Buch 
Prolegomena Ad Novi Testamenti Graeci Editionem Accuratissimam, E Vetustissimis Codd. MSS. denuo procurandam; in Quibus agitur De Codd. MSS. N. Testamenti, Scriptoribus Graecis qui N. Testamento usi sunt, Versionibus veteribus, Editionibus prioribus, & claris Interpretibus; & proponuntur Animadversiones & Cautiones ad Examen Variarum Lectionum N.T. necessariae
JPEG-Download
 

De Editione Complutenß. n§

Gravius illud est, quod, cum non nisi recentissimos Codices haberent*omnibus modis Lectori persuadere conati sunt, se vetustissimos secutosfuisse. De Vaticano Codice falso jactato jam vidimus. Eodem pertinetquod prooemia Theophylacti sub nomine Theodoreti, Euthaliani veroPrologi partem & Oecumenii Prologum in Epistolam ad Romanos sinenomine amoris ediderunt: quod spiritus & accentus omiserunt, nimirumquo facilius persuaderent incautis, se ipsa exemplaria vetera expressisse. Ne mireris aut vitio vertas, o studiose lector, ajunt in Prologo , quod in N. T. Graeca Editione literae sine ullis aut spirituum aut tonorum notis impressae publicentur. Operae pretium visum est, hujus tibi ra- tiones assignare. Ea enim hujusmodi est ; antiquissimos Graecos abs- que hisce fastigiis literarum scriptitasse, notius est , quam ut sit multis argumentis comprobandum. Cum igitur N. T. Graece primum a Spi-, ritu S. dictatum sit,visum est pristinam linguae illius vetustatem maje-,, statemque intactam retinere. At vero qui accentus & spiritus omise-runt veteres Graeci, scripserunt literis quadratis & uncialibus, non cha-ractere secuit decimi sexti, ut Complutenses, qui nescio qua koxo^aU ve-tera novis permiscuerunt, & more solis Latinis librariis Graeca descri-bentibus usitato , syllabis producendis accentum acutum apposuerunt.Quod vero dixi, habuisse eos Codices Graecos non quidem ullos veteressed juniores: id instituta collatione liquido perspexi; Editionem nimi-rum Complufensem cum MSS. Codicibus secuit XIV. XV. & XVI. u-bique contra omnes veteres, contra Patres & contra conversiones anti-quas facere. Quod & Millii verbis confirmare licet, qui de Codice An-quem ipse quadringentorum annorum judicat, loquens haecaddit: Plunc cum Textu Complutensi tam mirifice in peculiaribus quamplupmis etiam leviculis, etiam erroribus aliisque Lecti-

onibus, in quibus hi soli concordes, quod viderim , consentientem de- prehendi, ut pro Vaticani (Complutensis dicendum fuit ) istius ge- mello plane habuerim , nisi quod noster in nonnullis altero isto paulo,, purior sit & emendatior. Neque dubito, quin, si accuratior inquisi-tio fieret, fidem illi Codices, quibus usi sunt Editores, adhuc hodie Com-pluti reperirentur, argumento ducto, ex Melchioris de Ia Cerda Appa-ratu Latini sermonis, Bibliothecae Hispanicae, p. 61.

Istud denique plane non ferendum , quod citra ullius Codicis Graeciautoritatem subinde nonnulla mutarunt, atque Graecum Textum ad La-tinam Versionen, detorserunt, ne verbo quidem admonito lectore. Acsane quo animo ad hanc Editionem curandam accesterint, prodiderunthaud obscure slatim in limine ac Prologo ad Lectorem: Mediam, in- quiunt, Latinam B. Hieronymi translationem , velut inter Synagogam,» & Orientalem Ecclesiam posuimus, tanquam duos hinc inde latro-

R nes.

ST