Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam; in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 
  

44

Prolegofflen. Cap. V. Setf. I.

ipsos fere extabant, misere corruptis & vitiatis, pro modulo exscripsere;Scatet ubique Lectionibus peculiaribus; mirifice interpolatus e It cetero-rum Euangeliorum Lectionibus. Ita Miliius de suo Codice Colb. 2. quaetamen ex Lectionibus ab ipso notatis equidem hactenus.deprehendere nonpotui.

XLVf; Codex Colb. 6066 Quatuor Euangeliorum truncatus XV.pri-mis Matthaei Capitibus. Abundat Scholiis e margine traductis,. & ad-spersus est hic illic particulis initialibus Lectionariorum: Peculiares Lecti-ones habet haud paucas; & in plurimis ubi diversus inced.it a plerisque a-liis, convenit tamen cum Exemplari Ephesio; ita describit Miliius Codi-cem suum Colb. 3 .

X-LVP* Codex Colb. 4444. continet XVI- priora Matthaei Capita inquarto. Millio Colb. 4.

XLVHI: Codex Colb. 6083. continet Lectiones e reliquo Matthaeo& Marci Capp. fex primis & septimi parte. Codex iste recentioris scri-pturae est , & accedunt characteres ejus ad formam typorum vulgarium.

Miliius praecedenti jungit & vocat Colb. 4.

XLIX. Codex Colb. 65-11. fragmentum continet a Matth, X, zz. a d finem Capitis XXV. Millio Colb. 5.

L. Codex Colb. 2844. Novum Testamentum excepta Apocalypsi in grandi folio, Allixii judicio sexcentorum annorum & amplius. Ordoy non idem est in Epistolis, qui in vulgatis MSS. incipit cum Epistola pri- ma ad Corinthios & post Johannis tertiam sequitur Epistola ad Roma- nos. Manifestum est,Codicem hunc ex iis fuisse , quos in usum Occi- dentalium ex interpolatis ac mirifice corruptis Graecis suis scribae lin-,, guae istius rudes exscripserant. Quod Millii judicium, donec pleniusde eo nobis constet , in medio relinquimus. Millio est Colb. 6. 7. 8.

Variante"? Lectiones istorum septem Codicum Miliius, Collectore D.Larroquio, procurante vero P. Alljxiq , quem promotorem fui Operissummum vocat, edidit: quo nifror magis, cur idem Millio lectionesquinque illorum Codicum,a Simoniocollatorum & paulo supra recensito*rum, non item communicaverit./

LI. Codex Colb. 871. Epistolae Pauli & Catholicae.

Lli. Codex Colb. 6123. Acta & Epistolae Apostolorum.

List. Codex Colb. 4785. Acta &. Epistolae Catholicae eum scholiis.marginalibus.

LIV. Codex Colb. 6584. Acta & Epistolae Apostolorum cum Apo-calypsi.

Horum quatuor Codicum mentionem facit Simonius Dissertatione inlocum I. Jo. V. 7. testaturque quosdam ex illis esse chartaceos atque

nuperos.

LV, Co-