaternio unus alterve vel temporum injuria vel hominum c.upaperierunt. In Alexandrino Codice v. gr. desunt XXIV. priora MatthaeiCapita; miror igitur, quid J. Friccio, viro alias in hoc studiorum ge-nere cum laude versato, in mentem venerit, ut nuper publico scriptonon vereretur asseverare, ^oXoysav Orationis Dominicae etiam in isto Co-dice extare ; nisi forte, quum in Millii Collectione Var, Lect. testimo-nium Codicis Alexandrini in loco Matth. VI. 13. desideraret, ex eo sta-tim intulit, necessario cum Textu convenire. Et sane memini in Belgioaudire Gallum quendam pro Concione dicentem, locum I. Jo. V. 7. inCodice Cantabrigienfi, qui Bezae fuit, extare, qui tamen sola IV.Euan-gelia cum Actis comprehendit.

f 4. Edam