r/4 5 Prolegonten. Cap. XIV
A A°. i68<. Paulu s Colom efius Epistola Gallica ad Christoph. Justel-lum scripta haec"polhcitus est: „ Quod st Deus conservare mihi propi-„ tiam voluntatem suam voluerit,Romanam Editionem LXX. Interpretum„ typis iterum subjiciam, una cum Novo Testamento Graeco multis in„ locis correcto”..
| q. Rioh ardus Si mqnius edidit A°. 1689. Historiam Criticam Textus,A°. 1^90. Verstonum , atque Commentatorum N. T. atque A°. 1702..Versionem Gallicam N. T. juxta Editionem Latinam. Ex cujus viriscriptis, qui praecipua sagacitate fuit, & Bibliothecas Parisienses Regiamatque Colbertinam longo tempore frequentavit, multa peti possunt subsi-dia ad veram Lectionem subinde eruendam. *
iß. Ao. 1707. Joannes Millius Oxonii edidit N. T. Graecum cum V.L. typis eleganrillimis' HTc vir Cl. unus labore triginta annorum pluspraestitit, quam omnes qui ipsum aetate praecesserunt. Codices MSS.Anglicanos plerosque ipse inspexit, & de novo contulit, Versiones con-suluit , Patres Graecos & Latinos perlegit, & per amicos quoque unde-cunque potuit, subsidia comparavit. Judicium etiam suum, prout resferebat, interposuit , atque ita tandem insigne istud ac praeclarum opus,hortante Eduardo ßernardo, & Joanne Episcopo Oxonienli, ac jubenteetiam Anna Regina, ad umbilicum perductum, in publicum exire pas-sus est.
At ne istud quidem tale ac tantum opus suis caret naevis: Nam, ut ta-ceam plurima in Codicibus, Patribus, Versionibusque Miilii diligentiamfugisse; Cl. item Editorem sibi non ubique constare, & saepius in Prole-gomenis eam Lectionem admittere, quae ab ipso in notis TeXtui ftfeje-rctis rejecta fuerat, quod Lectori incommodum quidem , sed in Editorehumanum est; non millies tantum sed decies millies Patrum aliquem velMS. vel Versionem falso citat, sive erratis typothetarum sive aliter utcun-que deceptus; uti inter legendum collaris Origenis , Chrysostomi, The-odoreti, Theophylacti & Versionis Syrae &c. verbis comperi. Illud et-iam in testimoniis Patrum a Millio adductis desideramus, quod librosindicare, ex quibus singula periit, plerumque neglexit.
Illud vero nequaquam ab hujus Viri aeri judicio exspectandum erat, utItalicae Versioni h. e. indoctis, nescio quibus Interpretibus, cefrte Idio-tis Afris plus tribueret, quam consensui omnium Graecorum & Codi-cum & Patrum, Versionumque reliquarum; etiam iisin locis, ubi novaHieronymi Versio ab antiqua recessit, & ubi tota Ecclesia Latina Vete-rem-Interpretem deseruit. Ejusdem commatis est , quod Lectiones uni-us alicujus singularis Codicis, qui neque antiquitate neque ulla alia ratio-ne sese commendabat; frequentissime pro genuinis habere non dubita-vit; quod etiam Codicibus Graecis, a Latinis librariis manifeste interpo-latis *